장음표시 사용
121쪽
Ad hoc argumentum facile responderi potest il-
Iam impotentiam se conservandi, illam malitiam notacendi, illam opis alienae indigentiam, quam tantope. re Pustendorfius exaggerat , non esse tantam, ut ex ea colligi possit , inesse singulis hominibus necessitatem absolutam societatis colendae. Fateor quidem necessitatem colligi indeterminatam colendae alicujus societatis , saltem coniugalis , saltem pro toto genere
humano collective , non distributive . ita ut singuli homines debeant inire coniugium . Falsum praeterea est , quod Puflendorfit principio addit Thomasius lib. I. Cap. 3. nimirum in homine quoad corpus imbecillitatem non modo animalibus brutis majorem, sed etiam tantam , ut necessario periret, nisi aliis hominibus inesset obligatio illi opitulandi , in animo majorem Pravitatem nocendi aliis, quam sit in belluis. Postremo non est praecepta societas singuilis hominia bus; cum innumeros videamus, qui vitam degunt solitariam . nec tot incommodis obnoxii sint, quot praedicat Putandoinus . Non est ergo societas proprium& adaequatum principium , unde colligi possint ob ficta Iuris Naturalis . Sed est ratio potissima. quam superius innuimus , cur Pu flendorfii Systema reiiciatur , nempe quod ii, qui societatem colunt, non tantum sociis praestare debent officia, sed etiam Deo. Ius enim Naturale, dictante ratione, hominem dirigit ad cultum Deo praestandum: de quo cultu non videtur curare PusL ndor fius. Argumentum secundum Pustendorfii est huiusmodi : Homo est animal natura sua sociabile, ac Proinde sermone praeditum , hoc est facultate communicandi di negotiandi cum caeteris suae speciei ; quod etiam apparet, inquit Vitriarius Pustendo i assecla ,
eae principiis practicis, quae unusquisque in semetipso
122쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. s
certissime agnoscit , ac sunt , honesto vivere , neminem laedere, ius suum cuique tribuere et quorum extra societatem nullus est usus, quaeque essent frustranea, nisi ad societatem essemus nati: Est ergo societas principium juris Naturae. Ad hoc etiam respondeo , posito quod a Deo decretum fuerit, ut genus humanum propagaretur , societatem esse humanae Naturae necessariam in genere , non tamen in omnibus distributive ; ideoque ab
illa simpliciter non posse colligi obiecta iuris Naturae. Hoc ergo principium societatis humanae caret legitimis proprietatibus veri principii . Primo non est principium primum . Nam socialitas , seu inclinationaturalis ad vitam socialem ob consequendas, quas illa parit , utilitates , est effectus amoris , quem sibi quisque naturaliter debet , ut necessarium ad felicitatem naturae comparandam, hoc est , ad se conservandum , ct ad speciem propagandam . Ex quo sequitur sociaIem vitam , saltem conjugalem, esse de iure naturae praeceptivo , sed indeterminato , quippe quod obliget humanam speciem , non singula individua . Amor autem , quem sibi quisque naturaliter debet , ut necessarium ad felicitatem naturae comparandam , obligat singula individua humana determinate . Ergo amor sui est primum principium, non socialitas. Se eundo illud Pustendorsu principium est inadaequatum, cum eX eo non colligantur officia hominis erga Deum, atque se ipsum , ut alias diximus. Alii aliter probant, socialitatis principium nec esse primum , nec adaequatum hoc modo : Adamus ante omnem societatem, hoc est, antequam Eva produce retur ex una de costis eius , iure naturae obligabatur ad praestanda officia erga Deum, atque se ipsum et idemque dicendum de tot Anachoretis, qui vixerunt in A. P. Const. Sm eichi O. M. Thei. N . so-
123쪽
solitudine , ac vivunt . Fuit ergo in Adamo aliud principium ante principium socialitatis. Similiter Anachoretae aliud principium socialitate prius , magisque immediatum respexerunt , quo officia sua dirigerent erga Deum , atque se ipsos. Respondent quidem Pustendorfit defensores, in Ada. mo ante omnem societatem fuisse saltem respectum ad societatem futuram ; in Anachoretis fuisse & e se respectum ad societatem praesentem , qui respectus imo fuerit fundamentum ossiciorum erga Deum , di se ipsum , quae in illo statu etiam solitario praestanda fuissent, ne se inutiles redderent societati, si quando ad illam se adjungerent . Verum nemo est, qui non videat , ex hoc respectu directe non colligi , ac necessario officia erga Deum , atque se ipsum , sed per accidens tantum, & indirecte. Quod satis non est ut primum principium iuris naturae in socialitate constitui possit. Tertio non est principium verum, cum falsa muIta supponat, quae sunt eius principii fundamentum. Supponit primo, extra societatem nec umquam fuisse naturae ius , nec esse posse . Quod salsum esse , in Adamo , & Anachoretis , perspicuum est. Ratio est ,
