De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

s6 Pars Prima

tellectum , ne de illo obiecto cogitet , vel applicare illum, ut de illo objecto diligentius inquirat, quanta sit ejus bonitas , ct an habeat coniunctam aliquam malitiam, vel disconvenientiam , ob quam possit non solum non amare illud, sed etiam odisse . Nunquam ergo iudicium ut sic, determinat voluntatem.

CAPUT III.

De intrinseco principio Moralitatis.

DEi voluntas, ut plerique Catholicorum docent suo quid jubeat, sive prohibeat , non est tota

ratio bonitatis, & malitiae , quae est in observatione, & transgressione Iegis naturalis ; sed supponit in ipsis actibus necessariam quamdam honestatem vel turpitudinem, di illis adiungit peculiarem divinae legis obligationem. Ratio est, quia si odium Dei, exempli causa, non haberet aliquam rationem intrinsecae malitiae priorem prohibitione, posset non prohiberi. Nam cur non posset, si malum per se non esset

ergo posset licere, vel esse honestum, quod plane repugnat . Pustendo us omnem moraIitatis vim in Dei voluntate quadam determinata reponit, aitque primum illius autorem esse Deum, qui noluit, mortales hanc vitam sine cultu , sine more , brutorum instar, vivere . Addit , Moralitatis attributa superaddita rebus physicis ex arbitrio Dei, adeoque unice per eius determinationem existere. Agnoscit etiam alicuius M ralitatis originem in hominum voluntate , qui leges condiderunt, eamque moralitatem iis actibus tribuit, qui a lege humana dependent. Tandem affirmat , posse Deum auferre moralitatis vim cunctis actibus

82쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. s

humanis: quod si faceret, manerent tunc physice ac ualidem, qui ante ab eo moralitatis modum acceperant: iis vero actibus . , qui hominibus debent Moralitatis originem, assirmat etiam homines posse auferre modum Moralitatis. Unde patet, omnem omnino actio.

nem moralem Pussiendorfit sententia , vel ex Dei,

vel ex hominum voluntate pondere.

Haec enim vero Pussiendorfit dogmata atrocissimum illi bellum concitaverunt non a Catholicis modo, sed a suis etiam Lutheranis , aliisque Protestantibus, qui cum Vel themio querebantur, sibi eripi honestum , ac turpe per se , dc antecedenter ad voluntatem divinam . Nihil his territus gregalium querelis eos ille vicissim coarguebat, quod . actus in se, & per se iussos , aut iniustos admitterent. Sic enim habet in Spe

cimine controversiarum cap. S. Ouid ergo ad jus naturae

Deus contulit, si actus illi ante ejus praceptum in se jussi fuerunt, aut injusit Humanis quidem Legislatoribus illud per se j strum, O injustum opponi debet; nequaquam autem Deo .

quia moluit, , iecit , ut actus illi necessario humanae natura congruerent , vel non congruerent; ct quem nulla necessitas subigebat, ut illos actus praciperet, aut vel ret , nis quam ipse

sibi fecerat, se qua fluebat erum sue , quem Fbi libere propo .suerat. Sed hic modus philosophandi reiicitur a Cautholicis , deinde a Leibnitio . Catholici enim aiunt ,

actus, qui lege naturae praecipiuntur, aut prohiben tur , natura sua esse honestos, vel inhonestos : Refelia Iunt enim Diogenis Cynici eam sententiam , Iustum , ct turpe non natura esse, sed lege. Rursus aiunt, Deum per legem naturalem induxisse homini novam obligationem , per scriptam poenas comminatum fuisse , ae praemia promisisse. Sane inter Deum, & homines Ligislatores magnum esse discrimen. Non enim homines praecipere possunt , quae praecipit Deus , nec iisdem A. P. Const. Smiscichi O. M. THgi. H me-

