De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

Pars Secunda S

ilum, ne hic praetextus sit intempestivus , serviatque in destructionem potius, quam aedificationem . si nem .pe Religionis defendendae specie legitimi Principes dea

turbentur , bona eorum, ac terrae in ditionem suam redigantur. Secundo ne comes desit mansuetudo Chri astiana.)Vis enim facit ex infidelibus simulatores: non veros Dei cultores : Tertio ne sub hoc Praetextu iris repant vitia ambitionis, & avaritiae.

Objiciunt primo Ostiensis, ct alii: Infidelibus ob in fidelitatem auferenda esse Regna , & in Christianos

transferenda praedixit Dominus , Matth. cap. II. . u

feretur a Tobis Regnum Dei , ct dabitur Grati jacienti suis Eius ejus . Ergo potest inferri bellam. Vulgata vero Syriaca sic stari,ia QMdo Respondeo Praedixit Dominus, a se Retguum auge rendum Iudaeis; non iussit . ut Principes Christiani Regno spoliarent omnes Ethnicos Reges. Objiciunt secundo. Haeretici, Apostatae possunt arismis compelli ad veram fidem iterum suscipiendam quam deseruerant, ut testantur S. Thomas , di Augustinus Ergo etiam infideles possunt compelli ad se. ram fidem profitendam.

Respondeo disparitatem peti ex iurisdictione, quam habet Ecclesia in eos , qui deserta Catholica Fide , haeresim sequuti sunt: quam iurisdictionem non habet in eos, qui numquam fuerunt Christiani et si Ecclesia non habet, multo minus Principes habent. De Iudaeis , ac Paganis ita decernunt Imperatores Honorius, ac Theodosius. lege Christianis o capite de

Paganis: suod Iudais , ac riganis quiete degentibus, niluisque tentantibus turbulent,m , legibusque contrarium , manus inserre , Religionis auctoritate abusi , non audeam . Hinc

Alexander II. Pont. Max. Bellum in eos infideles permittit, qui Christianos persequuntur, aut ex Urbibus,

212쪽

De iure Belli , , Pacis iv Specie. Igr

propriisque sedibus expellunt. Ita habetur in capite et

Disparitas a. causas 23. quaest S. -

Quaeres 'quid sentiendum de Bello adversus subditis infidelei' Respondeo primo Subditos infideles, ut sunt Iudaei, Si Saracenis captivi Chri stianorum, non posse vi ct armis compelli adbveram Fidem profitendam et posse tamen indirecte . Secundo ne in directe quidem posse , si obsient paetama Principe Christiano, cum ipsis inita. Probatur prima pars'. Si subditi infidelea possene . vi , re armis cogi directe ad veram Fidem profiten dam, vel ad internam possent , vel ad externam Neutrum potest dici . Non ad internam ; quia ut aieiactantius, nihi/ tam voluntarium , q-m Religio , qua 'eoacta, , Me imo nulla est et Et quia ut aiebat Maximi lianus II. Imperator, non est major tyrannis , quam velle conscientiis dominari . Hinc illa Stephani B thorii Poloniae Regia inuicti praeclara sententia , tria soli Deo esse reservata ; primum ex nihilo aliquid

facere . secundum scire futura ; tertium imperare voluntati. Sed neque cogi possunt ad profesIionem verae

Fidei externam, quia ole, ni clarissima iura. De Iu daeis, Canone de Judaeis i. distinc st. s decernituressiernemini deinceps ad credendum Uxm inferri: cuiua enis uula, miseretur Dem, se quem vult, indurar. Item Can. Si eum Iudaei o. Statuimas , Ma nu ars invitos , vel nolentes Iudaeos ad Baptismum venire eompellat. Rationem tradunt udem

nones et Non enim inmiti salvandi sunt , sed volentei , - - integra sorma iussitia : Aut enim propaeia arbuerit volavitate serpenti Mediens periit , se vocante se gratia Dei , propria mencis conmersone, homo quisque credetnda salvatur: Quocirca Rex Navarrae in Litteris ad Nobiles Aquitaniae , - ψM, , inquis, sed presis one, aevi Amma in cordibus iamian Raligio plamarae, honesta vita Mempla in firmatur . Aa a Pro-

213쪽

i88 Pars Secunda, o

Probatur secundo . Quia si infideles subditi directhcogi possent, vel possent per Principes Ecclesiasticos , vel per taculares. Neutrum dici potest. Non per Ecclesiasticos, quia Ecclesia nihil potest in eos, qui foris sunt . Non per seculares, quia jurisdictio secularis directe ordinatur ad finem dumtaxat naturalem , non vero ad ea, quae sunt ordinis supernaturalis . uti

sunt Fides , & Baptisma ; vel si illi aliqua gaudent

iurisdictione tamquam custodes legum divinarum non tamen possunt directe cogere ad Fidem amplectendam , ob hanc ipsam Canonici Iuris prohibitio-

