De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

iss Pars Secunda

cupiditas, detectio novae insulae seu regionis iam habitae. Quarto titulus coloratus per varios praetextus. Ad metum , quod attinet vicinae potentiae , notar

tandum est, eum esse Belli causam iniustarn nisi cer to constet, Principem, qui vult bellum inferre, a vicino potentiore invadendum, post datam aperte de non invadendo cautionem . Ita Theologi & Iurisperiti , ipso Grotio assentiente, qui lib. I. cap. 22. ait . in ,

sta sit defenso, nece stariam esse oportet, qualis non est, ni Fconstet non tantum de potentia , sed se de animo laedendi; A quidem ita constet , ut certum id st ea certitudine , quein materia morali locum babet. Ratio est, quia adversus incertos metus , a Divina providentiae & a cautione innoxia , non a vi praesidium petendum est. Si Prin, ceps timet, socios paret ac se praemuniat.

Ex dictis colligo , bellum ex utraque parte nCn posse esse iustum materialiter, seu consideratum quoad rem ipsam, de qua bellatur; posse tamen esse utriniaque justum formaliter , seir spectatum quoad opinio nem & animum bellantis . Ratio prioris est ; quia res eadem non potest esse aequaliter utriusque , nisi admittatur duorum dominium in solidum . Ratio posterioris potest esse ignorantia invincibilis in utroque , aut in alterutro . ex qua fit , ut hostium uterquamssio esse in bona Fide , credendo pro se stare iustitiam . Actio autem iusta formaliter , seu quoad operantem , pendet ex ejus Fidei, conscientia , & rationis dictamine. Utrinque justum fuisse bellum Israeli. tarum & Chananaeorum censet Abulensis: respectu illorum & materialiter & formaliter ob iussionem Divinam;

respectu istorum fuit iustum formaliter ob invincibilem ignorantiam huius Divinae iussionis . nisi forte vinci bilis fuit adeoque culpabilis , propter illa prodigia. quae videbant a Deo fieri in gratiam populi sui . o,

222쪽

De iure Belli, ct Pacis in Specie. Is

Obiiciunt primo 'Politici quidam. Iustum est Bellum ob injuriam praevisam , sed nondum illatam. Nam nemo tenetur primum ictum expectare sedendo , ne in privata quidem defensione: ut enim ait Poeta nescio quis a. Dimidium ambit, qui primum expectat ad ictum. Respondeo , iniuriam certo praevisam ex denega ta securitatis cautione , esse iustam bellandi causam non tamen praevissem ex incertis indiciis , vel formidatam ex potentia crescente.

Objiciunt secundo e .converso alii , non posse Bello ultionem sumi de illata iniuria. Ultio est poena; poena requirit potestatem Superioris : Inter aequales Bel tigerantes non est potestas. Superioris et Ergo nec ultio, seu bellum poenale. Respondeo nego in neutro Belligerantium esse potestatem Superioris . Qui enim prior iniuriam accepit , factus est aequali superior, nisi hostis uterque supremum Principem habeat, apud quem possit de acce pia iniuria hostem aequalem convenire. Quare hujus, .

modi bellum, ad reparandam injuriam introductum , est loco iusti Iudicii vindicativi. Obiiciunt tertio Si quis Princeps gemino Principi, mutuis Bellis implicito, sia foederatus, vi tali foederis. neutri potest suppetias ferre tuta conscientia. Ergo foedus non semper est iusta Belli causa.

Antecedens patet . Utrique enim. pari iure obligatus, si alterutrum defenderet, in alterutrum esset foedifragus .

Respondeo. Posset is Princeps in eo casu adiuvare illum ex foederatis , pro quo stare iustam causam videret . Nam justitiae unius excludit alterius foederis

223쪽

is 8 Pars Secunda

turpitudinem. Secundo posset ei succurere, cum quis foedus inivit priori tempore in Bello utrinque forma.liter iusto et Nam prior tempore , potior jure , ut aiunt Iureconsulti . Tertio posset anteferre pacta spe, ci aliora simplicibus ; quia species derogat generi objiciunt quarto. Ad bellum sociale requiritur ius, quod resultat vel ab illata iniuria , vel a voluntate socii auxilia petentis . Sed in bello , quod Abraharrhpro ultione Lothi suscepit , neutrum eorum reperiter . Minor patet. Maior videtur colligi ex dictis . Nam iniuria alteri facta non tribuit cuivis homin ius ultionis, nec facit laedentem subditum alteri, niis

si laeto ; alioqui dicendum essea , quemvis habere tum

vindicandi iniurias totius orbis..

