장음표시 사용
131쪽
ius felicitate ita delectamur, ut illud omni cultu di
gnissimum iudicemus . Rursus amorem amicitiae considerat erga sequales, quorum felicitate sic desectamur, ut illam servare & amplificare studeamus . verum amores isti, cum in vitio, vel virtute consistant, non
iurisprudentia naturali , sed Ethica disciplina conti
Solvuntur Objectiones contra hoc principium amoris debui .
OBJiciunt aliqui . Primo . Multa sunt consentanea vel repugnantia amori, qui ad publicam felicitatem requiritur ; ct tamen neque sine Praecepta, nequae prohibita Iure Naturae . Ergo amor non est solum principium Iuris Naturae. Antecedens Patet : exempl. gr. consentaneum fuisset amori erga proximum seu Rempublicam, ut clandestina matrimonia Iure Naturali vetita essent atque invalida , Propter infinita, quae secum trahunt incommoda: Et tamen iure tantummodo Postivo vetita sunt. Idem dicas de aliis, quae Iure Naturae non sunt prohibita. Respondeo. Multa sunt consentanea vel repugnan- . tia amori erga proximum seu societatem humanam, qui amor sit necessarius ad felicitatem publicam, nego; secus, concedo. Amor societati humanae necessarius, adeoque naturaliter debitus, eam tantum felicitatem respicit, sine qua societas esset positive defectuosa. Non esset autem positive defectuosa per matrimonia clandestina, quae valida sint. Non ergo haec respicere debuit prohibendo. Amor societati humanae necessarius non requirebat, ut multa quae ad bonum
132쪽
De iure Natur. , Gelli in Gen. Io I
publicum conferebant, legae naturae sancirentur; quia commodum non erat generi humano, ut naturalium Iegum immensa mole obrueretur . Quare erat expediens , ut ea solum Iure Naturae praeciperentur vel vetarentur , quae consentanea essent, vel repugnantia
amori erga Deum, se ipsum re proximum, relate ad felicitatem societati humanae absolute debitam, sic ut cuivis cognita esset obligatio naturalis et ulteriora vero, magisque recondita , quibus major , vel minor status publici utilitas continetur , arbitrio hominum relinquerentur sancienda legibus positivis. Obiiciunt Secundo . Nonnulla vetantur Iure Naturae, quantumvis amori, vel sibi , vel societati naturaliter debito optime conveniant. Ergo definitio a nobis tradita non convenit omni amori . Antecedens patet in ultione sui privata . in caede hominis improbi, facta propria auctoritate ; in mendacio conservandae Re publicae gratia prolat . Respondeo. Antecedens esse falsum per se, & un vertaliter loquendo; in aliquo vero casu particulari , per accidens esse verum. Ius ergo Naturae respicit id, quoa universaliter, & plerumque expedit ad felicitatem publicam , vel privatam tuendam; non id, quod in uno alterove casu , per accidens eXpedit. Quare ad primum, & secundum exemplum ita est 1espondendum , quia, etsi quadam societate supposita ultio sui privata , caedes hominis improbi in casu particulari videri posset non repugnare amori debito, ta ad felicitatem vel privatam, vel publicam rhquisito; tamen spectata depravatae naturae conditione,
hominumque iudiciis , quae falsa plerumque sunt , re ab homine amore sui , vel proximi odio in praeceps acto feruntur ; elusinodi ius , sive licentia universalis csset nimis periculosa , absolute perniciosa amorio a de-
133쪽
debito , ct ad felicitatem tam privatam , quam publicam simpliciter necessario : Ergo eiusmodi licentia absolute est prohibita Iure Naturat . Eadem est ratio
de tertio exemplo, hoc est de mendacio. Ut enim reis iste ratiocinatur Cardinalis Palla vicinus in Philosophia Morali , sive de bono Lib. I. cap. 21. Cum humana societas sermone , veluti praecipito adiumento, juvetur ; cum ejus dem sermonis veritate deliberationes cunctae , judicia , se negotia universa regantur ; cum omnis mortalium rerum procuratio ab eadem dependeat, praestat ut eventu nullo mentiri li' ceat ; alioquin semper auditor jure verebitur , ne tum sorte in eo eventu , in quo mendacium innocens est, loquutor aut re, aut opinione versetur.
