장음표시 사용
161쪽
rum , in medio autem Deos diiudicat Psal. 8 I. vers. Hebraraegbdin Tadyammi'. Theodosius iunior in Epistola ad Synodum Ephesinam, quam Papa Adrianus refert ad Michaelem Imperatorem et tilicitum est eum , qui non sit ex ordine Sancti morum Episcoporum, E elesiasticis immisceri tractatibus. Valentinianus, cum Episcopi potestatem peterent conveniendi in Concilio pro rebus Fidei, ultro professus est, sibi, qui unus e laicorum numero ei et, non licere se ejusmodi rebus interponere . Honorius Augustus ad Arcadium in causa Chrysosto. mi , inter Epistolas Innocenti primi, Cum , fli quid , inquit , de causa Religionis inter ontipites ageretur , Episcopale esse oportuerit judicium et ad illos enim divinarum re rum interpretatis , ad nos Religionis spectat obsequium . Ba si-lius Imperator in Actis octaui Concilii Generalis: De vobis ( saecularibus quid amplius dicam , non habeo, quam quod nullo modo Gobis licet de Ecclesa icis causis sermonem habere: hac enim investigare, b quaerere Patriarcharum, Tomtis cum , O Sacerdotum est , qui regiminis o cium sortiti sunt; qui sanctificandi , ligandi , atque solvendi potestatem habent ; qui Ecclesasicas, atque Calestes adepti sunt claves; non nostrum, qui pasci debemus . . a
De Habitudine Religionis Iudaica ad Christianam.
I Ussendorfius docet in Religione Iudaica potesta-
- tem ordinis fuisse penes tribum Leviticam, pom testatem iurisdictionis mansisse in Regibus , ad- coque non fuisse statum in statu . Hinc idem colligit esse dicendum de Religione Christiana , cum hoc tamen discrimine, quod Iudaica fuit propria unius populi Hebraei , Christiana patet omnibus gentibus iilla
162쪽
De iure Natur. , Gent. in Gen. III
illa habuit Sacrificia; 'haec ( ut impie mentitur habet nullum: in ea Sacerdotium fuit certis hominibus peculiare ; in hac est omnibus Christianis commune . Addunt his alii Protestantes, potestatem Sacrorum in Iudaicis Regibus semper fuisse , quamquam post Babilonicam Captivitatem Levitici ordinis potentia creverit, de omnem potestatem iurisdictionis ad se per
Probant autem commentum suum his argumentis . Primo In Iege antiqua praecepta fuit obedientia Principibus etiam paganis, ut Angelis Dei, unctis Domini . Ergo erant Sacra potestate insigniti. Respondeo. Fuisse quidem Reges unctos Domini, hoc est, a Deo, vel Populi electione , vel successione legitima constitutos , ideoque fuisse iis obtemperandum iri iis, quae temporalia respiciebant. verum Sacra illis attingere non licebat, ut mox ostendemus. Secundo In veteri Testamento profana potestas cum
Sacra fuit coniuncta , ut in Moyse, Heli , ct aliis . Rex AEa subvertit excelsa , Lucosque succidit , Erechias confregit aeneum serpentems: Rex Iosaphat misit Prinopes , α Levitas ad docendum populum ;constituit Sacerdotes ad iudicia ferenda in causis D mini : Rex Salomon deposuit summum Sacerdotem Abiathar , ct multavit exilio et idem templum extruxit, oblatisque victimis dedicavit : David congregavit Sacerdotes, & arcam reduxit et inias librum legis praelegit, Nudus cum Deo percussit. Respondeo In Moyse , di aliis potestatem Sacram cum profana fuisse aliquando conjunctam extraordinario Iure, non ordinario. In Republica Hebraeae, quae Theodactica, hoc est , a Deo instituta appellatur, sive aliqua necessitate, sivh temporum, aliarumque causarum malignitate , sivh Dei Consilio quae- R. T. Const. Smiscichi O. M. rasti. S dani
