De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

66 Pars Prima

& virtuti , quae est principium eius : quemadmodum dixit Aristoteles Ethicorum cap. 6. virtutem esse, quae bonum facit habentem , i, opus ejus bonum re Itaque bonum naturale ab honestate praescindit, secus vero bonum morale , cum sit huius proprietas essentialis ipsa honestas. . His constitutis perspicuum est, quam turpiter mobfius erravit in statuenda Theoria actionum humanarum, omnisque Iuris Naturalis . Ut enim eonstituat honestatem actuum liberorum , haec ponit theoremata in Thilosophia Tractica unisersali demonstrata mesbocio ge

metrica a s. P. usque ad 33. Actiones libera bona per easedem rationes finales determinantur , per quas determinantur Naturales , mala autem per diversas . Si actiones libera per easdem rationes sales determinantur , per quas determina rnaturales , bona sunt ; s vero determinantur per diversas , mala sunt.

Hoc principium appellat ipse facundi mum in Thil

sopbia practica , utpote cui reliqua innituntur ab ipso posita legis naturalis principia . Nam , a p. ex precst habet : Determinatio actionum liberarum per easdem rationes sales, per quas determinantur naturales, non vero per diversas, est principium cognoscendi leges naturales, b omne Ius Naturale. Et supra g. IS dixerat et Lem natura nos obligat ad determinandum adctiones liberas per easdem rationes sales, per quas Aterminantur naturales, non vero per dive

fas, seu ad non determinandum per diversas et Unde infert s. shquentie hi actiones suas liberas determinat per easdem

rationes Dales, per quas naturales determinantur, legem n tura servate qui merb eas determinat per rationes diversas ab iis, per quas determinantur naturales, legem natura transgreditur . Ex quibus patet, totam honestatis rationem a Vfolfio reponi in conformitate actionis liberae cum ratione finali determinante actionem naturalem . Sed

92쪽

De iure Natur. ct Getit. in Gen.

quaenam esse debent rationes finales, se ii quinam e se debet molfio finis determinans actionem naturalem Non alius profecto , nisi finis a Deo intentus: Sie enim habet in Theologia naturali parte I. cap. d. ct in philosophia practica F. o. Quinam vero sint fines rerum naturalium , habet ille s. eodem : Usus facultatum anima , ct organorum corporis sunt fines a Deo intenti . suoniam igitur in harum numero etiam sunt facultates anime , se Oetana corporis humani ; quin eorumdem quoque

Uus sint fines a Deo intenti , dubitari nequit . Iam vero quinam sunt usus , quos habent , vel sigillatim , vel

coniunctim organa corporis, & facultates animae. Rem spondet: Sensus hunc habet usum , ut eorum, qua sunt, msunt in Universo , cognitionem acquiramus . hod F igitur agimus quidpiam, ut cognitionem cujusdam, quod in Universo est , vel contingit, nobis acquiramus De duce ; cognitio issa sitis est , quam intendimus. Similiter organa vitalia Dut

sumpta hunc habent usum , ut eorum junectionibus vita con servetur . stuando igitur vita conservandae gratia quid agimus , se functiones organorum vitalium eo dirigimus , conservatio vilia snis nos ra actionis es . sui usus es ex parteret , veluti en parte sensuum , O organorum vitalium et mnis es ex parte agentis , qui Alera voluntatis determinatione usus istus compos seri desiderat . . Verum finis a Deo intentus est ne molfio usu et praedictus sensuum corporis , & animae facultatum Hoc molfius clarissime assirmat loco citato : Cognitio eorum qua sunt , ac fiunt in universo , Fbi acquirenda , ciconservatio corporis, sunt ses, quos Deus intandit, dum hominem produxit , cui insunt sensus , se organa sensoria , atque vitalia. Ex his colligit idem volfius S. I. Si agens ideo agit , ut eum , quem habere pollunt , usum facultates

clima, ovgma corporis , actia consequatur ; actiones liberater eas m rationes Dales determinantur , per quas determi-

93쪽

g8 Pars Prima

nantur naturales et Si vero quid ab eo disrsiim intend=t , ac iones liberae determinantur per , rationes sales, diversas ab iis, per quas determinantur naturales.

