De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

86 Pars Primia

DISPUTATIO III.

De proprietate, purae neeessarib consequitur moralitatem actus humani , diciturque imputabilitas ia

CAPUT UNICUM.

CUnx imputabilita a fundamentum habeat in m

ralitate , veluti causa , haec autem constituatur per libertatem voluntatis , ac advertentiam intellectus ad regulam directivam ; tanta erit Prosecto imputabilitas , quanta libertas di advertentia . Nulla enim , vel Puflendorfio fatente , proprior est ratio , quare alicui actio. quaedam imputari possit , quam quia ab ipso , sciente & volente , mediate ,

vel immediate , profecta est ; seu quia penes ipsum

fuit, ut fieret, . vel non fieret. Quare si cognitio , vel consensus est tenuis , aut semiplenus, i ut in dommiente aliquando contingit, proportione sequitur im- Putabilitas. levis scilicet , ac dimidiata . Imputabiles non sunt actus , qui procedunt ex errore , ac ignorantia in vincibili , seu facti , seu iuris , etiam naturalis, ut est decretum ab Alexandro VIII. quia deficit advertentia. Contra imputabiles sunt, qui procedunt ex ignorantia vincibili affectata, crassa. Imputabiles non sunt actus involuntarii , imo nec voluntarii, si sint necessarii, saltem ad meritum, se demeris tum , ut actus Beatorum erga Deum , ut ultimum finem, hoc est amor, &fruitio; actus infantium, ebriorum, amentium, dormientium, &c. item expressi metu gravi quo quis compellitur ad malum minus prae masore ,

112쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. 8a

s sit mere physicum : sic nautae non est imputabilis proiectio mercium ob metum praesentem naufragii :Rursus expressi vi saltem extrinseca , ut si quis pntionem capulo illigans tuae dexterae, hanc sua manu compellat ad occidendum innocentem. Dixi: salam ad meritum , se demeritum . Nam, ut actus imputetur ad poenam in foro exerno, iudicante juxta actum externum, satis est voluntarietas, erit necessaria; ut si quis

ex vehementia passionis precipiti non advertens motiva in contrarium, homicidium committeret.

Imputabilis est actus, quo quis occidit, exempl gr.

Caium, ne occidatur a Titio. Nam sine iure innocentem occideret. Potest quidem Titium occidere invadentem , modo faciat cum moderamine inculpatae tutelae; at Caium non potest; quia non sunt facienda mala moralia, ut eveniant bona physica, hoc est vitae conservatio, & tranquillitas. Errant Hobbesus, ct Pustendorfius, putantes eum, qui innocentem occidit, nudum esse instrumentum Titio. Imputabiles sunt actus ex metu , & ex Concupiscentia; qui affectus non tollunt advertentiam ad motiva in contrarium . Nam minuunt quidem libertatem , sed non evertunt . Imputabiles itidem sunt actus etiam in voluntate aliena , sed tamen moraliter propria, exempl. gr. Tutorum , Superiorum, Protoparentis Adami respectu peccati originalis .

Imputabiles sunt actus voluntarii indirecte , ct in causa. Sic homicidium , in crapula praevisum , est in causa imputabile . Qui enim vult causam , ex qua per se, di necessario praevidetur sequuturus effectus , vult effectum ipsum . Quod si effectus per accidens Praevideretur sequuturus , & causa per se non esset prohibita , effectus foret mere permissus , adeoque non imputabilis et ut si quis habeat jus rigandi ho

113쪽

88 Pars Prima

tum suum , esto praevideat ex rigatione damnum alieni horti , hoc, si sequatur , non est illi imputandum .

Imputabilis est enectus alicui scienti , nec impedienti, cum possit, ac debeat impedire, vel ex iustitia, vel ex charitate, juxta illud Tragici auctoris . . sui non vetat peccare, cum possit, jubet. Submersio Navis est imputabilis navarcho , negligenti directionem, ex qua negligentia praevidet sequuturum naufragium . Imputandi sunt denique actus omnes , quorum voluntas est causa , vel expressa , vel intemPretativa , quando nempe circumstantiae satis decla Tant consensum hominis, aut dissensum; seu causa sit actualis , seu virtualis , hoc est moraliter pErseverans in actu; seu causa sit physica, vel moralis, adjuvando , incitando, jubendo , assentando , exemplis in vendo, suadendo , consulendo, approbando; imo non reprobando , vel non impediendo , non manifestando, cum possis, ta debeas, juxta notos versiculos.