Respondeo . Non solum qui Iaesus est , sed et arreeius amicus afficitu iniuria , quia fictione juris de

caritatis transit ira personam amati , ct injuria eumdem oneraret, nisi succurreret injuste laeso Hinc no-go minorem , quoad secundam partem . Nam Loth, voluntas innixa foederi dabat ei ius ad auxilla pe-.tenda ab Abramo in casu , quo injuste opprimeretur . Neque sequitur, hominem quemvis habere jus vindicandi qua ivis iniurias quia hoc confunderet ordinem di iurisdictionum d Istinctionem . Etiam in causa privat, qui injuste est laesuv, defensio est licita : ergo a fortiori in causa publica, ubi agitur plurium innocentium nericulum. Hanc coniunctionem ipsa natura inter morales constituit . Hinc recth Iaudantur Reges Pipinus & Carolus Magnus , qui ubi viderunt Italiam, summosque Pontifices injuste pressos ac spoliatos , ing nt, exercitu comparato tyrannos domueruntdc pacem Italiae restituerunt. Reponunt primo. Amicitiae foedus, vel caritatis Christianae titulus non est causa sufficiens ; Ergo nec j sta o

224쪽

De jure Belli, , Pacis in Specie. Icty

sta. Antecedens probatur. Hoc foedus, & hic titulus . aequaliter utrimque Iigat. Ergo dum concedit ut auxilier Titio, non concedit ut offendam Sempronium. Consequentia sequitur. Nam cognatio, quam natura inter homines constituit , non patitur , ut cum tertii detrimento alteri opituler.

Respondeo. Nego antecedens. Ad probationem distinguo antecedens ; aequaliter ligat, quamdiu manet utrobique amicitia , Concedo; si rupta sit iniusta amici offensione & caritatis laesione , Nego . Haec ipsa est ratio , cur magis tenear innocenti amico quam n centi auxiliari , ut est manifestum in defensione pri

vata .

Reponunt secundo . Si vera sunt quae dicuntur , sequitur, non modo licere ejusmodi bellum, sed etiam Principem in conscientia teneri ad id gerendum, sal,

tem ex lege caritatis. Hoc autem nimium videtur esse, nec requiri a Natura, Maior est consentanea S cris Litteris amorem proximi praecipientibus; est consentanea Sacris Canonibus: nam Canone Non inserenise a , causa a I. quaest. I. haec leguntur et sui non repelivinjuriam a fiocio , tam est in vitio , quam ille, qui fuit . Quam sententiam Seneca, quantumvis Ethnicus, his verbis complexus est: Si justus es, non solum 'non noc bis , sed etiam nocentes probibebis et nam nisu nocere non est justitia, sed. alieni tantum abstinentia. Respondeo. Maiorem esse veram, secluso periculo proprio, & salva caritate ordinata, quae primario tendit in seipsum , hoc est in personam , quae t Ilam exercet. Nihil amplius praecipiunt Sacrae Litterae, &Cationes. Nam Canon. i. causi ahquaest. 3. sui potest ita obviare , b pertumbare perversos, se non facit, nihil est aliud, quam favere impietati eorum. Accedit etiam Sene,ca: Suceurram perituro, sed hi ipse non peream.

225쪽

Pars Secunda CAPUT UIT.

- . O negetus transtus militaris fit Afra Belli eaus . . DIco, negatum transitum militarem, quantumvis amicum, non esse justam bellandi causam regulariter loquendo . Nam eiusmodi transitus est fere seinper nimis onerosus , nisi fiat caullani bua adhibitis , quae sint observatu faciles : Alia est ratio de trant tu advenarum, hospitum, mercatorum, Pe-grinantium, sedes item vacuas quaerentium ex justis

causs . remoto omni periculo.

obiiciunt aliqui primo . Eiusmodi transtus denegatus ab Amor iliatis Regulis fuit Moy fi ct eius populo causa justi belli. Ergo potest esse hujus temporis Regibus ac Principibus justa causa. Respondeo. Ille transitus Moysi denegatus, ut aliqui putant, fuit tantummodo cccaso belli ait de iasti, cum esset susceptum adversus Reges in disperseonem jam traditos ab omnium Domino , ct detentores iniquos illius terrae , quam Dominus Moysi re ejus populo destinaverat .. Verius est, transitum Moy - sis fututum fuisse innoxium; sed quia hostiliter negatus fuit , idcirco bello quaestus est . Ait enim Scriptura Numerorum capit. ao. Egrestis est obvius ( Re Edom cum infinita multitudine se manu forti , nec voluit acquiescere Modis deprecanti , ut concederet transitum . Vuleata vero Hebr. se : Di di ut diem Dd rri et d Idy . Et capit. a , . sui Rem Eclom concedere uoluit , ut transret I rael per Aes suus et

