장음표시 사용
141쪽
haec facultas non est simpliciter necessaria ad hominis propriam felicitatem conservandam , etiam supposita propagatione in immensum generis humani . Posset enim unaquaeque Respublica sine commercio per se consistere . Non est ergo per se Iuris Naturae , sed Gentium. Dictum est per se; per accidens enim potest inducere obligationem amoris naturalis ; exempli causa in extrema caritate annonae , qua laboraret Hungaria , ex lege amoris naturalis teneretur Polonia commercium permittere , etiamsi ante non peris
misisset , ad triticum asportandum , ne finitimum Regnum gravi miseria conficeretur . Quarto Bellum solemne , hoc est, quatenus continet denuntiationem, di quosdam estectus, est Iuris Gentium. Neque enim amor naturaliter sibi debitus hoc requirit ad propriam felicitatem . Posset enim simpliciter , ct absolute bel. Ium fieri sine indictione, ta non habere quosdam es sectus. Quinto Repraestaliae , quas vocant , ad Ius Gentium spectant. Ius enim Naturae non obligat nisi successorem bonorum ad reddendam rationem facti
alieni . Exempli gratia si pater meus , injuste regraviter Titium vulneravit, ego haeres teneor, moris tuo patre , vulneratum curare . Contra Vero Genatium consensu est constitutum , ut pro eo , quod alteri Reipublicae Respublica debet , & nondum peris solvit , subditorum bona veluti oppignorata , ab altera Republica habeantur . Sexto Servitus proficiscitur ex Jure Gentium . Nam communis utilitas requirebat , ut capti iusto bello servituti potius addice rentur, quam necarentur . Septimo Legatorum admissio, & immunitas non est Iuris Naturae, sive negotia commerciorum respiciat, sive pacis. Posset enim
Gens aliqua sibi soli vivere , ct aliorum commerciis
142쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. II
abstinere . tum alio modo , quam legatione , pacem curare . E st ergo Iuris Gentium . cistavo Pax ad bellum relata , & in suis effectibus . Ratio enim paciscendi , oblivio malorum , restitutio bonorum ,
ct caetera , quae pacem comitantur & consequuntur , nonnisi ex Gentium voluntate constitui poterant ad communem utilitatem Nono Foedera non sunt absolutae necessitatis in genere humano . Nam
ut Gens quaelibet absolute sibi soli potest vivere , ita potest aliarum Foederibus non se ligare . Ergo sunt Iaris Gentium . Decimo tandem ius transitus , quando non est iusta ratio excludendi peregrinos & advenas . Ius etiam sepulturae in hostibus interfectis acum sequitatem naturalem contineat , & in mortuos saevire non deceat Non tamen est absolutae necessitatis-hostes humo condere; nec repugnat naturae cadave
ra hostium inhumata relinquere . Ius praescriptionis , cum ad pacem & quietem publicam retinendam pertim neat, & hominum societatis intersit, semper, aut dia incerta non esse rerum dominia, & aliquem esse litium finem , videri posset Juris esse Naturae . Verum praescriptio non est absolute necessaria ad felicitatem hominum singulorum. Nihil enim definivit natura de quantitate temporis, de qualitate bonae fidei, aut de caeteris conditionibus . Est ergo Iuris Gentium . Denique ius cudendae monetae de valoris tribuendi est a Jure Gentium . Neque enim valor monetae est naturalis , sed commoditatis publicae causa substitutus est a Gentibus in locum rerum , quae antea perm
Quaeri hic potest , quinam sit estectus iuris Gentium. Respondeo , esse obligationem legalem, qua Centes tenentur parere iis , quae sunt decreta com
143쪽
Id vero constat ex Gentium sensum communi, quae exhorrescunt , & indignantur , si hanc legem , quam sanctissimam vocant, aliquando videant violari . Quocirca haec obligatio non homines dumtaxat privatos , sed ipsa summa mundi capita assicit . Itaque Iuri Gentium obtemperare tenentur Maximi Reges , iubente Deo , qui societatem humanam hoe iure continet , & conservat ..
