De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

i s Pars Secunda .

ctore naturae, ut ii, qui iudicem non habent . ius . di iustitiam consequi possint . Secundo quia qui Bel- tum infert, iudicem agit in causa sua, sibi justitiam

administrat iniuriae vindicativam; exponit Rempublicam magno periculo: atqui haec omnia requirunt potestatem summam . Tertio quia Bellum illaturus alteri potestatis non summae, sed subordinatae , tenetur prius experiri viam iuris per disceptationem pacita cam : nam actor sequitur sorum rei Forum autem subordinati est via iuris: di ex Iure Naturae, di Gen tium abstinendum est armis , agendumque jure, cum agi potest. Hinc est, quod in omni Superiorem agnoscente BeIlum injustum praesumatur, in Supremo iu- stum, quia praesumitur , eum, qui habet potestatem supremam , viam iuris expertum esse; aliud non item. Secunda Conditio est causa iusta Ratio est , quia Bellum est modus defensionis ac vindicationis gravis simus, ex quo sequuntur mala quam plurima. Hinc requiritur causa gravis Sc certa rem ctu Principis cmm alia est militum ratio, quibus inest parendi Ob- , Iigatio, nisi aliunde certo constaret de Belli iniustitia. Tertia Conditio est recta intentio . Ratio est, quia Bellum permissum non est , nisi ut necessarium medium ad recuperandam pacem, aut exercendam iustiatiam , iniurias vindicando , aut amissa recuperando . Hinc oblata plena satisfactione, Bellum cessare debetc etiamsi coeptum fuerit) non modo titulo caritatis ,

eo quod Bellum sit gravissimum supplicium; sed etiam titulla iustitiae, saltem probabilius, eo quod Bellum sit

solius necessitatis, adeoque cessante injurivi, cesset etiam iusta causa. m

Quarta Conditio est publica Belli denuntiatio : itaque intelligitur de Bello offensivo. Nam defensivum , teste Platone, a natura indicitur . Intelligitur etiam

retrae

202쪽

De jure Belii, , Paeis in Specie. I

regulariter. Non enim opus est denuntiatione apud hostem perpetuum, rebelles, Proscriptos, praeterito tempore induciarum . si periculum sit in mora, nulla spe, vel alia via suppetente. Haec denuntiatio de iure est gentium, quia longaevo Gentium usu inducta; sic, ut ea praetermissa, non bellum, sed latrocinium vocetur. Inde noti sunt varii ritus a variis gentibus observati, eum bellum hostibus denuntiarent. Quinta Conditio est modus legitimus suscipiendi , gerendi, finiendi, belli. De primo constat ex dictis . De tertio dicetur, ubi de pace . Ad secundum quod

attincti, requiritur ut arma sint legitima, veneno non insecha, ne fontes toxico misceantur: quae conditiones fluunt ex iure Gentium, ne mala bellorum nimis aurumgeantur; non vero ex iure naturae, cuius parum interest , veneno, an gladio hostis tollatur, tolli iuste si potest. Episcopi, Clerici , Monachi iure sacro vetantur , ne per se ipsos praelia ineant, repugnante E clesiastici status dignitate . Excipitur tamen extrema necessitas conservandae vitae propriae , aut alterius innocentis, patrice, re communis boni EccIesiae. Item

possunt Episcopi ob temporale dominium , di vi iurisdictionis seudalis pugnare per alios , duces constituendo.

De justitia Belli ratione Religionis.

B Elium mere defensivum pro gloria Dei, seu ra

tione fidei ac verae religionis est licitum et imo orthodoxos Principes obligat ex ossicio supremae protectionis . Hobatur prima pars . In Actibus enim Apostolorum aegimus cap. 23. a D. Paulo . cum sibi a R. econ L Smiscuhi O. M. Thei. Z I

203쪽

1 8 Pars Secunda

Iudaeis ob religionem capitales fieri insidias intelligearet, per quemdam cognatum opem tribuni fuisse imploratam ; atque adeo tribunum collaudatum fuisse, quod militari praesidio Paulum munierit. Quod exemplum Episcopis omnibus Augustinus ita proponit imitandum, ut proditae Ecclesiae eos incuset, quicumque opem Magistratus invocare neglexerint . Refertur locus Augustini Canon. t. Caus 23. quaest. I. Sic laudantur in Sacris Litteris Machabaei, quod Religio, nis causa contra Antiochum saevientem se se defende.rint . Sic laudatur Constantinus Magnus, quod arma,ta manu Licinium represserit: sic Armenii, quod sun

ptis armis Maximiani furorem fregerint, Christi fidem

persequentis. Probatur secunda pars . Principes ideo sunt constituti, ut eorum subditi vitam agant non modo tranis quillam in omni honestate, sed etiam quietam in omni pietate, ut ait Paulus ad Timotheum cap. 2. v