Iustio, consilium, consensui, palpo, recursus, Participans, mutui. Nora ob ni, non manifestans.

114쪽

m jure Natur. , Gent. in Gen. 8sDISPUTATIO Iv.

De Lege Naturae, O Gentium. CAPUT PRIMUM.

De statu hominis naturali, O ejus proprietate. STatui hominum naturalis est conditio hominum

inter se aequaelium, quatenus gaudent libertate , singulis inlita. Itaque in statu naturali dicuntur esse non ii modo , qui procul ab omni societate insolitudine vitam agunt, sed etiam illi , qui tametsi in societate versentur, nulli tamen extra suam societatem subiecti sunt, ut exempl. gr. Rex Poloniae respectu Regis Hungariae , Respublica venetorum respectu Reipublicae Batavorum. His enim status verissime naturalis repraesentatur. Ac per hoc discernitura statu civili , in quo est necessaria dependentia , di imperium, ut societas Cigitatis, aut Reipublicae, aut Regni conservetur. Homnes autem, qui sunt in statu naturali, dicuntur esse inter se aequales, quia nullius, nisi creatoris, arbitrio aut legibus subiecti sunt. Quod maxime apparet in Poncipibus summis, ct in Civitatibus liberis , quarum unaquaeque alterius Iegiis bus soluta est . Quare D. Ioannes Chrysostomus commentario in Psalmum g . non Romanorum, inquit, Rem e si, aut Persarum Rem Romanis ferre legem potest . Et

Ariovistus Legato Iulii Caesaris , uti legitur Lib. I. de Bello Gallico; Si quid, ait, ro a Cebare opus esset, se se ad eum venturum: F quid ille se velis, illum ad se venire oportere. Hobbesius putavit proprietatem status na- A. P. Const. Sm cichi O. M. rasti. M tu-

115쪽

turalis esse statum belli , propterea quod natura hominis, per peccatum Adami corrupta, unumquemque compellat ad mala propulsanda , vel aliis inferenda, ut se praestet immunem: idque colligit partim ex naturali amore, quo homo se ac sua defendit; partim ex metu ne sibi noceant potentiores , sive vi , sive dolo , sive ambitione , sive avaritia stimulante . Sed

vehementer erravit. Non enim natura hominia usque

adeo est depravata, ut cum impetu quodam in omne nefas abripiat. Cuius rei argumentum est, quod homines non sint eodem modo ad nocendum propensi; sed alii magis, alii minus e nec semper contingat, ut improbi, cum improbis foedus ineant, ut proinde aliquando improborum malitia proborum modestia superetur. Quis deinde non videat statum belli perpetui

esse violentum , di cum recta ratione valde pugnantem cujus rationis est, animi motus incompositos in ossicio continere , ct componere , avaritiam , libidinem, superbiam compescere, pacem denique cum proximo , di amicitiam Dei reeie vivendo conservare . Haeterea cum sit in omnibus hominibus eadem nat Tae origo, omnesque naturae propensione ad societatem ferantur, quae radix est oviusdam inter omnes cognationis ; necessario sequitur , ut status hominis natura

lis non belli sit, a quo abhorret societas, sed pacis, quam libent Er amplectitur. Quod si non esset, deterior esset hominum conditio , quam brutorum . Ut enim scribit Satyra i s. Iuvenalis .

Tarcit cognatis maculis fera: quando Leoni Fortior eripuit mitam Leot quo nemore umquam piramis aper majoris dentibus apri Indica tigris alii rabida cum tigride pacem . . . Terpetuam, savis inter se convenit ursi.

116쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. si

Quod si barbarae quaedam gentes inter se bellum continenter gerant, & victores victos immaniter vorent; id ex eo contingit , quod rationis lumen assu . tudine mali , & propter mores perditissimos in illis propemodum extinctum est , ac fere obliteratum illud principium. Ouod tibi non vis, alteri ne seceris. Ne mo autem sibi vellet inferri bellum, &, ut ait Poeta, pacem deposcimus omnes , in quibus nempe lumen rationis obscuratum non est & quieth vivere omnes

cupimus.