De inciis hominis. erga Deum , se ipsum , ct proximum jure Naturae prae scriptis ..
cificium hominis , quatenus consideratur in sta
tu naturali , est agere propter felicitatem rationali natura: congruentem , cuius legem te , Detur observare .
Cumque lex naturalis pro fine habeat felicitatem a triplici objecto dependentem, hoc est , Deo , semetipso , di proximo ; hinc triplex est ossiciorum gemnus et aliae sunt respectu Dei , alia respectu sui ipsius, alia respectu proximi: de quibus omnibus agendum est .
144쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. IIvCAPUT I.
OFficia hominis erga Deum sunt ac iones , quas
homo praestare debet iuxta praescriptum legis naturae praecipientis Religionem erga Deum , quoad ratio naturalis eum consequi potest . Huius autem Religionis duae sunt partes , notitia Dei , ejusque cultus . Hinc ossicium hominis erga Deum duplex est ; primum , de Deo recte sentire ; alterum modo debito eundem colere . Hoc duplex ossicium est ab homine praestandum duabus de causis . Prima est dependentia hominis a Deo , tamquam creato- Te , conservatore , ac Gubernatore . Altera causa sunt Dei perfectiones , praesertim iustitia , ct providentia . His duabus causis fit , ut amorem culistumque nostrum , Deus optimus Maximus meream
Notitia Dei est homini insita , di consistit in primis principiis lumine naturae notis , quale est primo dari aliquod Numen sub ratione Entis primi, supremi , iusti , ac providi, mala scientis , di punientis ;hona vero remunerantis. Secundo . Animam rationa- Iem non interire cum corpore, adeoque superesse post mortem, ut praemium, vel poenam accipiat: hinc fi licitatem huius vitae termino circumscriptam non esse finem adaequatum rationalIs naturae.
Cultus Dei est cogniti Numinis veneratio certis Naturae legibus definita . Et duplex est ; internus, qui dicitur veneratio mentis Deo devotae, internis actibus concepta; & externus, qui est veneratio signis etiam exterioribus praestita. Uterque hic cultus, vel ut a pri
145쪽
mo fonte, ex amore Dei promanat , ex quo coetera officia originem ducunt. Amor enim immediate dispo.nit ad finem, seu felicitatem propriam rationalis Naturae , hoc est ad coniunctionem cum Deo , coetera mediate . Cultus interni ossicia consistunt in actibus notitiae Dei respondentibus. Primus aestus, ut dixi , est amoris erga Creatorem, & quidem super omnia, ita prorsus , ut includat propositum absolutum , &efficax adimplendi totam legem naturae: hic amor Dei sub praeceptum cadit absolute, ct simpliciter . Ex amore tamquam ex fonte, manant ossicia honoris, ct reverentiae per laudationem ; spei per invocationem , grati animi per gratiarum actionem, timoris & obedientiae per observantiam legis naturalis . Ossicia haec Iure Naturae adultis omnibus praecepta sunt. Quippe timor Dei ad felicitatem hominis necessarius ea requirit. Licet autem Deus per se non indigeat hominum cultu ; posito tamen quod creaverit hominem ad im- maginem & similitudinem suam, non potest ab eo non exigere cultum sui; cum omnia Propter se ipsum operatus sit Dominus; & alius finis in creatione hominis Deo esset indignus. Cultus Dei externus consistit in actionibus externis interna officia significantibus ; quales sunt verbales invocationes , & laudes, ct fuga ab iis rebus , quas nobis vetitas dictat naturalis ratio. Cultus Dei externus peculiaris, hoc est in specie determinatus per ceristos ritus, est iuris positivi, Divini, vel humani. Vel enim Deus illum revelavit, ac praescripsit, vel homines instituerunt. Hinc Sacrificia, & Sacerdotes, hoc est, homines quidam selecti e populo, & ad sacra peragenda dei inati non sunt de iure naturali praeceptivo . Non enim sunt media necessario requisita ad finem colendi Deum, quamquam sint valde consenta
146쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. I 2 r