226쪽

D. jure Belli, , neu in Specie. Eoi

Reponunt primo. Amicus transitus, quomodocunque negatus, est iniuste negatus Est enim contra jugnaturae, saltem imperseetiim; imo ct contra ius Gentium , quo distincta Dominia in orbe terrae fuerunt

ex aequitate, atque adeo cum reservatione communis

utilitatis in concedendo cuivis innoxio transitu , qui , ut ait S. Augustinus, relatus in Canone Notandum a g. jure humana societatis aequissimo patere debet dictante natura, quod uni non nocet, O alteri prodest , baud esse denegandum.

Respondeo. Ad Ius Naturae, & Gentium vix posse reduci id , quod est Rebus publicis nimis onerosum, imo etiam periculosum. S. Augustinus de transtri loquitur, quem innoxium Israelitae petebant, di Amorrhaei male negaverunt . Nam illi ut peregrini transire volebant ad occupandas sedes trans Iordanem. donatione Divina proprie suas , Amorrhaeorum amici deinceps futuri: hi aequa negarunt, & aequa petentes.

opprimere tentaverunt, atque adeo illorum arma per accidens provocarunt.

Reponunt secundo . Si quid iuri Societatis humanae de transitu permittendo repugnaret, esset periculi 3 metus. Nam cut anas diximus , timor non suffieit; neque unius timore ius alterius legitime tollitur. Respondeo primo instando , an , si Turca peteret innoxium transitum per Hungariam , & Poloniam a Caesare, & a Rege Poloniae ad oppugnandas Moschorum terras, hi Politici. dicerent a Turca ius peti . quod nec praetextu Religionis negari possit Respondeo secundo. Experientia constare, quot periculis e)usmodi transitus, quantumvis amici, di innoxii dicantur futuri, obnoxii sint. Saepe in illis conis tingit , quod legimus iudicum cap. 18. Ridemus terram opulentam, se aeberem; nolite negligere, nolite restarer eamur, se possideamus eam et nullas erit labor he. vulgata vero R. T. Const. Sm cichi O. M. rasti. C c He

227쪽

tmo rus D n D: saepe et inacei tabula renovata a mali hospites , vel in subsidium vocati , ve F amicitiae nomine intra fines admissi , sensim domesticos expulerunt ; saepe regio, quam transit amicus miles, fit

belli theatrum, vel hoste alterutro petente transitum, vel altero, ne alteri detur, efflagitante.

Dixi initio Capitis , tum fore justam bollandi causa negationem transitus militaris , cum Proponuntur cautiones , quae sint faciles observatu . Sed viae eontingit, ut observentur, adeoque raro contingit', ut ob transitus negationem juste bellum inseratur . Prima

cautio est de transitu inermi milite. Sed haec est eautio mere speculativa, ct in praxi est probrosa militibus, quas manibus abscissis , ut de militibus Numantinis loquitur Fimus lib. a. Secunda est de concedendis praesidiis. Sed haectanimium est sumptuosa. Tertia de damnis praecavendis. Sed haec vix est possibilis practice ob defectum disciplinae, Ducum, & Ministrorum

incuriam, vel avaritiam. Hoc enim tempore id fere accidit, quod sua aetate usu venisse Plinius narrat in Panegyrico . suam dissimilis nuper 'lterius Principis tran frui, fi tamen transius ille, non populatio suis, cum abactus Oospitum exerceret , omniaque demera , tivaque peruis

attrita relinqueret , ae s ratam via vel illi ira barbari, quoac fugiebat, incederent. Cautione igitur utantur illi, qui aliter non possunt at cui ad negandum vires sunt, memorem velim, nullo iure quemquam cogi, qui liber sit, ut invitus Dominum accipiat, aut, ubi sit Dominus, parem. Qui enim armatum intra fines recipit, eum vel Dominum accipit, vel parem. Reponunt secundo. In casu necessitatis ius primaevum communionis reviviscit, quo licet uti alienis r bus , ac si m an si llent communes . Ergo si necessitat