83쪽

s 8 Pars Prima

mediis promovere legis observantiam . Tam n non mimis respectu Dei dantur actus per se moralea, hoe est mali, vel boni , quam respectu hominum. Illud profecto liberum Deo fuit, creare homines , vel non creare: posita autem hypothesi de hominum ereatio. ne, non fuit integrum Deo, dari, vel non dari actus morales in ipsis hominibus. Leibnitius merito Puffendorfium insectatur in Epistola censoria, quam scripsit anno I ov. ad Abhatem

Molanum: Neque, ait , ipsa norma actionum , aut natura

justi a libero ejus ( Dei scilicet Decreto, sed ab aternis veritatibus divino intellectui objeectis pendet , qua ipsa , ut uadicam , Divina essentia constituuntur : meritoque a The mgis auctor reprehensus est : quando contrarium defendit , credo , quod pramas consequentias non perspexisses ; Neque enimicitia essentiale Dei attributum erit , si ipse jus , O justutiam arbitratu suo condidit. Sed aliquo in loco sententiam suam videtur Puffendorfius circumscribere . Sic lib. I. c a. de Iurae Naturae, & Gentium ait, Entia moralia pleraque , ut inducerentur , postulasse ipsam hominis

eonditionem a Creatore Deo hi Mam eidem pro bonitate, A sapientia sua a gnatam . Et in specimine controversiarum cap. s. Voluntas Legislatoris non concipienda est tamquam caecus quidam impetus animi, O mera libido nulla raotione subnixa . Ultima ratio barum legum est , qtita earum obsedi vatio ad naturam , se conditionem hominis ita quadrat ,

is ex illa hujus incolumitas , O felicitas , scuti in ejusdem neglectu calamitas, miseria, O destrue ila dependeat. Et lib. 2. de iure Naturae, di Gentium cap. g. Et s , inquit ,

Olla necessitas Deum adegerit , ut omnino hominem crearet iramen postquam ipsum destinas et creare animal rationale , ac sociale, non poterat non lex naturalis illi congruere, non ex necessitate absoluta, sed bpothetica. Si enim is ad contraria o fficia fuisset ad Irictus, non sociale ayima , sed alia seri , O

84쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. sy

horridi species animantis suisset producta : Ex quibus vide.

tur posse in serri , moralitatem hanc , atque adeo legem ipsam naturalem datam homini a Deo convenienter ad naturam ipsam humanam; di ex hypoth si creationis naturae humanae fuisse Deo necessitatem dandi eiusmodi legem; Unde etiam sequitur, naturam iptam exigere talem convenientiam : In actibus igitur naturae convenientibus est quaedam honestas, turpitudo ante omnem Dei voluntatem, tamquam Legislatoris . Verum si natura humana concipitur prius a Deo creata , dc quidem libere cum talibus proprietatibus , dicamus oportet, potuisse illam a Deo cum aliis pro prietatibus creari , ut nimirum honesta forent , quae nunc inhonesta sunt, & viceversa. Ergo ultima ratio harum legum non est ( ut vult Pulfendorfius 3 inco- columitas, dc felicitas naturae humanae; sed est ei ualibera voluntas , qua homini talis natura fuit destin ta . Si vero non alia poterat a Deo dari natura hinmini ( posito libero decreto hominem creandi , nisi

cui congruerent hae proprietates, di principia morali. tatis; ergo falsum est, quod ait Pustendorfius Lib. 1. cap. a de Iure Naturae , ct Gentium : Nemo utique ,

praeter Deum, bomini dedit, ut talem habeat naturam, ut i lia ae utim ab ipso mercendorum esset indoles. Cum autem Deus hominem crearet , eum talem irat, ejusque actibus naturam daret, quam ma ime voluntarie aetebat: Igitur morali ras illa actuum humanornm ad voluntatem Dei antecedenter se

habere salso dicitur. Atque hinc argumentum conficio : Si actuum humanorum moralitas falso dicitur se habere ante Dei voluntatem . ergo & ex Dei voluntate iidem , qui nunc clint, actus morales, tales non esse poterant et di qui sub una Moralvatis specie continentur , poteri a rant

85쪽

6o Pars Prima

rant reb alia contineri , scilicet ante Dei deere tum

liberum. Quare homicidium tota cum mentis advertentia, & voluntatis plena libertate patratum, potuisset non esse actus moralis , adeoque peccatum quinimmo potuisset, vel ipsum Dei odium esse sub specie morali honestatis.