nea rationi, ac fere semper consensione omnium gentium recepta fuerint. Circa ossicia erga Deum non solum datur praeceptum Iuris Naturae positivum , sed etiam quaedam sunt negativa. Praecepto negati O vetatur in genere , quidquid notitiae Dei, cultuique praecepto contrarium est: Notitiae Dei adversatur error & ignorantia ossinis vincibilis . . cultui praecepto est opposita impietas omnisque arreverentia. Vetantur in specie atheismus;
idololatria , magia , vana observatio , maleficium, de irreligiositas in temerariis iuramentis , periuriis, blacphemis . Nam haec , ct similia sunt opposita amori , quem homo Deo naturaliter debet. Ex dictis sequitur , Religionem naturalem iisdem argumentis demonstrari, quibus ostendimus Deum lumine naturali cognosci posse . Eam Puffendoritus etiam admisit, sed erravit in eo , quod putaret hujus vitaetermino circumscribi. Itaque est hreviter confutandua. Nam , ut ipse fatetur Pustendorfius, religio est firmicsimum vinculum societatis humanae , sine quo communis felieitas obtineri , conservarique non potest . Si autem reIigio naturalis non respiceret aliam 'vi
tam , nisi praesentem , non esset profecto firmissimum vinculum societatis et Non enim posset proponi poena , vel praemium alteri vitae reservatum , quorum metu , vel spe fortius homines in ossicio continen tur , quam ullo bono vel suo , vel secietatis , quod brevi hac vita finiatur . Adde huc illa mala , quae Lublata Religione naturali, Pulfendorfius colligit even
Neque reponat Pussendorfius, poenam, vel praemium aeternum proponi ab religione revelata: sic enim conis fundit Religionem naturalem cum revelata . Religio quippe naturalis proponit penam de praemium in alia a P. Const. Sur ercti O. M. Dei. vi-
147쪽
vita, abstrahendo a temporali & aeterno, ad captum scilicet cujusvis hominis. Lex naturalis obligat hominem ex solo naturali Iumine ad habendam, & procurandam veram Dei religionem. Rursus obligat hominem, prout nune est ad finem supernaturalem elevatus, ad habendam veram interiorem Fidem in Deum. Haec obligatio non tantum est in statu naturae lapsae, sed etiam fuit in statu innocentiae . Obligat etiam lex naturalis ad non repugnandum Fidei semel propositae iussicienter , nee ad recedendum a Fide semel suscepta, neque ad dubitandum, aut formidinem admittendam . Qui seeus faceret , Deum graviter offenderet . Sicut enim qui nolit mandatum Regis sufficienter propositum adimplere , tamquam praeceptum Regium, iniuriam facte Regi ; sic iniuriam Deo irrogaret , naturali rationi contrariam, qui repugnaret Fidei semel propositae suta ficienter . Nam cum sit Deus prima & infallibilia veritas, etiam ex lumine naturali; hanc veritatem diisceretur negare, qui nollet Fidem sussicienter piopositam suscipere , aut a suscepta recederet , aut in illa
haesitaret, Eadem ratione tenetur homo ea credere , quae ut
credibilia , ct credenda proponuntur . Tenetur pari ter Infidelis, ubi incipiet animi stimulos sentire , veritatem inquirere , eique lassicienter propositae obsequium praestare. Sicut obligatur homo ad inquirendam , ct tenendam veram cognitionem Dei in naturali ratione ,
ita ad sperandum ab illo aliquod bonum , ct timendum aliquod malum . Pari modo tenentur omnes naturae lege bene sentire de divina Providenatia , cujus est reddere virtuti praemium , & vitiis paenam . Testatur Clemens Alexandrinus Libe A.
148쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. IEI
Stromatum in fine, & 3. in principio, antiquos Philosophos cognovisse , ct commendasse spem praemiorum post mortem . Rursus ex tali spe moventur homines ad cultum praestandum Deo auctori naturae ad virtutes exercendas , ct vitia fugienda . Quae omnia spectant ad legem natura . Denique tenetur homo lege naturae tendere in Deum , ut ultimum finem , in eoque ponere suam beatitudinem , illamque intendere per debita mediae .