Probatur secunda pars. In directa coactio nec iustitiae , nec alii virtuti repugnat . Ergo est medium liacitum ad finem sanctum, quia ab ipso Christo commendatum in illis verbis Luc. cap. X . Compelle intrare. Antecedens patet exemplis Caesarum, Regum & S. Gregorii Magni, qui varios modos licitos indirecte hujus compulsionis suppeditat tib d Epiri . nempe invitatione praemiorum, promissione privilegiorum, oblatione bonorum ac dignitatum, di si pertinaces sint , exactione rigida tributorum ollas iustorum. Probatur tertia pars . Inhdelibus quoque est seravanda Fides. Accedit , quod coactio fi fiat 'per minas exilii , tributi insoliti, & caete ra media , esset directa , adeoque injusta coactio ad Fidem profiteu-

Hic est Notandum primo . Si praethr infidelitatem

alia causa concurreret, exempli causa, iniqua eorum conspiratio in Christianos , vel si alia ratione perniciem Reipublicae procurarent, eos utique exilio multari posse. Notandum secundo . Debere identidhm eorum ritus, negotiationes, modumque vivendi ita observari ,

214쪽

m iure Belli, , Piscis is Specie . I 8s

ut ne quidquam moliri possint in Religionis Cliristia

nae contemptum. Ratio est, quia alias nec Religio ni , nec Reipublicae sufficienthr cautum foret, ob in fidelium, praesertim Iudaeorum inveteratam malitiam,

di odium in Fidem Christianam. . Notandum tertio .iEtsi dominium Infidelium in Christianos non tollatur per libertatem Christianam , iuxta illud ex Epistola a Petri cap. 1 subjecti estote propter inum, De Regi, quas precellemi, De Ducibus see. Tamen est opus exceptione . Primo si Infideles Dominantes Christianis sint subiecti Principibus Christianis . Tunc enim privari possunt dominio in servos Christianos . Secundo ii illud dominium esset male& recens acquisitum in Christianos , expulsis dominis Christianis ; nisi forte per pacta se se subdiderint ipsi Fideles, gaudeantque propterea suis privilegiis. Tertios servi Infidelium paterentur periculum perversionis et

tunc enim a tali dominio per Ecclesiasticam potestatem absolvi possent', Auctore D. Thoma a. . . quaest. Era ari. Ios ubi ait, Melisa potestatem este, Dei auctori rate Di eane am, sub ras in elisum ad Fidem Chrisi eonis mersos eorum iurisdictione eremere , fli ita ad Dei honorem

conveniens, aue necessarium esse videatur.

. Notandum Quarto . Quamquam Infideles lege Divina, ct naturali teneantur suscipere Fidem Christia. nam sufficienter propositam; tamen Principes non posse cogere Infideles non subditos , idque ex defectu iurisdictionis Nam sicut hujus defectu Rex Poloniae nequit vindicare delicta Hungarorum'. qualiacumque in Hungaria degentium, nec eos adigere ad observavitiam legis divinae; ita a pari. 'Notandum Quinto. Canones nonnullos. qui videntur permittere coactionem huiusmodi impositione onexum , conuiuatione bonorum , exilio , aliisque pinniari ha

215쪽

haereticorum propriis , esse exponendos de coactione indirecta , se ut illa onera aliunde debita, & pc nae ob alia delicta instigendae intelligantur. Ratio h ius expositionis desumitur eae aliis canonibus, qui perspicue contrarium statuunt. Notandum sexto . Varia exempla Regum , ut Si- sebuthi Gothorum Regis, qui Iudaeos in Hispania Baptismum recusantes turpiter decalvari , flagellis cae di , & eorum bonis. fisco addictis exilio multari tu

sit; di Ferdinandi Catholici , qui Iudaeos , & Sarace

nos Baptigari renuentes, ex omni Hispanta exterminavit ; eiusmodi , inquam , exempla intelligenda eta se vel de relapsa in infidelitatem ( quod scelus est maximum vel de aliis criminibus cum infidelitate conjunctis. Nam primo casu licita est etiam directa coactio diqui enim semel Fidem Catholicam sunt professi , ita casu relapsus, vel directe cogi , vel ob perfidiam exitio puniri possunt , ut habet Canon de Iudais s. dist. S. Oportet , ut fidem , quam etiam vi vel necessitate coa-cti susceperunt , tenere cogantur et atque hoc a fortiori intelligendum de illia, qui ut Christiani nati , de educati rursus ad Iudaismum, infidelitatem, vel etiam haeresim apostatarunt. Quo ad casum secundum Patet. ex dictis in primo notando

