장음표시 사용
171쪽
ctam congregantur , & politice uniuntur ab Auctore
naturae ratione suae providentiae et & idcirco dieitur collata immediate a Deo . At determinatio ad certum modum regiminis est arbitrio hominum . Potestas suprema civilis non potest ferre leges de actibus pure internis. Haec enim potestas ad exteriorem pacem & honestatem societatis humanae ordinatur, ad quam nihil referunt actus pure interni. Potest tamen de his acti-hus legem ferre , quatenus sunt connexi cum actibus externis. Item potest ferre leges obligantes in conscientia. Nam potestas ferendi leges debet habere vim eo gendi , ut patet: coactio autem sine potestate obligandi in conscientia vel est moraliter impossibilis, quia coactio iusta supponit culpam; sed culpa non est, ubi non est obligatio in conscientia: vel est insuffciens ;quia non posset in multis casibus necessariis suffcienter Reipublicae subvenire. Potestatis civilis, etiam supremae, capax est omnis homo , quem natura , specialis lex , aut consuetudo non repellit. An natura repellat rationis usu carentes , quales infantes , ebrii &: eo quod censeantur simpliciter inepti ad regimen , per plures diis stinctiones Iureconsulti definiunt . Muliebrem sexum admittit non infrequens experientia , quam naturae iuri oppositam nemo facile dixerit. Summa potestas sub se continet varia iura. Horum alia sunt majora , alia minora : prima sunt cum Pintestate summa necessario connexa . Secunda aliis etiam communicabilia . Illa respiciunt potestatem tuendi Rempublicam; haec subsidia, ct opes, ad tuendum requisitas. Unde fluit officium Principis primarium , ut civitas ab internis incommodis tuta sit, & externis. Ad interna in com
172쪽
moda evitanda, securitatemque conservandam conducit una, ct unice vera Religio : Unde ius Sacrorum in protegenda Ecclesia , adjuvando Ecclesiastico ordine, excludendis religionibus falsis, & peregrinis, novatoribus exterminandis . Habenda est item cura justitiae ferendis legibus , constituendis iudiciis ac Magistratibus , proponendis poenis' ac praemiis . Quare haec iura Maiestatis , seu Principatus sunt propria et Item alia , quae publicae necessitates requirunt , qualia sunt jura tributorum, vectigalium , commerciorum.& opificiorum instituendorum, ius cudendae monetae. ordinandi contractus, definiendi rerum pretia, constis tuendi pondera & mensuras , erigendi Collegia Societates , Academias &c. Ad externa incommoda evitanda conservari debet pax, vel per bellum reparari . Inde nascitur ius pacis, ac belli, foederum, imgatorum et de quibus in Parte Secunda hujus operis agendum erit . Et quidem copiosius, quam hactenus feci, propter materiae dignitatem di ubertatem , -- pote quae multa multorum ossicia , ad Ius Naturae , ct Gentium pertinentia complectatur. Nunc de vi o, ligandi quam obtinent leges , di quomodo peccent qui eas violant, disserendum.
173쪽
De Lege, ejusque vi obligandi. C A P UT PRIMUM.