163쪽
dam sunt facta, quae in exemplum trahi ad Christia nam Rempublicam minime possunt, quae est ordinis altioris , ct ex Christi institutione suos habet antistites & ministros . Caeterum Reges Iudaicos non habuisse Suram potestatem iure ordinario , patet eae facto Samuelis , qui cum populi precibus fatigatus ei Regem dedisset , noluit a Saule , primo utique R M, Sacra tractari. Rex AEa quod fecit , non Sacra potestate fecit , sed Regia, cum sustulit idololatriam. Non enim Reges vetantur , quae sunt legibus naturalibus ac positivis adversa, prohibere : imo tenentur ex officio pecta cata Minire , di cultum Dei promovere In hoc enim , ait T Augustinus Itb 3. contra Cresconium cap. SI. reges, fleui divinitus eis precipitur, Deo seruiunt, in Danisium Reges sunt, F in suo Regno bona jubeam, mala probiabeant , ndin solum gna pertinent ad iumanam societatem , --rum etiam ad Divinam Religionem. EZechias Regia potestate serpentem confregit, qui quamvis, iubente Deo, ad Salvatorem Christum re- Praesentandum erectus fuerit, quia tamen Hebraeo Populo carnali, impium cultum eidem adhibenti, occasio scandali , ct ruinae spiritualis erat , Regis iussu
Iosaphat etiam in iis, quae fecit, potestatem exemcuit advocati & protectoris Ecelesiae; quia convocare Sacerdotes & Populum , etiam ob finem spiritua-lam , non statim denotae spiritualem Regis potestatem , sed pietatem ae Zelum, quo Rex incensus civilem ac Regiam potestatem direxit in bonum populi spirituale. Ipse etiam constituit iudices in causis domini , nominando, non Sacram potestatem eisdem
Salomon, cum mulatavit Abiathar Sacerdotem, vel
164쪽
De jure Natur. ct Gent. in Gen. II '
fecit Iure Naturali in causa perduellionis , vel Iure Divino extraordinario, quo Salomon implevit oraculum illud de domo Heli funditus evertenda , ut impleretur sermo Domini , quem locutus est super domum Me li in Silo ; vel, quod est probabilius , non deposuim Abiathar, sed removit ab usu muneris, ne quid tur- harum Abiathar excitaret Ierosolimia post mortem
Arcam reducere , quod fecit David , pietatis Regiae fuit , non sacrae jurisdictionis . Quippe Rex amcam nec portavit, nec tetigit. Sic & percussio foed ris nil ultra pietatem Regiam significat: nam promis sionem de servanda lege renovare, aeque ac Sacram Scripturam praelegere , actiones sunt Sacerdotibus laicitaque communes ut indicatur lib. d. Reg cap. a D inquievit eque populus pacto. Textus vero Haebraicus T 33- ipe Iinia a quidem incensum obtulit , sed statim poenas
dedit: nam lepra percussus est. -
Ex his edis omnibus exempli; nulla ostenditur fuisse in Regibus Sacra potestas et optime vero constat , bonum ac fidelem Regem defensorem esse debeare tavinae Fidei , ac verae Religionis , diligenter cuiarando , ut omnes errores , & superstitiones contraveram de approbatam ab Ecclesia doctrinam a suci
Quod si concederem in Testamento veteri fuisse S Mcram potestatem in Regibus, non tamen hinc sequerentes, in Lege Evangelica idem esse dicendum . In hac enim est ordinis altioris Sacra potestas. Non Ieingimus dictum Hebraeorum Pontifici et Tibi dabo clames Regni caelorum et Et, quodcumque solveris super terram eris solutum O in caelo. .. .
165쪽
De Eabitudine Religionis Christiana ad vitam civilem
Eix Dogma Catholicum Ecclesiam Christi ha.