quia ius naturale, licet bonum commune naturae humanae respiciat, non vero hominum singulorum ; tamen intendit prius, hominem informare de iis , quae ad Creatorem pertinent, ac se ipsum, officiis, quam
de officiis erga hominum societatem . Itaque ius naturale primo bonum hominem conatur efficere , deinde bonum socium . Praeterea possit humana natura propagari per societatem duntaxat coniugalem, etiamsi nec civitates , nec provinciae , nec regna in
Supponit secundo , hominem post Adami peccatum s
124쪽
De jure Natur. O Gent. in Gen. sy
tum, in eas miserias, ct calamitates incidisse, a quibus ipse recreari non possit , nisi aliorum hominum consuetudine , atque convictu : Status igitur solitudinis non est homini naturalis . Primum igitur jurignaturalis principium est socialitas. At id quoque falsum est . Status quippe solitudinis est maxime suavis , atque iucundus hominibus illis , qui cupiunt Deo vacare, eumque liberius contemplari . Quod ipsi
veteres Philosophi , quantumvis Ethnici, & scriptis, ct opere testati sunt , qui genus hoc vitae susceperunt. Ad haec, si primum principium iuris naturalis
esset vita socialis, contra ius naturae fecissent , adeoque peccassent innumeri illi Anachoretae , quos admiratur & veneratur Ecclesia universia . Id autem di .cere absurdum est.
S ponit tertio, iuria naturae finem, quem sibi quisque in agendo proponere debeat, esse externam felicitatem Reipublicae, quae sit terminis circumscripta praesentis vitae. Sed est hic error manifestus . Finis enim, ad quem fertur natura , est integra & adaequatae felicitas; quae sita est potissimum in cognitione , ct amore Creatoris , naturae ipsi congruente , tum in hac , tum in altera vita; qui amor proculdubio a societate
non pendet . Quod fatetur Leibnitius ipse , qui propterea socialitatis principium a Pustendorfio traditum in praecipua parte iuris naturae inutile , dc mancum
Itaque dico , principium socialitatis Pu flendornanum esse etiam flagitiosum , ideoque minime aptum ad ius naturae cognoscendum . Tollit enim solitudiis nem vitae, velut oppositam iuri naturae; invehit modum cogitandi ci agendi indignum sane natura rationali , hoc est spectando dumtaxat Reipublicae bo Pum . & exteriorem felicitatem : nihil vero est solliis N a cim
125쪽
estus Pussendorsius de affectibus animi , nihil de homine interiore , nihil de honesti principiis . Quibus
omnibus neglectis , ius naturae fit mancum , re imperfectum, dignitas hominis ad externa deprimitur ;studium virtutis, ct cultus Dei languescit; non expectatur a Deo recte factorum praemium , non timemtur poena vitiorum . Huc tendit nemph systema Pus-fendorfit. Sed opponunt affectae illius. Ius naturae in externio tantummodo versatur , eaque respicit : interna , quibus an rmi tranquillitas gignitur , non curat, sed morali Philosephiae informanda relinquit; doctrinam de amicitia cum Deo conservanda, deque cultu, qui eidem , ut Domino & creatori debetur , rite adhibendo , naturali Theologiae tractandam permittit . Porro hic ordo servatur a Puffendorfio , ne sit confusio in diseiplinis tradendis , di ut sua cuique materia assignetur. Respondeo . Tamhn , hoe esse asylum desperatae sententiae et Quasi vero non illa omnia contineat jus Naturae; ac de omnibus illis non agere debeat, qui ius naturae interpretandum suscepit . Itaque auei res , qui Puri endorfium defendere volunt, ad incitas rediguntur ; di postquam ius naturae praecipua sui parte mutilum reddiderunt, partes illius ad alias disciplinast reiiciunt, ut sola triumphet socialitas, a Pucfendorfio constituta . Hoc est systematis huius turpe flagitium , disciplinam iuris mancam tradere, impe feetam , dimidiatam : Ius Naturae, nervis ac viribus destitutum, hoe est poena atque praemio creatoris, interpretari ; illud foro , atque curiae accomodare et Siquid peccaveris , modo ne tuo crimine sit turbata Respublica, securitatem praebere . Sed nugas agunt , qui ita philosophantur. Nemo enim veterum philo
