De jure naturæ et gentium in genere; et de jure belli et pacis in specie. Authore r.p. Constantino Swiecicki ..

발행: 1763년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

6 Pars Prima

quod illa diversimode in Deo sint, ac in homine; tamen ubi de rei alicujus natura, & intima ratione quaeratur, si res in Deo non minus, quam in homine reperitur, in utroque cum eadem natura, ct intima ratione detur necesse est: de modo tamen existendi infinitum certe est discrimen. Obiicit II. Sacrae Litterae peccatum vocant A lo-μIar, hoc est, iniquitatem: & Sancti Patres cum Augustino Lib. aa. contra Faustum cap. 22. Dictum, factum , concupitum contra legem Dei. Rem. Quod Sacrae Iitterae, & Patres peccatum vocent iniquitatem, hoc est iniustitiam , quae ad legem est relativa, nihil moror . Neque enim in praesenti dari potest peccatum, quin contra legem vel positivam, vel naturalem sit. Illud tantum disputamus, an tota ratio moralitatis in actu ipso peccati sit ex respectu illo ad legem. Hoc utique non Sacrae Litterae , non Sancti Patres assirmant.

CAPUT II.

De libertate, es proximis constitutivis Moralitatis.

IN humanis actionibus reperiri libertatem non coactioni modo, sed etiam necessitati oppositam, quaelibertas includit indisterentiam , seu potestatem

agendi, & non agendi, seu agendi hoc, aut contrarium , ex variis locis Sacrae Scripturae aperte colligitur. Deuteronomii cap. 3o. Testes invoco Caelum, , Te ram , quod proposuerim vobis vitam, O mortem , maledictionem , b benedictionem . Eligite ergo M.

aquam , Diuitiam by Coosl

72쪽

De jure Natur. O Gent. in Gen.

aquam, ad quod volueris extende manum. Quae verba perpendens D. August. Lib. de Gratia, ct libero arbitrio,

cap. 1 2. Ecce, inquit , apertissime videmus expressum nostra libertatis arbitrium . Huc etiam pertinent illa testimonia , in quibus tribuitur homini dominium suarum actionum . Genes. q. Subter te erit appetitus tuus , se tu dominaberis illius. Quem locum ad rem praesentem optime declarat S Prosper Lib. et de vocatione Gentium,

cap . Hinc etiam illud Ecclesiastici cap. 3 r. sui potuistransgredi, se non est transgressus; facere mala, se non fecit: eo IDbilita sunt bona illius in Domino . Non esset enim dignus laude , vel praemio , nisi libere id fecisset .

Omitto alia Scripturae innumera loca. Ut actus voluntatis moralis sit, necesse est, ut procedat ex perfecta deliberatione rationis , non solum quatenus potest unum actum, vel objectum cum alio conferre in ratione delectabilis, vel alio modo convenientis naturae , sed etiam sub ratione honesti, aut turpis . Explicatur. Actus moralis iuxta communem modum sentiendi omnium est ille , ex quo confici possunt boni, vel mali mores hominum. Sed huiusmodi est actus iIle, qui est a ratione potente deliberare de honestate , vel turpitudine morum . Et hac

ratione in pueris non potest reperiri actus moralis ;neque in amentibue , etiam si juxta probabilem sententiam aliquod possit in eis inveniri aliqua indisterentia in operando , ct aliquis discursus , ct comparatio inter unum bonum, & aliud , & inter commodum , di incommodum . Ergo praedictus concursus rationis est necessarius ad morales actus . Quandoquidem duo Moralitatis principia constituimus, liberam voluntatis operationem, & intellectus advertentiam; idcirco explicandum est antea, de quonam genere libertatis ser