228쪽

m jure Belli, , Pacis in Specie. Eos

urget, ut hostis hostem repellat, nec possit id 'facere, nisi transeat per fines meos, debeo transitum ipsi concedere; quem si negem , iuste ille in me poterit amma vertere . Antecedens patet primo ratione ia Narn

necessitas in omnibus legibus positivis excepta est , utpote quae legem non habet , sed ipsa legem facit . Secundo patet exemplis. Nam possum diruere vicinas aedes, in quibui incendium est ortum ad arcendum mearum certum periculum; idque iure non talum po

stivo, sed etiam naturali. - -

Respondeo . In aliquo casa necessitatis extremae , & hoc ipso extraordinarie dandus est transitus , salva tamen regionis indemnitate per adhibitas cautelas innoxii transitus.. Ex dictis colligo, negatum transitum militarem non esse belli causam legitimam, si alia suppetat via transeundi, quantumvis perincommoda. Cuius rei exemplum habemus in Sacris litteris loco citato Numerdisrum , ubi licet Rex Edom Israelitis negarit transitum, quem petebant innoxium, Moses tamen non armis eum vindicavit; sed eo iubente, Israeluae deflexerunt , & a Cade prosecti ad montem Hor perve

nerunt cum copiis omnibus . Verba Scripturae habes loco citato: suam ob rem divertit ab eo Israel, cumque castra movissent de Cadesb. venerum in montem Hor. Vul Eata vero Hebr. sic :

obiiciunt secundo cum Grotio lib. a. cap. X. Saltem transvectio mercium per alienam Provinciam ratione innoxiae utilitatis ex commercio libero , iuste negar,

non potest . Ergo si quis illam negaret , bello appeti posset . Antecedens deducitur ex Iure Gentium, seu Communi quadam, quae inter homines est , affinitate consuetudine; undo studium quoddam societatis ha-

229쪽

eto Pars Secunda

manae conservandae , quo fit, ut homo homini utilis sint in iis, quae sibi non noceant, nec iure possit impedire commercia ad societatis utilitatem instituta. Si enim posset impedire , id contigeret ratione alicuius lucri cessantis . Atqui aliquod lucrum est non magni pretii, ac proinde indebitum; ideoque fic esset, pro

damno reputandum.

Respondeo. Esset pro damno reputandum, si trans. vectio mercium externarum luxum inferret, si trania vectio esset nimium frequens, adeoque Civitati noxia; Si ejusmodi mercium suppetat copia in Civitate propria , aut in territorio . Si utilitas , quae has distrahendo parari potest, ex alienis mercibus impediatur. Hae possunt esse rationes negandi exteras transvecti

Quibus negatis, non proinde exoritur belli iustitia. Ius autem Gentium, quod obiicit Grotius , procediet in iis, quae sunt accipienti utilia, nee danti molesta- Sie utique detestando foret iniquitas, ut Cicero ait lib. 3-

de officiis: prohibere aquam ex profluente, negare ignem aseigne , viam erranti non commonstrare , supervaeanea potius corrumpere , quam integra ad aliorum usum relinquere. Hinet ait: ovidius.stuli metet opposto lumen de lumine sumi suis prohibebit aquas usus communis aquarum est, i

Ad id, quod dicitur de lucro non Magni pretii, quod

extvrnis provenit ex sibera mercium transvectione , respondeo, ius non suppetere externis eiusmodi lucro prohibendi Civitatem, perquam merces eorum trans. vehuntur . Cur enim nobis metipsis provirili non simus , aut nobis potius hoc lucrum non reservemus

Quid obstat quominus nostris civibus id lucri vendis

230쪽

De iure Belli, , Pacis in Sprete Eos

cemus , quod apud exteram gentem nituntur praeripere transeuntes. ' , Ex quibus colligo fas non esse cuivis Iure Gentium Peregrinati in alienas regiones, cum incolarum detrimento, appellere navigia, uti portubus, fluminibus, negotiat pro libito , effodere aurum, piscari margaritas . Ratio est, quia post faciam rerum divisionem habet dominium Respublica proprium quoad portus flumina, S. caetera. Ergo huiusmodi rerum usus liber, & aliquo modo noxius prohiberi potest, 'ut ex praxi communi perspicuum est : quamquam ea, qum diximus, de Iure Gentium dici possunt hoc sensu , quod quamdiu non prohibentur cuivis extraneo , illis uti fas est. Caeterum quoad commercium, remoto Ctiam omni detrimento Reipublicae propriae, facile contingere potest, ut respectu causae, modi, vel alterius circumstantiae fiat iniuria negatione mercium transvectionis , quae negatio justi Belli legitimus titulus esse possit.

DISPUTATIO II.

De essea ibus Belli.

EFfectus Belli alii sunt respectu hostium , alii r

respectu subditorum: alii respectu vincentium, aede victorum . Item effectus Belli necessarii sunt obligationes in Bello, contingentes Represaliae, quas vocant de his omnibus disseremus per capita. CAin

SEARCH

MENU NAVIGATION