126쪽
De jure Natur. OGehi. in Gen. Io I
sophorum ita curandam Rempublicam docuit, ut animus hominis praecipue curandus, & ad virtutem informandus non esset. objiciunt Secundo. Nisi socialitas admittatur tam . quam primum principium iuris naturae , evidenter confunditur lex naturae cum regula virtutis, quae est propita disciplinae moralis : sed consequens est absurdum ; ergo ct antecedens . Prob. major. Primo Legis naturae finis est bonum commune universorum hominum, cum dirigat actiones externas ad communem quietem et finis virtutis est bonum hominum singulorum, cum dirigat actiones animi interiores. & omnes eius effectus in ossicio contineat. Secundo Lex naturae est ad alios , cum tribuit unicuique quod suum est : cuius legis effectus inter homines obtineri non potest per imperium dumtaxat interius , sed requiritur vis exterior, & coactiva r objectum autem virtutis interius est , ad quod attingendum nemo cogi potest . Tertio actiones juris naturae justae sunt , cum eo tendant , ut reddant alteri , quod est debitum :actiones autem virtutis bonae sunt , cum tendant ad honestatem Respondeo, negando maiorem . Ad primum di stinguo: Legis naturae finis est bonum commune Universorum hominum ; tam collective, quam distributive, concedo; solum collective , subdistinguo , est bonum commune , tamquam finis adaequatus , nego ;tamquam finis inadaequatus , & quidem minus principalis, concedo Explico distinctionem. Bonum commune omnium hominum finis est legis naturalis, non bonum particulare unius , vel aliquorum . Naturam autem humanam considerare possumus ut speciem communem pluribus distributive acceptis , vel collective . In priori sensti lex naturae , etsi preci piae actio-
127쪽
actiones dumtaxat interiores , pro fine habet commune bonum, quia non unius, vel aliquorum bonum
intendit, sed omnium distributive : quod satis est ad
rationem legis , ut distinguitur a virtute , cuius est proprium habere finem tantummodo particularem. In Secundo sensu finis legis naturalis est etiam bonum commune, sed alio modo . hoc est , quia est bonum societatis , quatenus est societas . Sed hic non est Iegis naturalis finis adaequatus ; cum lex naturae tendat in hominis felicitatem integram , ct persiceiam , cuius pars essentialis est pax cum Deo et pars magis Principalis pax cum se ipso, quae consistit in motibus animi temperandis , ct ad virtutem dirigendis ; pars minus principalis est pax cum proximo , quae consistit in eo , ut actiones externae dirigantur ad publicam tranquillitatem.
Ad secundum distinguo , Lex naturae est ad alios hoc est ad solam Rempublicam , nego : ad alios ,. hoc est, ad proximum, Deum, &semetipsum, concedo . Item legis raturalis effectus inter homines obtineri non potest per se imperio duntaxat interiore , nego; obtineri non potest per accidens concedo. Etiam sex poenalis , quam legislator humanus superaddit legi naturali , non semper habet effectum suum , cum vis coactiva non semper hoc assequatur, ut furta ,
di caedes non committantur : Ergo nec externa obligatio sufficiens esset; imo sine obligatione interna plerumque esset frustranea , cum multa scelera clam Patrentur , ct in iudicio probationes eludi possint , surisiurandi religione sublata .. Quocirca Iex naturalis , per se loquendo , satis obligat in conscientia , Proposita nempe animis hominum iustitia Dei , quae iustis amplissima praemia pollicetur ; flagitiosis gravi csimas poenas interminatur , saltem post obitum , ab'
128쪽
De jure Natur. O Gent. in Gen. Io 3
strahendo ab earum aeternitate , quam sine Dei re velatione non potest consequi cogitando humana
Ad Tertium , actiones virtutis , quae tendunt ad honestatem , cum ab huius amore proficiscantur, habeantque fundamentum in debito naturali erga se ipsum , participare justitiam , & esse non bonas tantummodo , sed etiam iustas , Ergo actiones virtutis ad legem pertinent naturalem , non ad moralem duntaxat disciplinam.
De aliis sententiis recentiorum circa principia juris Naturae.