73쪽

8 Pars Prima

Quoniam vero libertas a contrario melius dignoscitur, idcirco explicandum, quid sit coactio, quid necessitas. Coactio est vis illata contra internum appetitum elicitum voluntatis; & idcirco coincidit cum involuntario . Haec vis voluntati inferri non potest, ne a Deo quidem . Si enim vis inferretur , exempli causa ad volendum, ita ut voluntas cogeretur velle , vellet simul, & nollet; vellet, quia velle cogeretur; nollet, quia appetitu elicito interno resisteret , ct coactioni ,

adeoque nollet . Est enim coactio vis contra internum appetitum elicitum . Si ergo cogitur voluntas , ut velit, jam elicit appetitum nolendi contra illatam vim ad experimendam volitionem . Necessitas est determinatio ad unum absque indisterentia ad oppositum. Iam vero libera dicitur voluntas, quae utroquet hoc impedimento caret . Quare si Deus concurreret ad actum voluntatis aliter , quam natura libera voluntatis postulat , haec non ageret libere . Libertatis hujus optimam notionem tradit Sanctus Ioannes Damascenus , qui Lib. I. cap. et a de homine ita loquitur : Libera potestate , se arbitrio , b cum ratione movetur . Itaque libera potestate appetit, libera potestate vult, quaerit , sin derat, consultat , judicas, asscitur , eligit , impe sit se libere ad agendum ; libere item agit in iis , qua natura consentanea sunt hc. Est igitur de libertatis essentia plena ad utramque partem , sive contrarietatis , si vh contraditionis indisterentia. Quae quidem licet ex revelatis haud dubie constet ; tamen etiam firmissime haeret in cuiuslibet hominis, quantumvis rudis, intimo sensu . Quilibet enim de hac sua indisterenti potestate ad utrumlibet certus est lumine naturali , ita Prorsus , ut argumenta , quae quis proponat adversus istam indiflerentiam , cum risu excipiat . Metus non

aufert libertatem simpliciter, sed secundum quid, scir

74쪽

De jure Natur. , Gent. in Gen. s

Iichi ex parte . Quod patet ex illo actu proiicientia

cum tristitia merces in mare, ut vitam servet in tempestate . Nollem hoc facere , hi alio modo possem vitam ser- mare. Concupiscentia , seu affectus sensitivus , si est antecedens, minuit libertatem in actu voluntatis; quia trahens, vel alliciens voluntatem ad assensum minuit eius indifferentiam. Nam primo minuit advertentiam rationis ad dissicultatem ; secundo repraesentat obiectum pulchrius , atque eligibilius, quam sit . Auget nihilominus intensive voluntarium, faciendo ut libentius in obiectum feratur, licet minuendo libertatem, minuat voluntarii aliquam saltem extrinsecam perfectionem. Sed de hoc fusius agemus in sequenti dispu

ratione.

Alterum Moralitatis principium, scilicet intellectus

advertentia, nequit melius coguosci, quam ex ejus contrario , nimirum ex ignorantia , & inconsideratione . Profecto aliquando datur ignorantia antecedens, quae est quodammodo actionis causa, quatenus tollit scientiam, quae si adesset, non fieret actus, quantum est ex praesenti dispositione voluntatis . Et tunc revera excusat a culpa respectu rei ignoratae , cum faciat, ut actus non sit liber quemadmodum inconsideratio in voluntaria quo ad conditionem aliquam non consideratam : contra vero si inconsiderantia sit voluntaria . Aliquando haec ignorantia est concomitans , si nimirum actus fiat non ex ignorantia, sed cum ignorantia.