216쪽

m jure Belli, Pacis in Specie. Ist

PMano Haeretici Iubditi vi di armis domari

cun , AE ad Fidem Catholicam , quam deserum

rant, directe compelli: estque iure sententia Sanctorum Patrum , Doctorum , Politicorum . Secundo Non raro est obligatio reprimendi eiusmodi Novatores , maxime haeresiarchas . Tertio etiam non subditi in aliquo casu debellari possunt. Quarto meliora remedia sunt aliquando magis opportum. Probatur prima pars . Auctori tate D. Thomae , quia. a. q. IO. art l. haec habet: iami vero sunt infideles, qui Daudoque Fidem susceperunt , se eam profitentur, Aut sareisini, se gruicumque postate . Asales sunt etiam corporalis' com pellendue . - imp eam, quia promiserunt, se teneant, quod semel susceptrum. Probatur secunda pars. Quia Princeps est Protector . Ecclesiae in suo dominio, adeoque non debet pati subdi torum Perversionem , qvie imminet ab haeresiarchis iErgo illos. Bello persequi debet. 3Probatur di declaratur tertia pars duplici casu. QRex vel Iubditi unius Regni deficerent a Fide Catholica , ct conarentur subditos vicini Regni in eamdem defectionem pertrahere , posset vicinus Rex etiam bello te . suosque defendere . di iniuriam ulcisci . Si in

Regno quopiam multi essent haeretici Ecclesiae pacem turbantes , Pontifex Maximus tamquam universalis omnium Pastor, potae committere, ut nepe commisit alicui Principi , ut illos etiam armis comprimeret Primus casus nititur iure defensionis legitimae r alter legiis

217쪽

Isa Pars Secunda

legitimo titulo iurisdictionis Pontificiae in omnes ChrI. sti Fideles , qui per Bapti sinum ,-tamquam ianuam , semel ingressi sunt Ecclesiam, quamquam haeretici sint, ac rebelles Ecclesiae matri, quae eos peperit Chi istori: sicut subditi in politicis non cessant esse subditi per hoc, quod sint rebelles, adeoque p r se , vel per aliosa legitimo Principe debellari , re ad obedi entia m roduci possunt. Sicilegimus a Gregorio Magno Africae Exarchum incitatum fuisse, ut Uonatistas bello com-

Primeret.

Probatur quarta pars ex regulis prudentiae , quae dictant, non exponendos extremis periculis subversionis fideles subditos: quae subversio timeatur ex parte hs reticorum, qui si bello vincerent, omnia ad arbitrium miscere possent.

Objiciunt Primo A catholici : Haeresis non est iusta belli causae: non sunt igitur armis punicndi haeretici. Antecedens probatur: vel enim spectatur haere-

iis ut peccatum simpliciter, vel ut peccatum turbans pacem Ecclesiae, vel etiam Reipublicae. Si spectatur, ut peccatum simpliciter, puniri potest ab Ecelisiastico tantum foro, poena spirituali, non a Magistratu poena corporali, seu bello: si spectatur , ut turbans pacem Reipublicae, est iusta quidem belli causa: sed non conis tingit, ut haeresis pacem turbet politicam. Respondeo. Si haeresis turbet Ecclesiae pacem , nec poenae spirituales quidquam proficiant, advocato in auxilium brachio Saeculari, est coercenda . Deinde quis neget, utramque pacem ab haeres interturbari Eccle- salticam quidem immediate, politicam mediate Ra- tio est primo quia turbata pace Ecclesiae , pax Reipublicae nequit consistere Quippe animorum dissidium consequi solet Regni divisio Idque constat experientia tot Saeculorum. Turbas, ta bella in oriente exci-

218쪽

Dd iure Bessi, oe Pacis in Specie. Iss

tarunt Ariani , in Graecia Macedoniani , in Africa Donatistae, in Imperio Romano Iconomachi, di Al-higentes , in Bohaemia Hussitae, in Gallia Hugonoti , in Germania Anabaptistae ct Zmingliani , vix ulla umquam familia fuit, in qua Religionis dissensus contentiones ta rixas exitiales non pepererit.