Ipsa denique nocendi facultas , quae est in natura Propter peccatum originale vitiata, non probat, statum hominis naturalem esse statum belli . Qui enim cogitat , habere se facultatem nocendi , debet etiam cogitare , an sibi ab hoste sit metuendum , nec ne is Debet ergo metiri vires suas. Si videt sibi, atque hosti aequales esse, timere debet exitum belli, Martemque communem ., Non est authm homini naturale , incertis casibus vitam committere , vel fortunas suas.

Si videt sibi , atque hosti vires esse inaequales , aut ipse praevalet , aut videt alium Praevalere Si pr Wrum , non habet unde sibi sit metuendum ab infe riore . Ergo si rationis lumen sequatur , non alium persequetur augendae potentiae libidine. Si secundum , qui viribus inferior est, non audebit fortiorem lacessiere Si enim lacesseret, stulte ageret; at stulte nota

agunt, qui recta ratione utuntur,. . . .

Illud vero, quod tamquam certum assumit Hobia sus . Omnibus in omnia , b in omnes jus convenire ex msitutione Natura, absu dum videtur non modo Catholicis Doctoribus, sed etiam ipsi Puffendorfio, qui Libro secundo de Iure Naturae, & Gentium Capite s

cundo: Implicare, ait, contradictionem, quod, positis plurimbus hominibus jure aqualibus , omnibus in omnia , se in omnes

tDisit Eed by Cooste

117쪽

set Pars Primat

ius competat, cum utique unius jus ad omnia non possin non caeterorum iura absorbere, fli essed utri aliquem sit habiturum. IIIud enim non minus absurdum est, jus suere, quod nullum essectum adversus alios homines obtineat. Nam in mortalibus

non esse , O nullum habere effectum , idem fere est . ias quale jus est, cui alter pari jure possit resissere

Minus, quam Hobbesus erravit, sed erravit tamen in statu hominis naturali constituendo Pustendorfius. Sic enim ratiocinatur: remo, in flatu naturali consdera tus, pos peccatum originale, conditionem babet miserrimam ,

vitamque fere bellainam , sue ponatur infans, sive justa jam

statura , ac robore praeditus. Ergo indiget socialitate, per quam a patu illo miserrimo extrabatur . In hoc argumento falsum est antecedens: Si enim homo ab ipso nativitatis. exordio talem haberet naturam , qualem descri-hit Pustendisfius, hoc est miserrimam, & belluinam, obnoxiam profundae ignorantiae, &.estraeni concupiscen-.tiae, nihil umquam boni agere posset sibi relictus; AN qui potest aliquid boni facere naturaliter, ut testatur Apostolus ad Romanos . Gentes , qua legem non habent . natur iter ea, qua Legis ( intellige scripte sunt, faciunt Non habet. igitur homo talem naturam, qualem describit Pustendorfius .. Deinde quis posset in . eo statu miserrimo primus condere leges socialitatis Nam aeque omnes profunda ignorantia , & estraeni concupiscentia laborarent . Falsum est igitur illud principium, quo utitur Pustendorfius , ut in naturali statu tam horrido ostem. suum socialitatis constituere. possit.

118쪽

. De iure Natur. , Gent. in Gen. y3

CAPUT I I.

De essentia, es proprietatibus Iu is Nature. I Us Naturale respicit hominem , ut creaturam rationalem , ac definitur: Ordinatio Divina Sapientia per distamen rationis natura rationali manifestata, praeipiens rectae rationi consentanea , O prohibens disentanea et Per ordinationem Divinam significatur primario Divina voluntas, quae obligat rationalem naturam et per

naturam, rationalem subjectum , quod est omnis , di solus homo. Legitima est autem divisio Iuris Naturae: in assirmativum, cuius obiectum est positio actus, qui praecipitur, & in negativum, cuius obiectum est negatio actus , qui prohibetur Hanc autem divisionem, inepte irridet Christianus Thomasius Inepte , inquam, quia homini, ut ita dicam, hesterno praeferendi sunt antiqui Doctores, iique gravissimi, ct magno consensu docentes, praecepta assirmativa obligare semper, sed non pro semper, exempli causa, colere Parentes data occasione ; negativa vero obligare semper pro semper, exempli causa, non mentiri., Multae sunt proprietates Iuris Naturalis. Prima unia versalitas quoad obligationem omnibus communem et