Neque illud obstat , quod ait ipse Pustendorfius ;Nec est quem moveat illa dubitatio : Si omnis actuum humanorum moralitas a lege dependet, an non Deus potuerit legem natura constituere, ita ut contraria forent pracepta illis, quae jam sunt: verbi gratia, ut inter ossicia hominis mutua essent, occidere, furari, moechari , calumniari et inter metita autem , gratum animum exbibere, pacta feretare, mutuum reddere, O similia . Hic es supervacuum , ac petulans videatur querere quid Deus facere potuerit, cum consere, quid fecerit; tamen , si cui etiam vana convellere cordi sit, facile reponere potes , tuam dubitationem non obscure contradictionem invol re . Nam eis nulla necessitas Deum adegerit, ut omnino homi nem crearet ; tamen postquam ipsum destinacet creare anima rationale , ac sociale , non poterat non lex naturalis illi congruere , non ere necessitate absoluta , sed Dpothetica . Si

enim is ad contraria ossicia fuisset adpriectus , non sociale animal , sed alia feri , O borridi species animantis suillet

pro S a.

Hoc , inquam , non obstat , nam quando absurda illa inferimus ex Puffendorfit principiis , scilicet potuisiste diversimode constitui actus morales , non hoc dicimus , quasi Deus potuisset voluntatem , quam ab aeterno habuit , mutare ; sed tantum , quod potuisset ab aeterno statuere , ut, qui modo sunt actus mali , essent boni, & viceversa. Et quandoquidem integrum Deo fuit, ut Pulfendoinus existimat, hanc determinatam naturam homini tradere ; potuisset aliter hominem constituere, ut nimirum odium Dei, peritu-

86쪽

De iure Natur. , Gent. in Gen. 6 I

rium , atque alia huiusmodi essent bona ; & amor

Dei, & veracitas essent mala. Hinc ordo a Puffendorfio in hac re constitutus valde praeposterus est. Ait enim in specimine controversiarum cap. S. Primo omnium concipitur bomo , tamquam creatura rationalis, a Deo libere producenda . Inde concipiturbabitudo ipsorum actuum ad normam dirigi aptorum: post hanclen tamquam norma, ad quam actus uel necessario reserendi, b dirigendi sunt: ac demum concipitur bonestas , se turpi tu . do , tamquam assectiones actuum ad normam relatorum. Or

do autem hic , ut dicebam , praeposterus est, neque ita reiste instituitur , ut sapienter de honestate , ac turpitudine actuum possiimus iudicare . Quare primo concipienda est honestas, ct inhonestas actuum, quaa quidem in Deo adverti potest . Nam turpe esset iri ipso Deo velle mentiri, honestum i inplere promi ssa , ct hoc independenter a qualibet lege, ct quoliberactu Divinae voluntatis . Tum concipiatur creatura rationalis libere a Deo creata cum suis proprietati, bus . qua posita , habetur principium remotum , re fundamentum moralitatis . Nam Principium proXimum est advertentia intellectus , ta libera voluntati; determinatio. Inde lex naturalis actus aliquos ulterius

praecipiens, alios vetans: ct quidem actus illi non ideo honesti sunt, quia lege praecipiuntur, & alii turis pes , quia prohibentur: Sed e contrario, ideo praecipiuntur , quia honesti ; ideo prohibentur , quia turpes . Qua posita lege , actus ipsi novam induunt speciem bonitatis , di malitiae ex legis obligatione ; ad quam referuntur . En rectus ordo moralitatis, quem plane confuderat mens clarissima Pustendorfit. Quibus positis , facili negotio diluuntur quae obii-eit Pussendorfius. Ouilibet , inquit , actus citra legem , sunt omnino indisserentes. Remota enim lege, removetur quid-