Ex quibus infertur , non aliam statui a molfio honestatis regulam in actionibus liberis , nisi ductam

ab usu sensuum corporis, & facultatum animae, qui respiciat vitae conservationem . Sed quid agendum erit, quoties usus organorum corporis, di facultatum animae sint legi Divinae repugnantes erunt ne i Uno fines a Deo intenti Rursus cum usus, ct finis omnium organorum corporis, & facultatum animae, sic vitae conservatio ; sequitur inde , nihil fore inhone stum , quod ad vitae conservationem conducat , aetProinde excusabitur turpissimum Amnonis facinus lib. 2. Reg. cap. I 3. Nec verum erit, quod ait S Augustin. Trach. 31. in Ioannem, praestare aliquando Deo dilecto emori, quam contempto vivere: Et Iib. I p. de Civitate Dei cap. 3. & I3. Ouoniam animi aequitas , O corporis salus , utrumque bonum est , bonique amissione dolendum est potius ,

quam ratandum , si tamen non sit compensatio melioris; melior est autem animi aequitas , quam corporis sanitas . Hinc est quod virtus , id est ars regenda vita quedam minora , si necessitas pos uter , propter maiora , vel adipiscenda , vel tran da , contemnat . Omnium autem bonorum, vel animi, me eo oris nihil sibi virtus omnino praponit.

Nonnulli , ut molfium defendant , aiunt , eum posuisse regulam honestatis in usu , non quocunque , sed bono organorum corporis , & animae faculta

Sed qui sic molfium defenderet, hominem repraesentaret non ingeniosum quidem, di principia moralitatis geometrice pertractantem, sed valde crassum, rerudem , eumqde ineptissime de principiis hisce age tem exhiberet. Siquidem volfit systema huc tandem

94쪽

De iure Natur. , Gent. in Gen. 6s

evaderet: Eas esse actiones honestas, quas agens operatur usu bono organorum corporis , animaque facultatum ;eas vero esse inhonestas, quas usu malo e ciet ii Uno verbo.Bona actio est bonus usus, mala actio est malus usus.

Quo quid ineptius Non ita molfium intellexit ejus defensor Ioannes Iustinus Schi euschmidius Lipsiensis in praecognitis iuris Civilis , Neapoli editis anno 1 36. Tomo Secundo iurisprudentiae iuvenilis , S. 18. scribens; Natura nos obligat , ut ea faciamus, qua animam, bcorpus persciunt. Hanc vocem perficere explicat ipse s. a T.

Status externus perficitur comparatione honoris , jucunditatis, O Ferum externarum. Natura obligamur ad comparationem is noris, jucunditatis, vir rerum externarum. Haec olfio est

animae , corpori que perfectio , ad quam natura obligamur . Scilicet persectio boni mere naturalis, quae quidem , aliquo intercedente impedimento , non modo omittenda , sed etiam fugienda sit . Ex his constat, aliunde esse eruendam verae houestatis regulam, quam a simplici natura.

De Meterum Thilosophoram interna actuum bonestate sententia .