Ratio est secundo ipsa natura haereseos. Ubi enim est haeresis, ibi est superbia, atque discordia . Si enim haeretici in Sacramentorum administratione a Catholicis dissident; si templa eorum di monasteria evertunt ; si Episcopis & Clero illudunt ; si ritus ac caeremonias contemnunt, si sacrificia, ieiunia, dies festos execrantur , non diu certe inter hos re illos pax di concordia durare potest. Obiiciunt secundo. Bellum non est legitimus modus, vel reparandae Religionis, vel propagandae. Nam Bello vis infertur: Uis autem in Religione locum non habet. Ut enim ait Lactantius lib. S. Divinarum insti.

tutionum cap. a . Aeligio est verbii , non verberibus con situenda . Et cap. Id. Ouis mibi, inquit, imponat neces statem me credendi quod nolim , vel non credendi quod

melim

Respondeo Neminem cogi posse directh coactione in.terna , ut Religionem suscipiat, eum Superior non possit

conscientiam inserioris mutare, ct animo vim inserae , ut ait Baldus lib. a. in fine cap. de sentent. e Breviculo Memochii . Nulla quippe vis externa faciet , ut velis quae nolis, sentias quae non sentis. Rursus nemo haereticus

potest cogi directe coactione externa a Principe suo . absque ultima necessitate, si media molliora di indirecta sufficiant. Haec omnia Lactantius, aliique Patres insinuant . At Politici quidam trahunt Patrum sententias ad vagam ct illimitatam licentiam Religionis, etiam quoad A. F. Const. Suristichi O. M. rasti. B b hae-

219쪽

IS . Pars Seeunda

haereticos , Apostatas subditos, ct Ecclesiae rebelles ; quae doctrina , ut omni iuri repugnat , ita est politico statui perniciosa , ut pleraeque Respublicae sunt experistae. verumtamen legum terror, ut ait S. August. a D. Thoma est. in T. 2 quaest. Io. art 8. Ita profuit , ut multi dieant gratias Domino , qui vincula nostra disrupit . De reliquo , Aut vovere est moluntatis , reddere autem necesstatis; ita accipere Fidem est voluntatis, sed tenere aeceptames necessitatis . Et ideo haeretici sunt compellendi, ut Fidem teneant . Dicit enim Augustinus ad Bonifacium Comitem . Ubi est , quod isti clamare consueverunt , liberum esse eredere uti non credere , cui vim intuitu gnoscant in Taulo prius cogentem Chrissum , se postea docentem.

De justitia ae injustista Belli ratione regionis. DIvus Augustinus, relatus in cap. Dominus, Causa 23. quaest. a. Iusta, inquit, bella definiri solent , qua ulciscuntur injurias . Et lib. d. de Civitate Dei cap. II. Iniquitas partis adverse justa bella ingerit. Justae igitur Belli causae sunt in duplici classe. Ad primam spectat defensio sui , suorum, regionis , Reipublicae: ad alterum vindicatio sui, suorum, regionis, Reipublicae . Illa facit retinere sua , haec sua recuperare : illa praesentem, haec praeteritam propulsat iniuriam .

Respectu iustae defensionis legitima Belli causa est rebellio a subditis tentata , Fidem , obsequium , di iusta tributa denegantibus ; protectio rebellium ; hostilis irruptio ; facta hosti opitulatio ; injusta foederatorum invaso i aequitatis naturalis iniuriosa dene

220쪽

De iure Belli, , Pacis in Specie. Ips

Respectu iustae vindicationis legitima Belli causa

est recuperatio dominii ac iurium , quae iniuste er pia sint; reparatio famae ob irrogatam publich iniuriam , vindicatio Innocentium ab hostili captivitate& iniuria; ultio ab denegatam iustitiam ; iuiso dentaque Dei. Nam S. Augusti citatus in dicto Canone Dominus os . ait et etiam hoc eenus belli sine dubitatione licitum est , quod Deus imperat, apud quem non est iniquitas, se novit quid cuique fieri debeat

Iniustitia causarum respectu Belli desumi potest in

genere ex causis iustis. Rectum enim obliqui est index, ut habet Crotius lib. r. cap at. Quare sicut iusta causa in genere est gravis iniuria , quam sine periculo Reipublicae vindicare est licitum ; ita iniusta est Belli causa , cum levis intercessit iniuria , pro qua potest aliunde satisfieri , ct quam si bello reparare velimus, magnam toti Reipublicae perniciem parabi

mus .

Iniustitia belli in specie revocatur ad geminum titulum . Primus est jus in armis ; alter ratio status In priori est dominandi libido , ambitio, dilatandi Regni cupiditas . Ita Romani sola Imperii amplificandi cupiditate Bella sibi licere existimarunt: Rursus vindictae cupiditas; libertatis inconsultus amor . denegatio matrimonii, ius imperseetum, quod non inducit obligationem iustitiae, saltem rigoroue , sed minus stritae . in aequitate naturali fundatae Ad rationem status, , cuius est sola utilitas fundamentum , pertinet prim metus vicinae potentiae Ratio est, quia quivis, quoad iuste parta, est in legitima possessione . Secundo se vandum aequilibrium , ut appellant , dominantium gcuius aequilibrii procurandi causa est pariter metus . Tertio titulus acquirendi dominii in Iure Naturae vel

Gentium non fundatus , exempli causa fertilioris soli Bb a cu

SEARCH

MENU NAVIGATION