LEx est commune praeceptum, iustum , ae stabile , sufficienter promulgatum . Per illud commune excluduntur praecepta particularia; per alias vero particulas indicantur omnia , quae in lege possunt desiderari. Haec definitio communis est apud TheoIo gos, ct Iurisconsultos. Non contentus hac definitione Pustendorfius aliam tradie Lib. I. de Iure Naturae, & Gentium capit. 6.Lex commodissime videtur de finiri per Decretum , quo superiur i subjectum obligat, ut ad issius praescriptum actiones suas
verum iuxta hanc definitionem etiam iniqua Superioris alicuius decreta dici deberent leges ; quod quidem & Philosophorum , etiam Ethnicorum , sententiis, & rectae rationi dissonum est . Cicero de Iegibus lib. et ait: Necesse est igitur , Deem haberi in rebus optimis: prorsus assentior . - quod multa perniciosa, mul ta pestifera , sciscuntur in populis , qua non magis legis no men attingunt quam fi latrones aliquas consensu suo sanxerunt Nam neque medicorum pracepta dici vere possint , squa inscii , imperitique pro salutaribus mortifera conscripserint; neque in populo lex cuicuimodi fuerit illa , etiam perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo es lex justorum, in justorumque dis rectio ad illam antiquissimam, O rerum principem
174쪽
De iure Natur. , Gent. in Gen. I s
e em expressa naturam, ad quam leges hominum diriguntur qua supplicio improbos a ciunt , defendunt se tuentur bo nos . Tractare intelligo ; nec vero jam aliam esse ullam legem puto non modo habendam , sed ne appellandam quidem . Eribidem ait: legem condi debere ad vitam justam , quietam, b beatam et se ideo qui leges injustas condidere , qui is potius tulisse , quam leges . Ratio autem est clara ; quia lex est mens via rectitudinis : Lex autem iniqua non est mensura rectitudinis operationis humanae: nam potius actio illi conformis iniqua est . Non est igitur lex ; sed ad summum participat nomen legis per quamdam analogiam ct abusionem vocabuli : ut dici solent lex mundi , lex duelli , & similes ; quatenus
in ordine ad aliquem finem certum praestribunt operandi modum.
Legis quaedam proprietas vis est obligandi. Hanc vim lex habet a Superiore , ut ab habente publicam potestatem. Potestas autem . quae requiritur ad leges ferendas , est potestas iurisdietionis , quae per se primo respicit communitatem perfectam: neque sufficit potestas dominativa , quae est circa privatas personas, vel ex Iure Naturae tantum , ut Patris in Filium; vel supposito etiam pacto humano , ut viri in uxorem . in ordine ad gubernationem domus , aut person* . vel ex Iure Gentium, aut Civili, ut Domini in servum bello captum ; vel ex humano contraehu , ut Domini in servum , qui se illi vendidit: quo spectat potestas Superioris in ordine Religioso respectu cujuslibet eidem subiccti per votum obedientiae . Residet autem in potestate iurisdictionis major vis coercendi, quam in dominativa . Et ita non licet Domino saevire in servum , ut dicunt iura civilia ; expeditque Reipublicae, ut severior correctio non nisi auctoritate publica fiat. Potestas
175쪽
stas autem iurisdictionis per se est potestas publica ,
di ad communitatem ordinata . Jam vero quia leg, slatio est potissimus actus , quo Respublica gubernatur , idque propter eius commune bonum ferri debet ; idcirco per se spectat ad potestatem gubernativam Reipublicae , ad quam pertinet procurare ejus commune bonum , Haec autem est potestas iurisdictionis .
At non omnis potestas iurisdictionis lassicit ad I ges serendas . Nam ordinarii judices habent iurisdictionem, di tamen leges nequeunt condere . Requiritur ergo principalis quaedam, & primaeva potestas in illo ordine . Est enim condere legem actus praecipuus gubernationis Rei publicae . Potestas authm haec primario , ct per essentiam est in Deo ; communicatur autem Regibus per quamdam participationem juxta
illud Sapientiae s. . udite Reges 1 quoniam data est a Domino potestas vobis. In omni rursus communitate est aliqua potestas
Suprema in ordine in Ecclesia Sanetus Pontifex . in Regno temporali Rex , in Republicae, quae Aristocratice regitur , optimates . Non enim potest ense corpus , nisi sit mons rosam ct mutilum , sine:
Requiritur in Legislatore ex parte intellectus iudicium , quo statuat rem talem esse Reipublicae convenientem , ct expedire ut ab omnibus servetur . Lex enim debet esse iusta , ct idcirco etiam lata prudenter . Ex parte voluntatis requiritur actus , quo Princeps velit observari id , quod expediens iudicavit et actus vero voluntatis respicit obligationem subditorum . Post haec necesse est , ut manifestetur subditia. decretum illud sufficienti propositione. Pustendoritus materiam legum in genere esse deta
176쪽
De jure Natur. O Gent. in Gen. Is
nivit , quidquid ab iis a quibus feruntMr, seripotest, saltem eo tempore, quo leges promulgantur. Sed Franciscus SuareE , aliique Catholici animad. vertunt , materiam legis debere esse justam : & no mine iustitiae complectuntur conditiones a D. Isidorolib S. Etymologiarum cap. a. relatas nimirum, quod Aeligioni congruat, quod disciplina conveniat, quod saluti pro. lat. Aliquando actus praecepti per legem supponuntur boni & honesti de se , ct per legem accipiunt tantum necessitatem & obligationem , quia antea erant voluntarii, ut de actu audiendi Mistam, uiua nandi , vel similibus . Aliquando lex datur de opere indifferente; ut de ferendis, vel non ferendis armis ,
tali tempore & loco; & tunc actus fit bonus, ct ex efficacia, di fine legis.