IN ternam hanc in actibus humanis honestatem agnovisse visi sunt Sapientiores Graeci , ct Philosophi

Ethnici . Sic Aristoteles Lib. Ethicorum cap. S. naturali vi ingenii tribuit non minus vera iudicare , quam voluntati bonum amplecti . Is demum , inquit , bene natus , O bene animo est constitutus e cui hoc munus avatura datum est , ut quoi aspectum quemdam habeat , quovere judicat, atque id, quod vere bonum est, sequitur. Isocratis etiam pulcherrimum , idque notissimum erat effa-

95쪽

o Pars Prima

effatum : omniano non sperandum , s quid turpe seceris, te

latiturum . suamvis enim lateas alios , tu tamen tibi male conscius eris . Quod quidem cum illo Iuvenalis Satyra 13. cum sonat . Exemplo quot freque malo committitur, ipsi Displicet audi ori: prima est bae ultio , quod se Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis Gi alia jallacis Tratoris vicerit urnam; Stat contra Ratio, o secretam garrit in aurem , Ne liceat facere id, quod quis vitiabit agendo.

Atque principium hoc honestatis adeo sibi intimum arbitrabantur Ethnici Philosophi . ut Tullius dixerit

Lib. I de Legibus: Si omnes thenienses delectarentur disrannicis legibus, num idcirco ba leges justae haberentur Rursus bonitatem ipsam legis ad internam hanc consormitatem revocat, ut illam examinet: Nos legem bonam a mala , nulla alia , n i naturae , norma dividere possumus enee solum jus , O injuria natura dijudicatur , sed omnino omnia honesta , ac turpia ; Nam , O communis intelligentia nobis notas res incit, eaque in animis nostris inchoavit, ut honesta in mirtute ponantur, ira vitiis turpia . Haec autem in opinione missimare, non in natura posta, vere dementis est.

Quinimo de virtute ipsa disserens , paulo post Lubdit, non ad extrinsecum aliquod iudicium, sed ad naturam ipsam esse confugiendum : V enim virtus persecta ratio: quod certe in natura est: Igitur omnis honestas eodem modo. Nam ut vera, , salsa, ut consequentia, At contraris , sua sponte , non aliena judicamur ; Fc conflans , Operpetua ratio vita , qua est virtus , itemque inconsantia , quod es virium, sua natura probatur. Tota igitur regula honestatis a natura , & quidem ut ratione praedita , est repetenda . Quod etiam tradit aperte Cicero lib. L./

96쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. II

vle ossiciis : Nec vero illa parva vis Natura est, Rationiisque quod sentit, qui sit ordo, quid sit , quod deceat in s ctis , die isque ne quid libidinose , aut faciat , cetuet :quibus ex rebus erutficitur bonesum , quod , etiamsi nobilita, tum non sit , tamen bonestum sit ; quodque vere dicimus , etiamsi a nulla laudetur, laudabile esse natura. Quibus clarissimis Philosophorum Ethnicorum positis testimoniis, non video, quomodo Pustendorfius , qui totus coeteroquin est in exscribendis illorum sententiis , docere velit, honestatem non esse rei ipsi intrinsecam , dc

aliunde, quam a convenientia cum rationali natura, esse petendam.

CAPUT VI.

Tu fendorsu sententia de Lege Mnestatis retula.DIsplicet Puffendorsio, aliquam admittere honestatis regulam, a Lege independentem. Advertit nihilominus , aliquid esse in ipsa natura , unde talem homini Legem Deus imponere destinarit. Ait proinde Lib. a. de Jaret Naturae , Gentium cap. 3.

g. I . Nos noscere legem nainralem , si naturam ipsam his manam , conditiones , inclinationesque accuratius contemplemur, , etiam alia, qua extra hominem sunt, ct in primis

ea, qua ad commodum, aut incommodum eidem conciliandum

apta sum. ., vero lex bae liber. a Deo posita est homini :nam Deus libere se determinavit ad hominis felicitatem volemdam ; ex legis observatio ad naturam , b conditionem honu nis ita quadrat, ut ex illa hujus incolumitas , se felicitas , scisti eis ejusdem neglectu calamitas, miseria , destructio dependeat . Sic in Specimine Controversi cap. s. Naturabumana fundat convenientiam aliquam ad talem legem habendam , quatenus ere tali lege oritur ejus felicitas . Nobis

autem Diqitipod by Coos e

97쪽

et Pars Prima

autem de tali lege conflat , quia scimus, Deum humanae uos tura voluisse felicitatem .