Secunda est evidentia quoad principia saltem prima ,

ita prorsus, ut in vincibiliter ignorari non potat ex toto. Tertia excellentia , cum sit fons, ct norma coe terarum legum. Quarta immutabilitas proprie dicta . Nam Ius Naturae est quidem incapax mutationis verat , que directe assiciat ipsam legem , eiusque obligationem, manentibus iisdem circumstantiis ; sed tamen est capax mutationis impropriae tam potestate humana , quam Divina . In casu enim , quo materia

119쪽

s Pars Prima

Iuris Dei potestati subiecta sit, ut est Dominus absolutus , non aliter obligat lex Naturae , quam hastsupposita conditione. Nihi Deus, ut absolutus Dominus via extraordinaria aliter distonat . Sic aliter disposuit , cum Isaac iussit occidi , materiam eximendo , hoc est faciendo, ne occisio Isaaci esset materia praecepti negativi et Non occides . Hanc autem mutationem materie

perperam dicunt aliqui d ispensationem. Nam dispen satio est exemptio alicuius ab obligatione , quam lex inducit; ac fit ab ipso Legislatore. Porro haec mutatio materiae locum non habet in iis , quae materiam continent non subiectam arbitrio, seu potestati Divinae; exempli causae, idololatriam, & mendacium , tacoetera , quae per se mala sunt , & cum ratione e sentialiter pugnant, imo. cum fine, quem Deux auctor Naturae initio praescripsit rationali creaturae. Quandoquidem istae si aliquando per Deum Iicere possent, in Deo labem di defectum arguerent : quod cogitare nefas est. Quod si materia Iuris Naturae subiecta sit humanae: testati, non inducitur a Iure Naturae obligatio ab . soluta, sed conditionata , quam proinde potestas hu mana tollere potest . -Humana igitur potestas mutare illam potest, nota quidem proprie, ita ut directe auferat obligationem legis Naturalis, sed tamen impro. prie, itae ut indirecte faciat remissionem ex parte ma-teriae exempli causa, legh naturali praecipitur homini , ut rem praestet, quam contractu. valido fit pollicitus . ut jusjurandum observet, ut votum , quod emimst, adimpleat . Haec lex obligat naturaliter quidem sed conditionath , hoc est , nisi Princeps , aut Superior iusta de causa contractum dissolverit , iuramentum aut votum relaxaverit.

120쪽

De jure Natur. , Gerum . in Gen. v s. DISPUTATIO U.

De principio cognostendi juris Naturalis , hoe est, quid praeceptum, quid vetitum sit

jure Natura.

CAtholici Iure Consulti, ac Theologi consensu do.

cent , id esse praeceptum, vel prohibjtum Iure Naturae, quod esse praeceptum, vel prohibitum expedit felici statui naturae humanae ; id autem dicunt expedire, in cuius licentiam , vel prohibitionem omnes homines consensissent, si, antequam quidquam eorum fieret, quae licita vel prohibita dicuntur, ab auctore Naturae postulati sustragium tulissent. Hane regulam Doctores petunt ab intrinseco fine legis Naturalis . hoc est, felicitate creaturae rationalis . Puffendorsius hanc regulam ponit, velut principium cognoscendi Iuris Naturalis: cuilibet homini colendam societatem cum aliis, indoli & scopo generis humani congruentem. EX quo principio Thomasius hoc avio ma deduxit: se ea que necessario conveniunt cum vita hominis sociali, se qua eidem repugnant, omitte. Argumenta illorum sunt . Primo Homo est animal , ut conservandi sui studiosum, ita non valens id assequi, ut se conservet, sine ope similium: ut ad mutuas utilitatea curandas & comparandas idoneum, sic ad eas ab aliis prohibendas malitiosum. Ergo ut sit salvus, & incolumis, debet amare, & quaerere societatem: atque ut odium aliorum devitet, qui eiusdem malitiam cognoscere possunt, opus habet lege socieratis , tamqu1nifraeno malitiae suae , ct odii alieni . Quidquid igitur favet societati, id omne pertinet ad Ius Naturae.

SEARCH

MENU NAVIGATION