OMnis Lex aliquo modo est a lege aeterna , di
ab illa habet vim obligandi . Sumitur ex D. August. qui Itb de vera Religione cap. 3I. ait: Conditor legum temporalium , s vir bonus est es sapiens , ictam ipsam consulit aeternam , de qua nulli anima judicare datum est , ut secundum incommutabiles regulas , quid si pro tempore jubendum metandumve, discernat. Et Iib. r. de his hero arbitrio cap. 6. Nibu est in temporali lege justum ,
quod ex lege aterna non derivetur. Et quaest. op. in Exodum: Lex aterna Dei est , quam consulunt omnes pia mentes , ut quod in ea invenerint, vel faciant, vel jubeant, uesvetent. Ratio autem generalis reddi potest ; quia lex aeterna est lex per essentiam , di omnis alia est perparticipationem: ergo necesse est , ut omnis alia lex
177쪽
sit effectus legis aeternae . Praeterea lex duo requirit ;unum, ut sit justa & rationi consentanea; aliud, ut sit efficax ad obligandum : Sed omnis recta ratio creata est ex participatione divini luminis , quod signatum est in nobis; & omnis potestas hominum desuper datur, & a Domino Deo est. Ergo omnis lex in hominibus existens est ex lege aeterna Et utrumque significavit Divina Sapientia , cum dixit Proverbiorum cap. 8. Per me Reges regnant, utique quantum ad potestatem: Et legum conditores justa decernunt; videlicet quoad rectam rationem.
Esse in Deo legem aeternam , est communis Theologorum sententia . Cum enim in Deo sit Providentia , necessario supponi debet in eo aeterna quaedam ratio practica totius dispositionis , & gubernatio- . nis Universi . Hanc utique Ethnicorum sapientissimi in Deo agnoverunt . Sic Tullius in a. Iibro de Legibus : lianc video Sapienti morum esse sententiam , nec scitum este aliquod populorum , sed aeternum quoddam , quod mundum regit , imperandi , prohibendique sapientia .
Extant Manilii Libro primo de Astronomia versus illi:
me opus immensi constructum corpore Mundi, Membraque natura diversa condita forma, eris, atque ignis , terra, pelagique jacentis is anima divina regit, sacroque meatu conspirat Deus, ct tacita ratione gubernat.
Quare dici optime potest , legem hanc aeternam
non esse regulam actuum divinorum ad intra : necesse regulam actuum divinorum ad extra , quatenus
morales sunt, ct honesti : Nam illos constat non dirigi , sed ab intrinseco habere , ut recti sint ; hos
178쪽
De jure Natur. O Gent. in Gen. I si
neque dirigi ex eo patet, quia Deus nec Superiorem habet, nec se ipsum per modum praecepti ci legis potest obligare: cum non sit sibi superior, & rectum
operetur ex naturali rectitudine , ct nequeat operari contrari rectum , vel contra suum decretum . QuarEdictamina practica de iis , quae decent Deum , non proponunt praeceptum, sed tantum indicant, quid rei natura habeat . Lex autem aeterna habet rationem Legis respectu rerum , quae gubernantur a Deo', ut secundum illam moveantur , non respectu Dei , qui nullum, ut dixi, habet Superiorem. S. Aug. lib. contra Faustum cap 2 .majebat et Lex aeterna est rati
Divina , vel voluntas Dei , ordinem naturalem conservari su-bens , perturbari metans.