Sed peto a Pustendorfio , quid tandhm vulgiis essi.ciet , qui talia se a Deo habere ignorat Respondet Lib. a. de Iure Naturae, & Gentium cap g. Vulgus legem natura ex populari informatione , usque publico haurire solet: eique ad ejusdem certitudinem fatis esse debet auctoritas Superiorum , qui illam in Civitatibns merceri curant , se quod ira rationes probabiles desint , quibus ejusdem vertatas labefactari, aut convelli possit, O quod presentem ipsus stilitatem quotidie deprehendit . Sed contra est, quod Iuris Naturalis sunt isti fontes luculenti , nempe , usus aliorum , se propria utilitas . Quid si usus, prout contingit, frequentior sit de imhonestis patrandis , ct utilitas magisterio sensuum percipiaturi Profecto non hominum erit societas, sed bestiarum s

Postremo obiicit sibi Puffendorfius: Ouid est; quod intueris, se rudi vulgo magna deprehcnditur facilitas remum ab iniquo discornendi . Respondet illico , id ere lassuetudine

provenire , dum a teneris annis , se statim , atque usum aliquem rationis Gerunt, vident bona probari, mala improbari, se illa laudem, hae poenam sequi; quorum quotidianum exemeitium, se totius vita communis compages , ad istum modum

digessa , ita animos disponit , ut paucis dubitare succurrat, an aliter Fa fieri possitat. Haec tamen solutio obiectionis illius ; vel ipsis Protestantibus displicuit , qui eam sententiam erroneam vocant, quia Sacris Litteris, di experientiae repugnat. Nam D. Paulus in Epistola ad Romanos cap. a. ut alibi diximus , ait : Gentes, quae nullam legem positivam acceperunt , naturaliter multa facere , quae Iudaeis erant a Deo praecepta ; nec , ait, Apostolus ex aliorum institutione, id eos facere , sed ostendere umlegis

98쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen.

legis scriptum in cordibus suis , testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Rursus experientia docet, quemlibet considerantem se , ipsum aliquod interius princi pium sentire: ex quo colligimus, hominem inter homines agentem suo ingenio, citra aliorum institutionem, quod iuris naturae sit , posse cognoscere. Non innascuntur quidem menti iuris naturalis praecepta ad modum distinctorum, & actualium principiorum;

atque etiam fatendum est , bonam educationem valere plurimum ad excitandos iuris in natura positi igniculos , di in alteram partem corruptelas morum non parum conferre ad eos extinguendos. Solvuntur objectiones Tuffendorsit. Primo . Si ponamus pro norma honestatis convenientiam cum natura rationali , non voluntatem Dei praecipientis, aut vetantis , licebit ita colligere argumentando: Hae actio congruit cum e cellentia , b dignit te hominis: ergo es bonesta , se ideo facienda: sed in obscuro adtae est , ct in quonam illa excellentia conssat , se qua causa st , cur ea homini competat . Si quis Sacerdoti ditaeat et Non decet te in ganeis , O popinis Tolutari , quia hoe repugnat dignitati sacerdotis , verum quidem dicit: sed non ideo ultimam rationem , se post quam dubio non amplius Deus si , expressit. Respondeo. Si naturam rationalem consideremus ex una parte, ex alia proprietates vel obiecti , vel actus moralis, intelligimus illico inter utraque illam convenientiam , ideoque iam habemus de honestate actionis optimam scientiam . Quaerere autem in quonam illa naturae humanae excellentia consistat, di causam , cur ea ac io homini competat, est quaerere naturam

ipsam hominis , dc actionis, de qua nequit dari ulla R. T. Const. Smitrichi O. M. THgi. X ra-