Obi iciunt Tertio. Cum Pustendorfio: Iuris est Naturalis aes alienum exsolvere , quin tamen id fiat ex charitate . Qui enim aes alienum exsolvit, non movetur interdum charitate, sed vi quadam, quae odium parit.
Respondeo . Quamquam ditatutio atris alieni non fiat interdum ex amore benevolentiae , vel amicitiae , tamen fit ex amore aequitatis naturalis. Quod si aliquando fiat ab invito , id per accidens est ex amore sui inordinam .
134쪽
De jure Natur. ct Getit. in Gen. IosDISPUTATIO UL :
De existentia juris Gentium , an , ct quomodo disserat a jure Natura , b Jue definitio.
SUpposita societate a Gentibus inita, evidens est
opus esse norma , secundum quam in commerciis, negotiis , & actionibus publicis rite societas instituatur . Haec autem norma non est Ius Naturale, ut demonstrabimus infra ; deque ius est particulare positivum . Ergo est jus commune, quod gentium appellamus. Sed contra obiici potest . Primo . Si Ius Gentium, .
daretur , esset ex mutuo Gentium consensu : Atqui fieri non potest, ut Gentes omnes mutuo consentiant; cum omnes convocari non possint ad unum concilium, quod fieri necesse esset ad omnium consensum cognoscendum. Ergo. Secundo. Quae dicuntur esse capita Iuris Gentium , ne a Gentibus quidem moratioribusi observantur. Ius igitur Gentium nullum est . Respondeo. Ad Ius Gentium constituendum necessarium non esse consensum verbis expressum, adeoque non opus esse , ut gentes convocentur ad Generale concilium orbis terrarum ; Sed satis esse consensum tacitum, quem gentes omnes significaverint usu , cto servatione rei alicuius , tum unanimi in eos animadversione, qui ausi fuerint non observare .
Ad Secundum Respondeo . Si quae Gentes etiam moribus cultiores ius aliquod Gentium non observent, id non contingere ex defectu iuris . sed ex negligentia juris, quod verissime extat. Hinc tape videmus
135쪽
violato hoc iure a quibusdam Gentibus , alias Gemtes arma corripere, bellumque illis inferre. Posito quod detur in hominumi societate Ius Gentium, quaeri solet, an a Iure Naturae specie disserat. Hobbesius, qui legem naturalem dividit in naturalem hominum, re naturalem civitatum hanc secundam ait vulgo appellari Ius Gentium . Puffendorfio haec placet opinio. Nixus enim. principio socialitatis, Iurigesse Naturae arbitratur, quae sunt re ipsai Iuris . Gentium . Pussendorfium sequuntur Thomasius , . aliiquet Protestantes Nos non solum. disterre Ius Gentium a Iurae Naturae existimamus, sed etiam multifariam di
ferre ; in aliquibus. tamen. cum eo convenire et Primo disterunt inter se. ratione finis . Nam Iuris: Gentium finis est Gentium utilitas , sive hominum se, cietatis felicitas dumtaxat externa, neque Praesenti vita perennior , neque simpliciter necessaria Naturae ;sest tantum moraliter, ut Gentes inter se communicent :: Ius vero Naturae pro fine primario habet: hominis propriam felicitatem , ut homo est, hoc est , interiorem, neque termino hujus vitae cireumscriptam . sed in perpetuum duraturam ; hominem informat o ficiis erga Deum, atque se ipsum. Pro fine secundario habet felicitatem hominis propriam, non essentialiter, sed integraliter; hominem informat ossiciis. erga proximum, supposita. tamen. societ te, ad. felicitatem, publicam obtinendam. Secundo. Disserunt in obiectis Ius enim Gentium iobjecta habet non absolute necessaria , ideoque , us Ciceroni placet , ex Gentium opiniondi proficiscitur quae est de majoribus. commodis societatia humanae ;eiusmodi sunt immunitas legatorum, ius commerciorum, es alia. Ius vero Naturae objectae habet necessaria simpliciter . ideoque , ut loquitur Cicero , ex
136쪽
De iure Natur. , Gent. la Gen. III
evidentia naturali oritur; hoc est , ex principiis vel per se notis, vel ex conclusionibus inde deductis. Tertio. Differunt in constitutivis. Ius enim Gentium est jus non scriptum , sea inductum moribus centium, usuque diuturno, qui consensus taciti uniis versalis est signum: Ius vero Naturae est ius scriptum