Hinc Aristoteles tertio Ethicorum capite primo , &Nysienus Lib. 3. Phil. cap. 2. aiunt: De prioribus tripamur , cum advenerit scientia ( ut qui occidit bominem in D ma , putans esse seram ): de posterioribus vero Mamur ( ut qui occidit seram putans esse hominem . Iam vero utraque haec ignorantia si est voluntaria, & privat scientia rei praeceptae , est culpabilis: si vero est in voluntaria, est na- A. TConst. Smimchio. M. Dei. G tu-

75쪽

so Pars Prima

tura sua inculpabilis; esse autem potest affectata , si sit, ut aiunt , in se volita: crassa, di supina, si omittat diligentiam, quam coeteroquin putat quis sibi debitam in perquirendo ; licet de caetero omittat , vel

quia directo nolit; vel ob desidiam, & pigritiam, &quasi indirecth. Rursus si est in homine habente phy-ficam potestatem , est vincibilia , secus invincibilis :Quare prima est culpabilia , secunda non item . Tandem altera est ignorantia iuris, altera tacti. Sub iure comprehenditur Ius Divinum, naturale, di positivum, aut ius humanum , ac deniquo omne superioris praeceptum: Sub facto, vel tota actio, vel ejus circumstantia , vel estectus , qui ex illa postea sequitur . Utrumque horum , ius, ct factum, potest in vincibiliter, ct vincibiliter ignorari: nec dubito, quin in omni iure possit cadere ignorantia invincibilis, quamvis facilius in jure positivo Divino , quam naturali , quia hoc habet cum homine magis intrinsecam connexioiaem , di in hoc dari non potest ignorantia invincibilis primorum principiorum . De ratione actus moralis in primis cst, ut sit per se, de intrinsece voluntarius . Quod est autem voluntarium, ut sit perfectum, indiget Perfecta advertentia rationis, quae in actu non ponit aliquid praeter entitatem eius, sed solum dilectionem quamdam, a qua denominatur a Ruscum advertentia, seu perfecto modo faetiis. Ut si quis voluntarie , ct ex directione artis fingat monstrum actio est artificiosa . Si vero volens depingere hominem casu depingit monstrum , actio non est artificiosa ; sed deficiens ab arte . di tamen si conside, retur physice actio ipsa , eodem prorsus motu Physico perficitur. Pussiendo us ignorantiam dicit ideo tollere imputationem actus , quia actionem reddidit remitam . Hoc false dicit . Non enim fieri potest ,

76쪽

ut invita iit actio ex ignorantia , sed potius minua

voluntaria.

Item ait, ignorantiam solum excludere imputatio nem in singularibus, re quae in facto versantur, non vero in universalibus , ct quae quis scire tenetur. In quo etiam vehementer errat . Nam ratio eadem probat , aliquid imputandum non esse ob ignorantiam facti, ac non esse imputandum ob ignorantiam juris, s tem in foro interno , si utraque sit involuntaria . Quod etiam constat ex proscriptione hujus Thesis per Alexandrum VIII. Ignorantia invincibilis Iuris Natura non

excusat a peccato operantem ere ipsa .

Contra libertatem indisterentiae acriter pugnatum est a Leibnitio ex capite Principii rationis sufficientis. Contendebat hic auctor, dari debere aliquam rhtionem, cur res ita sit potius, quam aliter: rursus cur voluntas, etiam Divina, rem ita velit potius, quam aliter: secus diceretur Deus operari sine ratione: quod repugnat Sapientiae Divinae: Ita se habet, ait, moluntas, quemadmodum bilanre impostis bine inde ponderibus: eo nimirum inclinatur bilanx , ubi majus est pondus et nec secus vo tantas id eligere debet, quod eligibilius eli, , apparet. Hoc praeclarum principium rationis susticientis, quod a se putat excogitatum Leibnitius, novum non est;

sed antiquum , ct a Catholicis Doctoribus impugna, tum . Concedo igitur, dari debere rationem aliquam, cur Divina voluntas rem uno modo velit , di non alio: sed haec ratio non semper ab ipsa voluntate diuincta est. Neque enim dari debet raetio determinans voluntatem Divinam ad eligendum unum potius, quam aliud, quia hoc contradicit perfectioni ipsius Dei, Emtis lum me activi, di liberi: Exemplum bilancia non est ad rem - Nam bilanx est potentia mere passiva ;non ita vero voluntas. Ut autem constet, Leibnitia-G 1 nam