bere potestatem spiritualem iurisdictionis exteranae , di quasi politicae . Constat haec veritas te stimonio Scripturae tribuentis Ecclesiae iurisdictionem externam, hoc est , potestatem ligandi , selvendi, conistumaces , tamquam Ethnicos a se repellendi , cum D. Paulus in, t. Epistola ad Corinthios cap 33. diacat et absens scribo , ne praesens durius agam , secundum po-Festatem, quam Dominus mihi dedit in aedis alionem: Deindo Christo promissum est Regnum in terris inchoandum, EZechielis cap. 3p. Faciam eos in. Gentem unam in terra , b Rere summus erit Dominus imperam. odi regnum non est quidem de, mundo, ac remis rade , sed est tameta in mundo spirituale . Ergo ut hoc Regnum spirituale in hoc mundo regatur ac conservetur necessaria est potestas iurisdictionis exo
Putandorfius, cum suis hoc Dogma inficiatur in grandi opere de Iure Naturae & Gentium , & in libello de habitu Religionis Christianae ad vitam civilem . Quem longius, confutare non est mei instituisti , cum id. iam fecerint, qui de Controversiis Cluidistianae Fidei Commentarios scripserunt. Rationes tamen quaedam politicae , quas . ille asteri ut a Republica excludat potestatem cujusdam Sacerdotis, ut ait, extranei, hoc est, summi Pontificis, breviter sunt rin
Religionem Catholicam in suspicionem Regibus
166쪽
ac Phincipibus conatur adducere . Primo ob lectio nem Sacrae Scripturae promiscuh non permissam . Secundo ob Cieri ingentem magnificentiam , opes , aliaque commoda , ram pertinaciter defensa obtentumligionis . Tertio ob Clari sevitiam in adversae paratis fautores.
Respondeo Igitur, Calumniam esse Protestantium, qui dicunt , Religionem Catholicam debere merito esse suspectam ob Sacrae Sclipturae lectionem promi
siue non permistam , cuius promisiuus usus,. & abu sua Protestantes divisit in tot lacinias Sectarum , ut difficile si eas persequi numerando . Nam etiamnum hodie Lut rana labes alios erum aliis errores parit , . Indi ermetismi fecunda mater.
Ad secundum dico, Magnificentiam Cleri, hoc est Hierarchiae Ecclesiasticae etiam quoad potestatem , achona temporalia , esse utilem Christiana: Reipublicae ,
atque his temporibus necessariam. Nam Clero pau-Pere Ianguet cultus.Dei, ac templorum, ut multis abhinc Saeculia vidimus: hoc deficiente , in vitia, solvitur Populus, ac turbas agit.
Ad tertium dico , Protestantes inseviri Tribunal Inquisitionis adversus haereticam pravitatem , tamqu1m tyrannicum Antichristum Sacrae Scri prurae, Patribus, re Conciliis adversum, Sed immerito . Et experientia constat , serpentem labem haereseos hoc maxime remedio comprimi , atque extingui . -
167쪽
De o cus erga seipsum. DUobus tantum indigemus quoad vitae conservationem, & modum transigendi illam, scilicet victu di vestitu , iuxta illud Pauli Epist. I.
ad Timotheum cap 6 Habentes alimenta, b quibus tega mur, bis contentisimus. Ex lege naturali non indigent homines vestimentis , nec ea tenentur adhibere. In satu enim innocentiae cum tota lege naturali sufficienter tegerentur iustitia originali , si eam conservassent in Adamo . Est ergo necessitas vestimentorum poena peccati originalis, ad tegendam verecundiam, qua imilicia poli peccatum, primi parentes consuerunt sibi perrinomata, ut. in Libro Genesis legimus. Naturaliter tamen indigent homines alimentis , de tenentur iis uti . Patet ex corpore petente nutriti nem , augmentum &c. Materia autem alimentorum non sunt necessario carnes . Nam in statu integritati afuisset inordinatus usus carnium , non ex Dei prohibitione , sed ratione optimorum alimentorum Paradisi terrestris. Eadem ratio excluderet ab illo statu usum alterius cibi arte confecti, vini ciet non quia lege naturae prohiberentur, sed quia nec necessuria ea essent, nec sine cura pararentur. Unde sequitur, ex lege nae turali Tegera non definiri ciborum qualitatem. - .
Ex lege naturali facultates hominis dirigendae sunt ad finem ordinatum. Finis autem ordinatus est finis honestus Delectabilitas ipsa , ipsum levamen naturmvel quaelibet corporis commoditas, si fiant considerando istum naturam animalem, non sunt bona, ct ho-
ncsta ; ut sint enim bona , & honesta , debent dirigi
168쪽
De jure Natur. , Gent. in Gen. I g
ab humana natura, ut rationali. Hoc fit, quando ad operandum propter commoditatem naturae adhibet homo rationis regulam , ct iudicat illam commoditatatem esse sibi convenientem, etiam ut ratione regula
Ex eo quod homo semper tenetur operari ut ho--mo, & consequenter regulam rationis adhibere, infertur obligatio praedicta ex iure naturae. Modus autem ille operandi latis est ad honestatem actionis, ut dixi.Loquor autem de operatione vere morali
Non ratione naturae lapsae, sed ex Iege natura.li genus humanum propagatur per naturalemo generationem . Patet ex s exuum idistinctione cum similitudine naturae . Inde tamen non infertur , Praeceptum matrimonii obligas e singulos, etiam in statu innocentiae .. Nam dari posset etiam tunc ratio majoris boni in continentia. .
