Homiliae in Euangelia dominicalia iuxta literam, adiectis homiliis in Euangelia trium feriarum Paschalium, & totidem Pentecostalium, ... Per F. Ioannem Royardum ordi. F. Minorum, nuper æditæ, ac nunc per eundem denuò recognitæ, tersæ, & emendatæ. Tom

발행: 1573년

분량: 606페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Ioluitur.

DOMINICA XXIIII

fibi ad usu pedes procidit, ubi multi nusericordiar ipsius

dona simi consequuti.Quid aute rogauerilisubdit dicens: Domine, ba mea modo defuncta γεω, impone manum tuam se pere eam: met.

Dominum vocas,agnoscit eius potestatem. Ipse enim est cui dicitur: Tu es Domine qui vitae & moriis habes potestatem,& deducis usque ad portas mortis,& reducis. Causam aduetus sui explicat,dicens Filia mea naodo defuncta est.Vnica ei crat,vt Lucas perhibet,dices: Cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domu cius,quia filia unica erat illi sere annorum duodecim. Itaque patereo instantius Diam pio filiae vita precabatur unica sibi esset,nepe speratu domus stabilime tu ,desiderata successo gcneris,quae & ipsa ia ad pubertatis annos accedebat. Sed & natura ueuit,ut parentes plus diligat prolem v-nicam,quam singulos inter liberos multos. Vnde David Ionathan occisum deplagens ait: Sicut mater unicum mat filium suum ta ego te diligebam. Hinc etiam Ieremias:Luctu nquit,virigeniti fac tibi, planctum amarum: Filiam quoq; tenerius amare parcies solet quam filium. Sed quaestio occurrit,quomodo filia quam Lucas m rietem dicit,& Marcus in extremis itasse perhibe Iairus pater apud hunc Euangelistam mortuam dixerit Ad hoe respodet Augustinus dices:Duo Euagelistae id est, Ma cus & Lucas posuerut quid dixerit Iairus,Matthaeus vero quid rostitarit atque voluerit.Vtrunque enim petitum est a Domino,videlicet,vel ut morietem saluam faceret,ves mortua suscitaret. Secundum Chrys. filia quidem extremum adhuc trahebat abeute ad Christum patre spiritu,patris aute dicetis eam defunctam sermo erat cal mitates suas amplificatis.Na qui re aliqua indiget, aerumnas suas verbis solet augere,& maiores facere ut exoret. Sed veni,inquit,& impone manum tuam super eam,&vivet Nouerat dictum fuisse per Esaiam prophetam:Non est abbreviata manus Domini ut saluare nequeat. Nam ει ut per Psalmistam dicitur. Ipse aperit manum suam, &implet omne animal benedictione. Sed quaeritur quare iste non arguitur petens corpor lem Christi praesentia sicut replebe litur resulus qui rogabat Christum ut descederet,& sanaret filium eius RG

spodetust quavis illi ambo similes fuerint in persectione fidei,du uterque corporalc domini praesentiam petiit,

572쪽

quasi no illius omnipotentia etiam absente corpore ubi- Iairi se te poliet quae vellet operari, huius tamen fides maior maioruit fide illius. Nam regulus petebat Christi aduentum qsum re-

antequam fi us suus moreretur,non credens quod mor- gub.

tuum posset suscitare iste vero etiam ad mortuam filiam resuscitationis gratia Dominii inuitabat. Veni, inquit,&impone manum t iam super eam,& vivet. Proinde Iairus hic p us humilitatis & reueretiae Christo exhibuit, quam ille. Procidens enim in terram ad domini pedes setique ex fide cum adorauit, qua deuotione atque pietate, fidei suae promeruit argumentum, sicut & apud Marcum Mar. 2.pcr quendam dicitur: Credo domine,adiuva incredulit

tem meam. DVbi etiam & hoc vigilanter est attendendum,quod & si

interdum dominus diuinitatis suae praebens argumenta etiam corporaliter absens potentiam suam declarauit ut in stio reguli tamen aliquando humanitatis suae dignitatem voluit aperire, ut etiam incarnati fili j Dei fides confirmaretur, sicut & opera quae ipse faciebat in nomine pa- Viram cartris iiii,teli monimia de se dixit perhibere. Proinde exsa- ωsch μ.cris liter: s patet diui uitatem ipsam aliqua fuisse operata per humanitatem, quae sine illa lacta non suissent. Sic c-nim visum est diuinae bonitati.Vnde & attactu suq sacro-lanctae carnis dedit vim resenerativam aquis, & multos IMin s. infirmos co tactu suo sanauit, ut caecum luto ex sputo suo Mai. δ. facto, & mutum cuius linguam sputo suo tangens soluit,& leprosum quem manum extendens tetigit,& tangendo mundauit, R alia multa in hunc modum dominus ad declarandam luae carnis sanctitatem miracula & curationes operari dignatus cst. Itaque Iai iis prudenter rogauit, dicens: Impone manum tuam super eam, & vivet. Haec enim est illa manus, Go. a. per quam mundus cx nihilo productus est, per quam primus nomo de limo terrae factus est in animam viventem. Non ergo mireris si manus illa mortuis suo contactu vi- retia dare potueri . Sequitur: Et surgens sequebatur eum, dscipuli eius. Ecce iupplicantis exauditio. Et surgens, inquit, Iesus

sequebatur eum.Vbi Christi pat humilitas, & benignitas magna , qui ad unicam Iairi petitionem sequutus est eum cum discipulis suis, ut illos quoque in fide redderet patrando signo firmiores.