Perfectior multo est usus spei in Lege Evangelii, tum quoad modum sperandi gloriam , tum quoad media
supernaturalia , scilicet Sacramenta. Haec autem pedi
sectio & obligatio sequitur natura Eter , posita perfectione Fidei circa Christum ci Redemptionem ejus, di tali institutione Sacramentorum. Praeceptum diligendi super omnia Deum, ut finem
naturae, naturale est . Nam ad hunc amorem homo natura sua inclinatur, quem dictat lex naturae . Sicut ergo tenetur lege naturae cognoscere Deum , ita tenetur illum amare , aut supra se , aut infra se , aut aeque , ac se et non his duobus modis , cum nihil inordinatum dictet I ex naturae; ergo super omnia, ut supra ostendimus .
Praeceptum diligendi Deum ut finem supernaturalem Gratiae est simpliciter supernaturale , propositum a lege Evangelica , quae nos obligat ad modum per sectiorem caritatis erga Deum sub Fide explicita Trinitatis , ct Mediatoris , hoc est Verbi Incarnati , in carne passi, atque mortui pro salute Generis hinmani .
Malum culpae, ut aliquo modo destruendum , est id , quod respicit Paenitentia. Quoniam vero dari Nequit, quin dicat respectum ad Deum, hinc dicitur Paenitentia tendere in Deum. Ad paenitentiam pere a tinet
149쪽
tinet satisfactio . Praeceptum autem satisfaciendi Deo pro iuturia illata per peccatum , naturale est; quaα- tum scilicet homini possibile est . D. Thomas 3, p. q. 8 d. arr. p. ad primam. De Iure natisrali , inquit, est , quod aliquis paeniteat de malis, Da serit. Actus autem detestationis cum respectu ad Deum est ex se , ct naturaliter valde proportionatus ad hanc satisfactio nem . Nullus enim alius est per se aptior ad veniam impetrandam . Satisfactio Deo condigna dari non potuisset in pura natura excitatus vero homo ,. dc adiutus divina gratia potest de congruo, seu imperfe- Deo satisfacere. Modus satisfaciendi Deo habetur ex ordinatione ipsa Dei. In statu purae naturae pertineret ad divinam providentiam determinare modum poenitentiae :quo homini significato, homo teneretur illum adhibere
Ex vi selius legis naturalis non tenetur homo colere , vel adorare Deum alio cultu pure interno, Praeter illum, qui in actibus Fidei, Spei, Charitatis, re
Poenitentiae, si mortaliter peccaverit, reperitur. bis actibus implet homo obligationem colendi Deum pura mente , ct Spiritu . Ex vi solius legis naturalis non est determinatus modus particularis adorandi Deum cultu ex temo . Quoad modum vero in genere obligat lex naturalis , ut fiat modo decenti, reproportionato, & sine saperstitione . Ergo Deum venerari per visibue Sacrificium , ct externam oblationem, licet in rigore non sit de Iure Naurae. est tamen adeo consentaneum illi , ut semper fuerit de Iure Gentium . Patet hoc ex usu hominum a principio
mundi , in Abel & Cain sacrificiis , ct in Gentibus etiam , ut Aristoteles animadvertit Lib. I. Politic rum cap. 8. Hic modus sensibilis est honestus, adeoque
150쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. I as
legi naturali consentaneus. In lege autem Evangelica cultus Dei per verum sacrificium praeceptus est Iure Divino a Christo Domino. Iuramentum de se non est ex lege naturae prohibitum , si nimirum detur necessitas , ct serventur conis ditiones . Necessitas datur in aliqua morali utilitate ad finem honestum et & consurgit ex incredulitate audientium , & ex desectu veritatis in natura corrupta. Conditiones stant tres, scilicet veritas, i stitia . & Iudicium. Periurium est contra legem naturae et atque ita prohibetur Levitici cap. is. Exodi cap. 2 o. as. Exechielis cap 3. In iuramento enim adducitur Deus , tamquam prima , di infallibilis veritas in testem veritatis . Ergo ea deficiente , fit Deo gravis iniuria . Hinc numquam potest fieri licitum periarium , tasemper est grave peccatum . Iuramentum promisi.-xium per vim ct metum cum iniuria extortum , si est de materia honesta , obligat ex lege naturae in Urget enim obligatio , ut re ipsa fiat verum , quod
ub divino testimonio dictum est , ct fieri potest tane peccato.