cantur nutritii Ecclesiae ab Isaia cap. o. Advocati, &Protectores in Canone Tibi Domino Distineti 63. ergo Bellum defensivum Ecclesiae tenentur Princeps gerere . Confirmatur. Imperatores orientales, Ecclesiam doestituentes in temporalibus, neqae illam tuentes a Longobardicis iniuriis & rapinis, amisere imperium, translata in Carolum Magnum Caesarca Dignitate. Ergo a sortiori neglecti officii se reos facerent , si Ecclesiam destituerent in Spiritualibus , nec defenderent viva Ecclesiae membra , ac Dei templa ab iniuriis impro-

horum

Objiciunt Primo. Non est necesse, ut vera Religio armis defendatur. Nam satis potens est Deus, ut RGligionem defendat : eius enim agitur causa . Deinde Christi Regnum non est de hoc Mundo. Ergo armis

non indiget.

204쪽

De iure Belli, , Pacis in Specie. I P

Respondeo. Spectata Dei omnipotentia, qui potest consilia inimicorum confundere , impetum frangere , non esset bellum necessarium. Sed quia Deus uti vult instrumentis naturalibus , idcirco Principes , qui Dei vices agunt in terris, tenentur bellum ab ejus Ecelesia propulsare .

Ad id, quod additur , dico, Regnum Christi non

consistere in Dominio temporali, quod ipso gerat regia magnificentia ; sed consistere tamen in congregatione Fidelium , quae contra iniquos est armis tuen

da s

obiiciunt Serundo . Non est permissum a Christo ut armis defendatur vera Religio : primo quia Christus prohibuit ne luam causam Petrus gladio defenderet . Mitte, inquit Matthaei cap. 26. Gladium tuum in vaginam : quicumque enim sumpserint glad um , gladio peribunt. Secundo quia Discipulos suos fugere, non resistere voluit, Matth cap. io. Tertio quia nec aliud ipse fecit, Ioan cap 8 Quarto quia Apostoli ili Martyrea gaudebant pro Christi nomino contumeliam pati. Ad rum cap. 3 Quinto quia teste Lactantio lib. 6. Divianarum Institutionum , Cbripiamrum est non repugnare , sed pati et Et iuxta illud Psalmi 3 tamquam oves occiasionis reputari. Textus vero Hebr sic : q*. Respondeo. Vetuit Christus causam suam defende re gladio auctoritate privata contra voluntatem ipsius Christi, non gladio sumpto ex publica auctoritate pro Domo Dei. Ad exempla adducta ex Sacris litteris dico, ibi patientiam commendatam fuisse, salvo iure defensionis. Nam Christus, Apostoli, Martyres in primitiva Ecclesia erant omnes privati, neque Magistratum ullum Christianum habebant. Ergo mirum non est , quod persecutoribus neque suam, neque Ministrorum, ne-

Z a que

205쪽

que Magistratus manuum opponerent. Ad ultimum respondeo, Christianorum esse non repugnare modo ibis legitimo; sed eosdem posse repugnare modo legitimo, Iuri Naturae ac Gentium consentaneo . Lex enim Evangelica non abrogat Politicen Christianam; non judicia, non bella. Adde, quod armis defendentes Ea Nesiam satis multa patiuntur propter justitiam. Obiiciunt Tertio. Inconsulte defenditor armis vetara Religio. Sic Iudaeis adversus Assyrios AEgypti opem implorantibus respondit Deus, in Deo . non in humanisaaexiliis esse confidendum: Isaiae cap. sto. & EZechiel. cap a Sic expectandum nobis esse a Deo a axilium Isaias Pronuntiat cap 3o. In silentio , ae spe erit fortitudo me, . Textus vero Hebraicus sic: Respondeo. In Deo esse confidendum primario conmdentia discreta, nec excludente humanam industriam, non vero Deum esse tentandum praefidentia indiscreta, ac temeraria. Iudari merito sunt reprehensi, quia minus in Deo, quam in AEgypti auxiliis confidebant. Silentium, & spem non excludit, sed complectitur maexime legitima defensio Religionis.

CAPUT III.

id sentiendum in specie de causa justa belli adversus Infideles.