77쪽

s a Pars Prima

nam rationem suffcientem coincidere cum veteri sentent ia de judicio practico intellectus determinante voluntatem

ad operandum , quam sententiam Scotus Theologorum Princeps argumentis firmissimis confutavit; proponam rationes pro ea sententia , quibus utitur Leibnitius, di quas exscripsit e Catholicis Doctoribus homo Acatholicus . Simul eas Catholicorum veterum verbis breviter diluam. In favorem Sententiae, quod scilicet voluntas, dum libero vult, a ratione determinetur, ratio esse potest, quia voluntas non potest ferri nisi in obiectum cogni-rum, & per rationem propositum , cum sit appetitus rationalis, ut ait Aristoteles 3. Ethicorum cap. I. Ergo donec ratio determinate iudicet, quid eligendum sit, non potest voluntas eligeret; alias tenderet in obiectum incognitum . Ergo & e converso , stante illo definito iudicio , Hoc esse eligendum , non potest voluntas non eligere , quia alias etiam tunc sine ratione duceretur et re formaliter , vel virtualiter saltem ferretur in incognitum, quia non eligendo, vel formali , vel virtuali actu refutat illud obiectum , vel vult

non amplecti tale medium sine ulla ratione, vel S

dicio. Repugnat ergo, voluntatem sic operari. Rursus, si unum tantum adest judicium ( seu ratio illud omnino sequetur voluntas ; quia non habet illustaliud, ad quod se vertat. Si vero adsunt plura , necessario sequitur illud , quod est de utiliori medio , aut meliori objector atque ita semper determinabitu a iudicio. Haec sunt fundamenta sententiae Leibnitianae . Haec tamen solide a nonnullis Theologis impugnantur hoc modo: Si illud iudicium rationis est ita Praerequisitum ad operandum , ut in suo genere sit causa necessaria ad actum liberum voluntatis ; & illo iudicio posito, voluntas non potest non consentire il-

78쪽

De jure Natur. , Gent. iv Gen. s g

li; ergo voluntas non est talis potentia, quae, positia omnibus absolute requisitis ad operandum, possit vel-Ie, & non velle. Ergo non est potentia libera. Tota collectio videtur evidens , & declaratur amplius ;nam , posito iudicio , voluntas ex oecessitate vult in sensu , ut aiunt , composito . Atque hoc quidem aragumentum videtur esse a posteriori, & ab inconvenienti : En aliud veluti a priori: Iudicium intellectus non movet voluntatem , nisi medio obiecto , quod proponit: sed obiectum propositum non semper infere

necessitatem voluntati, aut determinat illam ad unum, neque hoc est necessarium , ut voluntas possit in objectum tendere: ergo nec est necessaria ex parte iudicii , immo nec est possibilis talis determinatio Quod

autem voluntas ab obiecto proposito non semper determinetur ad unum , patet. Nam perinde est dice- .re, moluntatem non necessitari ab alio , ac , non determinari ad unum ab illo. Sed est certum, eam non necessitari ab objectis; ergo nec determinari ad unum. Igitur quoad exercitium solum in patria ab infinita bonitate Dei clarh visi determinatur voluntas ad

unum et quo ad specificationem vero a bono in communi, aut similibus obiectis; non vero ab omnibus ;quia in omnibus non apparet aliqua necessaria ratio honi, vel non apparet talis bonitas, quae non habeat admixtam, vel malitiam, vel incommodum aliquod, aut defectum . Quamvis autem objectum non sic determinet voluntatem , potest esse tamen ita sufficiens

ad excitandam, & alliciendam illam , ut ipsa sua libertate determinetur , aut feratur in illud. Ad fundamenta sententiae Leibnitianae responderunt Theologi multis ante Leibnitium saeculis Ex eo , quod voluntas non potest ferri in incognitum, solum