Non defuerunt nostris temporibus scriptores e numero Protestantium , qui docerent , primum principium iuris naturae esse Decalogum , ita ut, quidquid habet Decalogus, excepto praecepto Sabbati, id omne pertineat ad ius Naturae. verum Deo calogus non est lex illa , quam Deus in tabula S, dis humani scripsisse dicitur in sacris litteris : Sienatum est super nos lumen multus tui . Psal. a v m versio vero Syriaca sic: γ-h M , quaeque est communis non Iudaeis modo , sed etiam Centilibus ante Decalogum , solo rationis lumine illam promulgante . Itaque Decalogus non est primum principium, unde proveniunt caeterae leges naturales, sed est instar promulgationis authenticae , qua Deus voluit instruere homines , quid naturaliter aequum sat , quid iniquum . Henricus Raethlerus , ut tradit mollius in Methodo Systematica iuris Naturae exercitatione secunda
129쪽
statuit hoc principium : Fac ea , qua te flatumque tuum
persectiorem e ciunt: omitte ea, quae te, flatumque tuum impersectiorem reddunt . Item, ea facienda, qua voluptatem duraturam progenerant, ea omittenda, qua taedium duraturum prorum
gignunt. Sed prius principium est commune iuri divino, & humano Ergo non est principium iuris naturae. Alterum principium accedit ad Epicuri somnia , di impietatem. Valentinus Alberti principium iuris naturalis a statu integritatis , in quo Adamus fuit conditus , colligit; formaliter quidem in illas ossiciis, quae locum habebant in eo statu , ct nunc etiam obtinent in statu naturae lapsae , ut colere parentes ; ac per modum normae in iis ossiciis , quae orta sunt a statu depravato naturae lapsae , ut quod servus Domino subesse
Sed optime confutatur a Pustendorfio. Nam status Naturae integrae in quo Adamus est conditus, demon- rari non potest ratione naturali ; atqui principium Iuris Naturae est naturali ratione demonstrabile: Ergo a statu naturae integrae principium Iuris Naturaepeti non potest. Ethnicus sane ignorat, quae nos per fidem didicimus de Adami creatione in statu iustitiae originalis . Quomodo ergo illi ostendemus naturali ratione, ossicia juris Naturae petenda esse a statu illo , quem funditus ignorat ' Deinde status integritatis nul- Io modo convenit cum statu naturae lapsae ratione officiorum specialium . Ergo eius norma esse non potest . t Ioannes Heineccius inter coeteros Protestantes est commendandus , quod absurdas illas , & alias , quas omittimus, aliorum sententias repudiavit, & ad sententiam Catholicorum magis accessit , de qua dicen
130쪽
Ios De jure Natur. , Gent. in Gen. CAPUT II.
suodnam fit principium fundamentale Iuris Naturae communi sententia.
P Rincipium Iuris Naturae est in hunc modum comcipiendum. Fac, mel omitte ea, qua e amore, quem
Deo , O tibi , O proximo debes, ad felicitatem Naturae necessario jacere vel omittere debes. Ex hoc principio lexum versa naturalis pendet , ct a lege positiva distinguitur. Dicitur ex amore, qui cum sit insitus a natura hominibus singulis , notus est satis experientia . In teli igitur autem hic amor non sensitivus, qui dicitur esse actualis propenso appetitus concupiscibilis in bonum sensibile, asimatum tanquam conveniens; sed amor rationa lis , quem D. Augustinus lib. de amicitia vocat rationalis animae affectum, quo quis bonum cum de erio quaerit , adepto fruitur cum suavitate, b cum gaudio conservat. Hei- reccius in Elementis Iuris Naturalis & Gentium Iib. r. cap. g. Postquam admisit Principium amoris, varios gradus in eo considerat. Primum appellat amo
rem iustitiae ; ct hoc quidem bene : deinde amorem humanitatis , bene : & beneficentiae ; & hoc minus hene. Amor enim humanitatis, vel potius aequitatis ut in naturae debito fundamentum habens, participae rationem justitiae latius sumptae , & pertinet ad Ius
Naturae ; non tamen sic pertinet amor beneficentiae qua etiam cum nostro detrimento alterius commoda Procuramus: hic amor est extra sphaeram iurisprudentiae naturalis , perti netque ad disciplinam moralem ;quippe qui merae virtutis rationem contineat. Praeterea distinguit ex obiectis varios amores , obedientiaeta devotionis erga Deum ut Ens perfechissimum, cu- A. P. Const. Sm cichi O. M. Nei. o ius