99쪽

Pars Prima

ratio a priori , ut inter Philosophos receptum est axioma. Exemplum de Sacerdotis dignitate, an bene possit ad naturam intrinsecam rerum aptari ; vi deant boni Philosephi. Secundo obiicit . Improbe Deum eum erratura pari passu ambulare dicitur, dum dicitur et quodvis ens immigem , sue Deus A , flue creatura , recte judicat astam gratit dinis esse honestum , quia in se , ct antecedenter ad rectum judicium talis est. Nam de creatura Me vere asseritur et sed dicere , aliquid se antecedenter habere ad rectum judicium Dei , est aereatione istius ipsum recludere. Respondeo . vel sermo est de iudicio Divini intellectus, ct nullum est absurdum dicere, antecedenthrratione ad Divinum judicium actum esse honestum. Non enim ideo actus est honestus , quia Divinus intellectua ita iudicat; sed e converso, ideo judicatura Divino intellectu honestus , quia revera est hon stus . vel sermo est de actu humano honesto; di huius actus honestus , quamvis non concipiatur antecedenter ad naturam ipsam rationalem, tamen posito , quod rerum essentiae cognoscuntur a Divino intelle,

Au , prout sunt in se ipsis, ta Divinus intellectus eas

repraesentat , sequitur , convenientiam istam inter binas illas naturas consurgere antecedenthr ad Divinum intellectum. Neque enim binae illae naturae congruunt,

quia Divinus intellectus ita judicat , sed e contra,rio. Tertio obiicit . SI Moralarcs .ctionum humanarum , earumque habitudo, se conveniemia eum randitione , se natura

humana , non est a Divina impostione ; cum eadem non posesi esse a seipsa , necesse esse , ut si a principio aliquo ex- ira Deum. Si habilitas actionum , seeundum quam necessario eum lege numa conveniunt, aut disconvenium, non 'em

det ab assignatione, se dispostione Dei; quis ergo alius, pra

ter Disii troes by Cooste

100쪽

m jure Natur. O Gent. in Gen. Zs

ter Deum , naturas rerum formavit Num ipsa se se tali modo e xerunt Nimirum id agi apparet, ut munere Creatoris Deus dimoveatur , O res etiam , quoad essentiam, a

Deo dependere negentur.

Respondeo . Pustendorfium male confundere, quae pertinent ad intellectum Divinum, quaeque ad Divinam voluntatem . Creare res est Divinae vo&untatis libere decernentis existentiam rerum et quod quidem decretum ab intellectu Divino, possibilia omnia , eorumque naturas repraesentante , dirigitur . Nihil igitur, quod actualem habet existentiam . a Divina crea tione excluditur. Verum naturae rerum sunt necessariae, nec nisi absurde a voluntate Divina pendere convcipiuntur: ct intellectus Divinus eas necessario cognoscit, prout sunt in se, seu prout essent , si a Divina

voluntate daretur illis existentya et hoc enim dicit i l. lud et esse cognitum a Divino intellectu . Haec autem necessitas, quoad Divinum intelleinim , nullum infert inconveniens. Nam de omni veritate necessaria Deus necessarium habet iudicium, sive sit de re increata ,sive de re creata , sive speculativa , sivh practica , hoe est, operabili ab homine. Quod vero pertinet ad voluntatem Dei, si sit sermo de simplici affectu complacentiae, vel displicentiae; etiam hunc potest Deus necessario habere circa illud, quod iudicat esse per se bonum, aut per se malum , maxime supposita voluntate libera , quam habet creandi hominem. Reponit Puffendorfius . Iudicio Dei natura, b eonditio hominis ita formata est, ut, verbi gratia, gratitudo ipsi omnino eonveniret . Ergo illa non magis antecedenter se ad ,-dicium Dei habet, quam proportio, es dispostio partium aedis est ad judicium .architecti , aut capacitas , se figura olla ad Adicium Auli . Respondeo. Male eum ratiocinari ; cum a re con-

SEARCH

MENU NAVIGATION