87쪽

ga Pars Prima

quid est morale in ami illa . Ergo F ab his omnibus , a Vterio , furto , bomicidio , incestu, aliisque, removeas respectum

ad legem, erunt bee prorsus indisserentia . suod autem multi naturalem istam indisserentiam egre rancipere queant , indam , quod a teneris vitiorum Forum detestatio fuit nobis inculcata: qua opinio h lici adhue menti impressa in vim naturalis cujusdam assectus evadit.

Sed huiusmodi obiectiones & multo ante praenoverant Doctores Catholici , & egregie simul confutaverant . In his Franciscus Suarmius in primam partem secundae B. Thomae trach g. disp. Z secti a. objecerat sibi: Nullus actus voluntatis potest em mi sua entitatis positiva habere malitiam , Aut bonitatem . Ergo in tantum potest illam habere, in quantum deficit a regu la voluntatis , quae est lex. Ergo non potest intelligi actus malua sine lege extrinseca prohibente . Confirmatur, quia non potest intelligi malitia actus sine obligatione non faciendi; sicut neque e contrario intelligi potest malitia in carentia actus , nisi sit obligatio. operandi Sed omnia obligatio oritur ex lege extrinseca praecipiente , vel prohibente . Ergo sine hac nulla est malitia : ergo sicuti talis Iex non est intrinseca actui, ita neque ulla malitia. Haec sanh obiectio videtur adeo placuisse Pustendo fio , ut eam sibi adoptarit in argumentum firmissimum . Sed debuerat responsionem expendere . quam tradit eximius Doctor. Cum dicitur , omne malum debere esse eontra prohibitionem , vel contra debitum , s intelliga, tur de imrinseco debito natura rationalis, ut Fe, es verrem , quod assumitur : se eae illo debito nascitur judicium recta rarumtionis probibens , judicando conmenientiam natis, , se malisiam eontrariam , non imponendo novam obligationem; es Mesaris est ad omnia , sua ibi assumuntur a neque est necessaria alia major prohibitio exterior , Me dictum est : quamvis .

88쪽

De jure Natur. O Gent. in Gen. 63

facto semper bae concurras en persectione Pru Me provi.

entis .

CAPUT I v.

E x hic operae pretium , duo honestatis genera ,

seu duas boni honesti species rect e distinguere . Uno modo in ordine ad actiones morales hum nas, Prout recta ratione, & prudenti dirigi possunt:& hoc bonum honestum dicitur , quod per se decet

hominem ratione utentem . In hac vero acceptione non consideratur aliqua commoditas , quae ex tali

bono ad eum hominem redundet, respectu cuius diacitur bonum. Haec enim, licet saepe intercedat , per se tamen necessaria non est ad honestatem ; sed sufficit illa decentia & proportio , quae repetitur intertiae bonum , di naturam , quae operationes suas recta ratione dirigit . Sicut dare eleemosinam est honestum , quia est per se consentaneum naturae rationa-Ii , etiamsi per impossibile homo sic operans nullam inde utilitatem , vel commoditatem caperet , praeter ipsum recte operari . Quomodo etiam respectu Dei dicitur esse convcniens, ct honestum se se communi eare, brah facere, dimisereri, non quia illi sit commodum , sed quia est per se decens, ac proportionatum illius bonitati . Bonum ergo honestum hae r tione explicatum dicit peculiarem rationem convinnientiae; di ex parte rei, quae honesta dicitur, inclindit perfectionem ejus cum omnibus conditionibus, vel Phγfieis , vel moralibus ad praedictam convenientiam cum rationali natura necessariis . In hac acceptione habemus mali naturam a D. August. lib. de natura boni