habetur , necessarium esse judicium intellectus, ut

79쪽

voluntas possit eligere , non vero sequitur oportere , ut illud judicium determinet voluntatem ad unum . Sufficit ergo illud iudicium , quo medium hoc sudicatur utile, & pensatis omnibus, aptum, ut eligi

possit: & idem est. de quolibet & obiecto bono, quod

semper judicetur sufficienter bonum, ut amari possit. Ratio lassiciens requiritur etiam in Deo reipectu actuum voluntatis in sententia Leibnitii, unde hic inseri , Deum semper eligere quod optimum est , nec aliter posse , nec posse creare duo perfecte similia.

Iam Theologi hoc principium Leibnitii , etiam

Deo applicatum , praeoccuparunt . Aiunt ergo , Ut Deus in aeternitate sua aliquid extra se determinate , ac Iibere velit , non oportere , ut ante omnem determinationem liberam praecedat , nostro modo intelligendi, in intellectu divino hoc iudicium: me mihi omnino amandum est , aut eligendum . E stet enim tale iudicium temerarium, ac sine fundamento, & in rigore falsum . Nam includeret , quod tale obiectum extra Deum sit ipsi Deo aliquo modo necessarium . Solum ergo antecedit iudicium , quod tale objecturi, sit conveniens , aut eligibile . Ad haec duorum simi lium impossibilitas probari non potest . Et voluntas

Divina inter hanc materiam, & aliarn omnino aequalem, & similem re inter hos caelos , ct alios omnino aequales ( ct sic de aliis rebus hos eligit creare prae aliis : hoc autem non potest reserri in iudicium in aequaIe , seu in rationem potiorem . quia neque eX parte ipsorum , nec ex parte Dei est aliqua ratio , qua possit fundari tale judicium , quod verum sit . Est ergo illa praeelectio solum eg determinatione libera divinae voluntatis. Et quamvis probari posset a Leibnitianis , repugnare duo perfecte similia , di unum esse debere altero melius ; tamen hoc vo

80쪽

De jure Natur. O Gent. in Gen. S s

luntati divinae est necessario concedendum, eam non teneri, quod melius est, eligere ; quia potuit meliora facere , quam fecit , ct tamen noluit. Quocirca omnes Theologi docent , Incarnationem Dei suisse optimum medium ad redimendos homi nes , idque necessario judicasse Deum prius ratione,

quam illud vellet, di nihilominus , stante illo iudicio , potuisse Deum id non velle, sed aliud. Censent ergo Theologi probabilius, non determinari voluntatem necessario ad id, quod est melius, ex vi iudicii . Probant vero sic : Hoc ipso , quod neutrum

proponitur, ut necessarium, pothil voluntas utrumque non amare; ergo etiam potest indifferenter amare quodlibet illorum, praetermisso alio . Iudietum itaque de meliori, vel utiliori medio, non determinat volunta. tem ad illud volendum. Tamen ex vi prioris aetas , aut intentionis voluntatis, fieri potest, ut omnino determinetur ad eligendum utilius medium , si illa major utilitas necessaria si ad consequendum finem , prout fuerat intentus ; sed tunc jam non est tantum

utilius, sed necessiarium ad talem intentionem expleniadam . At si illa maior utilitas non sit necessaria ad intentionem finis, iudicium de illa non determinabit voIuntatem, ut omnino tale velit medium.

Quando tandem unum repraesentatur obiectum, de unum est iudicium, quo intellectus iudicat illud esse conveniens, di dignum , ut appotatur , & quantum potest, practice invitet voluntatem, ut illud appetat; adhuc potest voluntas pro sua libertate illud non amare ; quia ad non exercendum actum praeei se non indiget alio iudicio, sed satis est, ut per illud, quod homo nunc habet , non iudicet hoc bonum nic , ct nunc esse sibi necessario diligendum ; unde potest tunc voluntaa vetauspendere actum, vel divertere im

SEARCH

MENU NAVIGATION