in hominum cordibus , rationi maxime conveniens , imo illi cognatum, seu Potius innatum, neque hominum voluntate sancitum. Quarto . Differunt in causis . Causa enim essiciem Iuris Gentium est voluntas Gentium . Hinc eo jure non obligantur Gentes , quae ius illud non acceptarunt. Exempli causa Sinenses non obligantur Iure Gentium ad excipiendos Polonos mercatores , quia jus commercii inter se & Polonos non admiserunt. Causa vero duris Naturae est Deus, ut auctor Naturae. Differunt in proprietatibus . Ius enim naturae immobile est: Ius vero Gentium mutari potest, cum ex hominum voluntate dependeat. Secundo Ius Naturae est universale, omnesque obligat, di , sicubi non observetur , id ex errore contingit Ius vero Gentium
mon semper est universale, sed fere semper; nec sem per ad omnes pertinet, sed ad plerosque, vel saltem ad eos omnes, qui sunt moribus cultiores: Hinc sine errore potest alicubi non observari, exempli causa in
ter Gentes , quae commercia eXterorum non admit
Convenit Ius Gentium cum Iure Naturae. Utriuiaque enim finis est felicitas publica societatis humanae ; utrumque eodem fere modo est exortum cum genere humano , cum sit utrumque rationi conve
At qua ratione est exortum cum genere humano Ius Gentium t varii varia, Placet mihi eorum sententia,
137쪽
qui dicunt Ius Centium inductum fuisse a primis hominibus , posteaquam in secietatem coluerunt, exercendo videlicet aetiones quasdam, ad recte constituendam societatem pertinentes, eXempli causa, admittem: do legatos, commercia instituendo. Placuerunt actiones ejusmodi primum Gentibus inter se finitimis, suadente publica partim securitate, partim utilitate. Alim: Centes deinde commoditatem ejusmodi observantes , imitatione & consensu iis se moribus imbuerunt , qui longo post tempore transerunt in leges , ex iustitia publica obligantes : quas leges Ius Gentium appellamus. Exemplum habemus in Lacedaemoniis, vel Spartanis, quorum Rempublicam Lycurgus instituit ex imitatatione Cretensis Reipublicae; item in Romanis, qui leges duod cim tabulis comprehensas ab Atheniensibus acceperunt; in Gentilibus denique, qui, Iosepho Hebrato testante in Libro primo contra Appioncm, muIta e Iudaeorum scitis didicerunt, sibique propria fecerunt. Quid , quod Gentes aliquando subactae ita bo nam victoribus gratiam retulerunt , ut suos mores , nrtesque optimas in eos transfunderent Sic Horatius de Graecis victis, Qv Romanis victoribus canit . Graecia capta ferum victorem cepit, O artes Intulit agrest Latio. di, His constitutis, facile erit Ius Gentium definire :ra ergo Ius Gentium ordinatio rationis , longo usu Gentium se consensu Dei societatis humanae gubernatoris inducta ad Gemtium publicam utilitatem, dr societatis conservationem.
Sed objicit Puffendorfius: Si vera est haec definitio, non distinguitur Ius Gentium a Iure Naturae ; Nam societas inter Gentes inita est Iure Naturae: Ergo etiam Ieges Gentium sunt de Iure Naturae , tamquam n
138쪽
De jure Natur. y Gent. in Gen. IIJ
cessaria instrumensa Societatis conservandae , Antecedens est Senecae , qui Epistola os . ita disserit : Omne hoc, quod vides , unum est; membra sumus corporis magni :Natura nos cognatos edidit: haec amorem indidit mutuum, O sociabilem , Et Ciceronis Lib. g. de ossiciis: Si civium dicunt rationem babendam , exterorum negant , hi dirimunt communem humani generis foci crem , qua sublata , benes centia , liberalitas , bonitas, justitia junditus tollitur: quae qui tollunt, etiam adversus Deos immortales impii judicandi suur: ab iis enim constitutam societatem evertunt , cujus societatis antiqui mum est vinculum . Res p. Societatem inter Gentes initam esse ex Iure Naturae concedente , non obligante ad societatem ineundam . Poterant enim homines seorsum vivere , si voluissent ; ut modo possunt , qui volunt . Leges autem naturae sunt, quae omnes simpliciter obligant. Hinc ruit penitus argumentum.