Haec autem Lex aeterna , ut est proprid praecepti va respectu hominum , habet vim obligandi de se . si scissicienter promulgetur di applicetur . Deus enim habit supremam imperandi potestatem et ergo di obli
gandi . Imperat autem per suam Iegem aeternam . Eius enim Imperium non incipit in tempore . Ergo per eamdem obligat . Obligat enim vero in tempore , habito ad creaturas respectu et Sed vis obligandi fuit ab aeterno. At quoniam aeterna haec lex non est per se ipsam hominibus viatoribus nota , debet utique vel in aliis legibus, vel per alias innotescere. Et quidem omnes necessario vident aliquam participationem legis aeternae in se ipsis; cum nemo utens ratione sit , qui non iudicet aliquo modo honestum ecse faciendum , turpe vitandum . Aliqui rursus assequuntur legis aeternae cognitionem , vel naturali discursu , vel perfectius per revelationem Fidei; tanatam per leges iustas , temporales , ac creatas . Ut enim causae secundae ostendunt primam , ct creaturae Creatorem , ita leges temporales , quae participatiost P. Const. Smurachi O. M. Thei. sunt
179쪽
sunt legis aeternae , fontem ,ha quo mananti, ostendunt . Atque idcirco vel in legibus inferioriribus, vel per leges inferiores posse innotescere aeternam legem perspicuum est a ta quidem non per directam cognitionem sub ratione participationis legis aeternae , sed veluti exercite di virtualiter.
De proxima regula bonitatis , O malitiae humanorum actuum, quae es recta ratio ,
seu conscientia. Conscientia in genere nihil est aliud, quam ratio
humana. Unde nomen traxit dictamen conscientiae , quia ratio per istud nobis dictat, quid licitum sit vel illicitum , quid a Deo praeceptum vel prohibitum, quid suasum, vel permissum . Conscientia vel est actualis , vel habitualis . Prima est actus rationis , quo quis iudicat aliquid tamquam conforme vel difforme legi divinae , hic &'nunc faciendum, vel omittendum Secunda est habitus inclinans ad eiusmodi dicta mina ; dc prout inclinat ad prima quaedam universalissima dictamina , exempli causa , tua cuique tribuendum, dicitur synderesis: prout inclinat ad dictamina magis particularia,Nexempli causa , quid hic & nunc sit agendum, dicitur simplici thr conseientia. In priore sensuia Deo naturae Auctore indita est , qui fecit hominem rectum , nequeenaturam destituit in necessariis. Quare, ut ait S. Thomas in X. P. q. TO. art. sa. tu corpore , oportet naturaliter nobis esse indita princi pia operabilium . sicut indita sunt principia speculabilium.
180쪽
. Conscientia dividitur primo in rectam , neam . Recta est quae*vere dictat licitum vel illiciatum , quod re ipsa tale est . Erronea, quae dictat Iicitum aut illicitum, quod re i psa non est tale. Haec subdividitur in vincibilem & invincibilem et vincibilis in affectatam, crassam , ct levem. Dividituri secundo in laxam , quae solum mortalia mauora curat, & in Pharisaicam , quae magna parvi , Parva magni facit. Tertio in certam , tutam , dubiam , probabilem , & scrupulosam : de quibus omnibus breviter dicam , praeterquam de probabili , quam clare ,'ac diligenter exponere decrevi , ut Iector intelligat , a nonnulli probabilismum , quem non intelligunt , immerito reipui
De conscientia erranea , dubia , tuta , cera scrupulosa.ESx semper pecca una operari contra conscienticerroneam . Probatur ex Apostolo ad Rom. cap. I . sui autem discernit ( scilicet inter cibos , sibi persuadendo aliquos prae aliis esse illicitos 'si manducam si merit, Damnatus erum , quia non ex fidei; omne autem, quod non ess est fide ( hoc est ex rationis dictamine , ut explicant Chrysostomus , Ambrosius , aliique Patres com. muniter, Teccatum est. Peccat qrgo, qui comedit cibo; v, licitos, putans esse illicitos; putat enim ex conscien tia erronea , Peccatum esse comedere , ct tamen coemedit . Dubium est suspensio. animi non valentis se determi nare Pro alterutra parte contradictionis . Varium est .