Dico primo Licere bellum defensivum Religionis

causa adversus Infideles quoscumque ; imo &ostensivum , utrumque praecipue contra Turcas, ct alios usurpatores terrarum, quae olim fuerant Christianorum. Probatur prima pars contra Lutherum. Licitum est bellum verae Religionis defensivum in genere ; er

206쪽

De iure Belii, , Pueis in Specie. I I

go etiam in specis contra Turcas Christiani nominis juratos hostes. Probatur seranda pars adversus quosdam Protestantes Lutheri asseclas . Turcae nullo iure oecuparunt Christianorum derras ac regna , plura quotidie

occupare moliuntur , iis maximas aerumnas intulerunt, Christianos in servitutem, & ad Alcorani impietatem traducere conantes : Ergo , nisi obstent specialia pacta, bellum est illis inferendum. s Confirmatur ex eo, quod Summi Pontifices, Urbanus II. Paschalis II. Eugenius III. aliique plures , item Generalia Concilia, Lateranense, Lugdunense , Viennense, & alia bellum saepe Turcis indixerint ;quod S. Bernardus, aliique Sancti viri concionibus publicis excitarint Populos ad huiusmodi bella ,

Sermones miraculis confirmarint , ut i pse tradit Ber- nardus; quod tot Imperatores, ac Principes bella sacra susceperint.

Obiicie primo Lutherus . Bellom a Turcis illatum est virga ; Turcae sunt Dei flagella , quibus Christi Mnorum castigantur scelera et atqui non licet repugnare

flagellis Dei; Ergo nec Turcis. Respondeo etiam in veteri Testamento Reges Centiles erant Dei flagella: ci tamen Iudaeis licuit eis res stere . Nam suscitatos a Deo legimus Othonielem , Gedeonem , Samsonem , ut contra eiusmodi flagella populum defenderent . Imo etiam fames , pestia , cimorbi sunt flagella Dei; & tamen licet nobis ea pr pulsare. Obiiciunt secundo. Ecclesita utilior est persecutio ,

quam tranquillitas. Ergo potius orandum pro tribulatione, qua in pro pace.

Confirmatur. Deus per Ieremiam monuit Iuda os , ut se subjicerent Nabuchodonosori, neque resistere ne, nisi

207쪽

nisi gravioribus poenis mulctari vellent, Ierem. cap I . Ergo idem nobis faciendum est. Respondeo , persecutionem non semper esse utiliorem Ecclesiae, sed tantummodo ei prodesse, cum periculosa non est , ct Christiana fortitudine exantlari potest radeoque est e tolerandam instante necessitate. Hinc moisnet Christus: Orate, ne intretis in tentationem ' Et Apostolus ad Timothaeum cap. a. Nos jubet orare pro Regi bui, ut quietam, O tranquiliam mitam agamus. Vers enim

Ad confirmationem dico , Deum non tantum monuisse Iudaeos, ut se subiicerent Regi Assyrio, sed voluntatem suam significasse , ut iugum admitterent in

scelerum poenam.

Itaque Regnum Iudaeorum in Assyrium transtulerat, ita ut illis non relinqueret Ius Bello legitimo resistendi. Obiicit tertio . Hermanus Coringius Protestantium Germanorum hujus saeculi Princeps: Nullum superest Ius Christianis in Turcas respectu Terrae Sanine , quam ab hinc annis plus quadringentis possident Turcae . Ergo bellum saltem offensivum in Turcas est illi licitum . Probat antecedens primo, quia communis persuasio hujus iuris , & auctoritas Romanae Curiae nihil probant et illa enim persuasio non nititur nisi arcanis decretis Romanae Curiae, cuius mens, & consilium est dilatare Ecclesiasticam potestatem; cum mann festum sit , quod abusa fuerit bae improvida populi credulitate, Regibusque morigeris , ut subduceret robur fortium virorum nec non insini am generosi sanguinis vim profundere allabo

rarit.

Probatur secundo. Quia cum Christiani occidentales, Balduino Duce, expeditionem susciperent, Turin

208쪽

De jure Belli, b Pacis in Speeie. 18 g

eae ius in Terram Sanctam, multo iam tempore, quie te possidebant , & pactionibus initis cum Graecorum Imperatoribus possessionem confirmaverant. Respondeo. Communem persuasionem ( praescindenado a specialibus pactis quoad iuratum Christiani nominis hostem niti Iure Naturae, quo licet injuriam vindicare, & recuperare bona injuste erepta , ut supra diximus. Habet etiam fundamentum in Iure Divino , quo vindicare licet infidelitatem , cum summa Dei contumelia inductam: in Iure Gentium, quo licet hostis molimina praeoccupare , ne semper nocere possit, cum semper velit : Nititur denique Iure humano positivo , quo licet tot Cristianorum myriades ex infami servitute eripere , & majora damna prae

cavere .

Adea quae dicit de Curia Romana , respondeo esse semnia delirantis, vel odio in Pontificios amentis. Ad secundum Respondeo. Ius illud, Christianis eiectis, fuisse ante usurpatum a Turcis Saeculo septimo, nec ullis umquam Imperatorum pactionibus cono

CAPUT IV.