Ex filiorum procreatione oritur naturaliter societas domestica, seu familiae. Quod etiam docuit Aristote- . les id s. Politicorum cap. X Haec Societas trahit cohabitationem necessariam viri , ct uxoris ad filiorum generationem, di educationem: Nam recta institutio filiorum est de iure naturae respectu parentum Matrimonii insolubilitas est de iure naturae . Polygamia videtur iure' naturae prohibita . Lex aptem prohibens illam fundatur maxime in naturali justitia, & aequalitate inter virum, de uxorem, quoad mutuam corporis traditionem. Poligamia etiam contraria est paci , tranquillae habitationi , ct
169쪽
convenienti familiae gubernationii quae sunt fines s cundarii Matrimonii. Societas plurium domorum , Unde pagus exurgit , praeicindens a morali unitate, vel communitate, inde iure Naturae. ex generatione scilicet plurium fit, rum, & ex suscepi one natorum ex natis, seu nem tum ex filiis . Societas etiam politica , qualis in Civitate , vel Regno conspicitur , videtur esse de Iure Natum, non quidem propter indigentiam mutui au- , xilii tantum , sest etiam propter maiorem viis iucunditatem , & honestam communicationem , quam homo naturaliter amat. Quamquam haec mutua cohporum indigensa, di defensio est in natura corrupta,
adeoque non de Iure Natum in se simpliciter , di
absolute, sed supposta corruptione. . . Discrimen etiam naturale hominum post Adae peccatum in scientia de vinute , est caput sufficiens ad praedictam societatem et ut minus docti di minus ferventes a Doctoribus di ferventioribus adjuventur,
di qui peccant, ab aliis corrigi possint.
IN Iure Naturae non datur dominium proprietatis
unius hominis in alium ad usus convenientes propter utilitatem Domini. Nam libertas est homini naturalia : & utrumque simul esse non potest , hoc est libertas , di servitus . Qua propter haec non est de Iure Naturae . Aliunde vero introduci potuit, scilicet in poenam:& idcirco non est contra ius Naturae . Aliter est ratiocinandum de subjectione famulatus , quae non in er
170쪽
De iure Natur. , Gent. in Gen. I s
poenam, sed in subsidium est introducta. Dominium directivum, seu potestas imperandi aliis in eorum comis modum, & commune bonum, est de Iure Naturae . Sic potestas viri in uxorem , patris in filios , di in totam familiam, quae quidem potestas ad bonum ordinem , & pacem inter ipsos necessaria est ; & resulistat, posito contractu matrimonii, & filii generatione. Politicus Principatus , debito modo introductus , est de Iure Naturae, cum spectet ad conservationem humanae ac civilis Reipublicae . . Ad regimen autem , ct conservationem civilis societatis humanae, non est de Iure Naturae necessarius unus Monarcha. Sunt enim alii modi regiminum suscficientes , licet fortasse non ita perfecti: & ideo nomine unius Principatus politici unum tribunal , seu potestatem unam intelligimus , sive illa in una Naturali Persona, sive in uno consilio seu congregatio ne plurium , tamquam in una persona ficta , ut in uno capite existat . Princeps autem politicus potestatem suam a Deo recipit et tum quia Principatus est de Iure Naturae , ct Ius Naturae est a Deo : tum quia hoc innuit Scriptura : Per me Reges regnant , A legum conditores justa decernunt , Proverbiorum capite
Licet ergo potestas civilis suprema immediate dicatur a Deo collata perfectae hominum communitati per naturalem consequutionem ex vi primat creationis : di hominum communitas ex Iure Naturae non
teneatur ad unum regimen potius , quam ad aliud ;tamen postquam in unam Personam potestatem transtulit, nequit citra injustitiam ab illius dominio recedere, vel illius potestatem imminuere. Potestas haec resultat naturaliter in humana natura( ubi homines libere in unam communitatem perfe- A. P. Const. Smireichi O. M. Thei. T ctam