89쪽

6 Pars Prima

ni adversus Manichaeos cap. 23. Malus modus , vel mala species , vel malus ordo , aut ideo dicuntur, quia minora sunt , quam esse debuerunt , aut quia non his rebus accommodantur , quibus accomodanda sunt , ut ideo dicantur mala, sum aliena , b incongrua. Et libro secundo de moribus Manichaeorum : Malum est , quod contra naturam

est.... id est ipsa inconvenientia , qua sine dubio non es substantia , sed inimica substantia . Ouatuor ipsa , que in

promptu sunt, elementa et quis dubitet prodesse per convenientiam , inconvenienter autem adhibita Mehementer adversa esse

naturat Alio modo sumi potest bonum honestum non in ordine ad mores , sed in ordine ad naturam , ct est illud , quod per se perficit naturam, & est commodum illi , etiam seclusa ratione virtutis , ut est sanitas , integritas , & vita ipsa , quam interdum amare , vel tueri turpe est , etiamsi per se maxime conveniens naturae videatur . Et hoc bonum vi

dentur antiqui Philosophi appellasse bonum natura , quod distinguebant a bono honesto, quod per se decens appellabant , ut colligitur ex Cicerone libro tertio, & quarto de finibus. Quia tamen hoc bonum

naturae per se conveniens est , ct amabile , ideo ita censetur Comparari appetitus naturae ad hoc bonum , sicut appetitus rationalis ad bonum per se decens :atque hac ratione in ordine ad naturam hoc bonum

comprehenditur sub bono honesto . Accedit etiam , quod haec ratio boni sufficiens est , ut ipsum honeste appetatur, si aliunde impedimentum aliquod non intercedat.

Cum enim recta ratio sit, qua homo debet gubernari ; ad illam pertinet ea, quae sunt naturae commoda , ct consentanea proponere : nisi aliunde aliquid obstet, vel maius aliquod incommodum Consequatur. Hoc igitur modo loquendo de bono honesto, conce

90쪽

De jure Natur. ct Gent. tu Gen. 6s

dendum est , potius animae esse quaedam honesta bo.na , non quidem eo modo quo virtutes, quibus male uti non possumus, sicut potentiis ipsis: qua propter ab Augustino haec maxima, illa vero media bona cia se dicuntur: sed ea ratione, qua bona pertinentia ad integritatem naturae per se convenientia sunt , &quantum ex ipsis est, recte amabilia: atque hoc modo ipsum esse , ct vivere , ct sapere honesta sunt .

Neque solum inhaerentia bona , sed etiam res extrimsecae, quae interdum sunt per se convenientes, saltem ut objecta vitalium actuum, inter haec bona honesta

computantur.

Hinc intelligitur illa boni divisio in morale , &naturale. Bonum morale idem est ac bonum honestum , quod per se decet , & est consentaneum naturae rationali . Bonum naturale illud dicitur , quod est cuicumque Daturae conveniens . Atque hoc definitur ab Aristotele Ethicorum initio , id, quod omnia appetunt. Et quamquam bonum morale dici etiam potest bonum naturale , quia natura rationalis quaedam nat

ra est ; tamen, quia natura sumi potest duplici m do , re ve significat essentiam rei 3 aet dicit prae rea modum operandi , vel ex necessitate , vel ex m. hertate , hinc fit , ut bonum respiciens quamlibet existentem naturam secundum id, quod naturaliter est, vel naturaliter, & ex necessitate , ct solo naturae impetu potest operari, dici soleat bonum naturale. Bonum vero , quod est consentaneum rei , ut elevatur ad modum operandi libere , quod proprie convenit naturae, ut rationalis est , dicitur bonum morale : li-eet etiam late sumpto vocabulo possit appellari Mianum naturale. Hinc etiam fit, ut bonum hoc mora- Ie praecipue consistat in operatione libera ; conveniat autem proprio objecto eius, quatenus honestum est , A. T. Const. Sm euhi O. M. Thei. I &

SEARCH

MENU NAVIGATION