DE Bella causa Religionis Tontra Taganos.

Dico primo Religionis propagationem non esse causam legitimam inferendi Paganis Belli, quia Pagani sunt . Dico secundo Paganos indirecto

tantummodo adduci posse ad veram fidem. Ita docent D. Thomas , Molina , Suarerius , Solus , Peregius contra Ostiensem, Panormitanum, aliosque quorum ta-mhn rationes minime nos movent , ut infidelitatem solam inter Belli causas numeremus.

Pro Diuitiased by Cooste

209쪽

18 Pars Secunda

Probatur prima pars . Ad Bellum legitime inferendum ratione delicti , di injuriae requiritur iurisdictio ordinaria vel extraordinaria . Sed neutrum habent Christiani Principes in Paganos Ergo non possunt inferre bellum Paganis , quia Pagani sunt . Maior propositio iundamentum habet in Iure Naturae ct Gentium , quo bella reguntur : quod ius non destruit lex gratiae , sed potius perficit Minor est evidens de ordinaria iurisdictione : Extraordinariam Principes Christianos habere probari non potest

testimonis apertis Sacrae Scripturae . Consequentia sequitur; quia Christianis Principibus inferendi iis Belli , qui ad Ecclesiae . aut eorum jurisdictionem non pertinent , alius titulus non suppetit , quam quc mratio naturalis . re Ius Gentium dictat; quo jure , . qui extra iurisdictionem exiliunt , legibus positivis subiecti non sunt. Quare S. Paulus in priore ad C xinthios Epistola cap s ait: Ouid mihi de iis, qui so

ris (id est extra Ecclesiam ) Tum judicaret Siquidem eos

Deus iudicabit. D. Thomas in a. a. quaest la. are. a. di serte habet: Ad Ecclesiam non pertinet punire inside, litatem in iis, qui numquam Fiam Iu ceperunt. Probatur secunda pars et Indi recte adducere ad veram fidem infideles est per Apostolicos vitos Evangelium Christi praedicare , Fidem unice salutarem amnuntiare , suadere , persuadere e sed viri Apostolici tua hujusmodi habent praedicandi Evangelium omni creaturae ; ergo ius habent adducendi indirecte , hoc est hortatu , non Imperio ad veram Fidem . Ex his colligitur primo. Quod dictum est de infidelitate , locum etiam habet in aliis steteribus etiam

naturae lagi repugnantibus; modo non cedant in nostram , vel alterius innocentis iniuriam Par enim raetio de infidelitate est, ac de fornicatione, ebrietate ,

210쪽

. De iure Belli, ct Pacis in Specie. 18 s

rapina , ac caeteris. D. Thomas loco citato de in fide Iitate haec habet : Infidelitas secundum seipsam non repugnat dominio, eo quod dominium intro S um sit de Iure Gen. tium . quod est ius humanum : Di tinctio autem Fidehum A Infidelium est secundum Ius Divinum , per quod non tollitur jus humanum. Quare ut Apostolus praecipit in Epistola ad Romanos cap. ig. etiam infidelibus obtemperandum . Quod argumentum applicari potest aliis deli elis , quibus scateat unum Regnum , propter quae non est ei bellum inferendum ab externo Principe , nisi hujus statui ea delicta noxia sint . Quod si noxia snt , licitum est denuntiare , ut Populi Regni finitimi a pactis abstineant, quae in innocentium iniuriam cedunt . Quod si ab illis desistere noluerint , fas est movere contra ipsos ea de causa bellum , juxta illud

Proverbiorum cap I . Erus eos, qui ducuntur ad mo remici qui trahuntur ad inte itum, liberare ne cestes . Ergo naturali iure finitimus Princeps defendere potest innocem tes ab intuita , quae ab aliis infertur. Colligitur secundo ., Licere Christianis Principibus hellum , si opus est icini erre infidelibus , quando hiron permittant Evangelii piaedicatoribus illud annuntiare. Haec sententia est D. Thomae a. a. quaest. Io.art. 8 Ratio est , quia injuria fit Christi Apostolis ,

di Ecclesiae , ad quam repellendam , di vindicandam hellum licitum est , partim Iure Naturali, quia justa ex defensio innocentium; partim supernaturali , quia facultas praedicandi Evangelium a Deo est , iuxta ilia

Iud Marci cap l . I i. Euntes ira muneκm universum pradicate Evangelium omni creatura . Atque hoc titulo Hispani , ac Lusitani in novo orbe plures Provincias juste, occuparunt.

Colligitur tertio . In Evangelicat praedicationis deis sensione vitandos esse tres scopulos . Primo cavene P. Const. Smitcichi O. M. Thei. A a dum

SEARCH

MENU NAVIGATION