Obiicit Secundo Putandorseus et Multa quae iuri Gentium tribuuntur , sunt vere & proprie de Iure Naturae . Nihil igitur ab hoc differt Ius Gentium . Probat antecedens. Primo Divisio Regnorum Iuris est Naturalis: Nam cum tot populi ingenio, moribusque inter se discrepantes ab uno Rege gubernari non post sent, necessario , iubente Natura , multi sunt Reges instituti. Secundo Bellum, quod vocatur defensivum, Jure Naturae permissum est ; uti permittitur defensio privata ad vitam tuendam cum moderatione inculpatae tutelae . Item: denuntiatio belli est Iuris Naturae , quae jubet nos antea petere, ut nobis pro illata injuria , vel damno satisfiat, quam bellum inferamus, ct hostium caede vindictam sumamus. Tertio Legatorum admissio cum securitate est a Iure Naturali , tamquam res necessaria ad bellum finiendum, & ad quietem , quam natura praecepit , restituendam . Quartoi R. P. Const. Sm cichi O. M. THIL P Foe-
139쪽
Foedera & pacta , si semel ac rationabiliter petita fuerint , obligant Iure Naturae, cum sint necessaria ad naturale bonum societatis conservandum . Quinto Ius sepulturae est naturale , cum id requirat officium
Respondeo Nego antecedens . Ad Ius enim Naturale ea solum capita pertinent , quae sunt absolutae necessitatis ; quae sunt autem necessaria moraliter , vel ad melius esse, non sunt Iuris Naturalis; alioqui praecepta naturae multiplicabimus in infinitum , α Ieges quoque positivas possemus dicere natura Ies et Nam leges etiam positivae pro fine habent societatis honum . Quocirca aliud est id , quod dicimus consentaneum naturae , aliud quod praecipitur a natura ; cum multa naturae consentanea fini juris tantummodo positivi. Ad secundum dico , bellum secundum conditiones pendere ex voluntate Gentium , item belli denuntiationem non esse necessariam absolute. Ad Tertium Respondeo . Legatorum admissionem cum securitate non esse necessariam absolute ad vitae felicitatem. Ad Quactum, Foedera di pacta aequitatis esse, non absolutae necessitatis. Ad Quintum . Non esse absolute necessarium ius sepulturae, licet habeat fundamentum in aequitate aIiqua naturali : dc ex Iure Naturae non obligamur ad sepeliendos hostes in praelio interfectos.
140쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. II SCAPUT UNICUM.
De Divisione Iuris Gentium; tum quale , se quotvle ejus objectum.
DIviditur Ius Gentium in assirmativum , & n
gativum. Primum est , quo aliquid iubetur ,
ut admissio legatorum. Secundum , quo aliquid vetatur , eXempli causa, ne arma, refontes ve- neno inficiantur , ad mortem hostibus inferendam . Primum non obligat ad semper : nam ad illud semper implendum non sussiciunt humanae vires valde imbecillae . Secundum obligat ad semper , propterea quia vires humanae semper lassiciunt ast actum vetitum omittendum. Ius Gentium in genere est omne id , quod intemdit , velut finem tuum , convenientem communicationem , ct utilitatem Gentium . In specie pertinen et ad Ius Gentium , primo primaeva rerum divisio . Qiaamquam enim Natura , humano genere, iam propagato , requireret aliquod medium ad vitanda inis commoda multitudinis , non tamen hoc medium divisionis determinate requirebat. Secundo Divisio Gen. tium & Regnorum . Nam licet humano genere pro pagato , Natura exegerit aliquod medium ad turbas vitandas, non tamen exegit hoc determinate medium divisionis in haec , vel illa Regna. Non enim ex natura rei repugnabat , orbem terrae Univei sum constare quadam Republica universali; quae popularem do minatum, vel optimatum, vel, unius Regis haberet ivel certe tanta Gentium, ac Regnorum discretio non fuisset simpliciter necessaria , quantam videmus contigisse . Tertio commerciorum libera facultas . Nam