Surgen ν

573쪽

DOMINICA XXIIII.

Surgens,inquit, nimirum ab opere Praedicationis,quoa interdum ratione imminentis necessitatis est intermittendum, sequebatur eum. Praecedebat enim citato gres.su anxius pro filiae salute pater. Sequabantur & discipuli, quomo & medicorum discipuli illos comitari solent dum ad infirmos accedunt. Nam & a tanto magistro hos discere prius oportebat, qui postmodum erant simialia facturi. Mai s. Addit hoc loco Marcus, quod tam multa turba domunum sequebatur,ut etiam cum comprimerent. Properabant enim omnes qui interfuerant eius praedicationi, ut quem audierant praedicantem , viderent etiam puellant mortuam suscitantem.

Mysice secundum Bedam, ad puellam pergens sanan- Turba D- dam Dominus a turba comprimitur , quia senti Iudaeae

Dira com- salutaria monita pr*bens quibus aegram vitiis conscien-prammtes. tiam crigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine grauatus. Sed & nuncusque in ecclesia comprimitur Iesus a turbis haereticorum , a turbis tyrannorum, a turbis falsorum Christianorum. Proinde etiam in comdibus credentium comprimitur a turbis malarum cogutationum , prauorum desideriorum, curarum tempor

lium, scandalorum & offendiculorum, sed &a turbis earum suggestionum quas spiritus maligni nobis inScrunt, eam quam ipsi non habent pectoris pacem nobis invia

dentes.

Nobis Porro otiosum esse non putemus quod loquente Iesu deus Gnos ad turbas supplicaturus pro siliq lalute synagogae princepsi, accedit.Nisi enim & nobis ipse loqueretur,pro animae noet mur. strae remedio no ro aremus. Quum autem oramus, Deo loquimuriquum vero lesentes uiuina meditamur, Deus loquitur nobis. Hauriendum nobis est ex verbo Dei,quod postmodum orantes effundamus. Quum verbo in medi- atione sancta ipse loquitur nobis,tunc ad supplicationes

S preces & ipsi prouocamur. Circa secundum principale dicitur:

Et ecce,mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim an ris,accessit reir π tetigit briam vestimenti uus.

Hic ostenditur Hemorroissae Christi vesic pia fide tangentis sanatio. Vbi quatuor sunt per ordinem con*deranda. Primum quae fuerit mulieris aegrotatio. Secundum, pia mulie iis deuotio, ibi: Accessit. Tertium , fidei ipsius mulieris

574쪽

POST PENTECOST. 277

mulieris commendatio, ibi:Et Iesus conuersus .Quartum,

ipsa mulieris sanatio,ibi:Et salua iacta est. Circa ptimum dicitur quod patiebatur fluxum sanguinis sui.Ecce passionis qualitas,duodecim annis,ecce tem l oris diuturnitas. Secundum Marcum vero de hac in Uroω- iere & alia quaedam sunt attendenda,qudd videlicet multion , tis se medicis curadam exposuerat, quod omnem substan μὴ . tiam sua in medicos erogauerat,quod per haec nihil profecerat,denique quod etiam hinc ipsa ceterius habebat. Huic enim suae infirmitati sanandae coelestis erat medi cus expectandus,qui suo mundum sanguine saluarer, qui etiam miro medendi genere,vulneratus est,ut sanatemur,

mortuus,ut viveremus.

Mira vero congruitate dominus archisynagogi filiam a Ut Imro morte suscitaturus, inter esidem sanat Emorioisiam,vt illi fia fiat. per hoc de fili ae resurrectione fide iaciat. Vnde & Gabriel partum virgini annuntians , Elirabeth sterilem hac iam L νς. . anum a sex mensium lapsu filium concepisse praedicat, ut partus sterdis,uirginei partus foret argumentum. Sic etia celebratur Christi domini nostri resurrectio temporalis, ut per hanc omnium resurrectio futura credatur. Circa secundum dicitur,accessit rctro. Magna mulictis

istius patet deuotio,& hoc in multis.Vnum cit fiducis securitas. Accessit enim considenter,nequicquam obstante quod secundum legem esset immunda, atque ideo fas et Unde mu-

non esset cuiquam communicare. Verum tantam conce- beri μώ-perat de Christi misericordia fiduciam,vi hunc etiam le- cia r. ge prohibente cotingeret. Vbi Chrysostomus:Licet pro- geni. pter morbi senus se non ignoraret immundam,audierat, tamen dominum etiam leprosos tangere,quod etiam suit in lege prohibitum. Poterat ipsam & hoc mouere quod acceperat Christum aegrotantibus quoque mederi in lieribus,tamque esse in via,ut filiam Iairi curaret. Itaque his freta,confidentius accer fit ad Christu. Sane magno digna praeconio, uae graui morbo detenta,extinctisq; ob perpetuum vitalis sanguinis sui defluxum comporcis viribus, cuius sicut infirmitas corpus, ita diuitias medici consumpserant, & tanto circa rasum populo concurrente, assectu & fide roborata, solam in tanta disside-tia spem repcrit,ut accederet, & accedens humiliter de cu Mixi multa verecundia remedium sperans,tangeret. Et quonia humilia

iudianam se reputabat quae in Domini veniret conspe- t .m in s ctum,

575쪽

DOMINICA XXIIII.

ctum a tergo accedebat, & tetigit fimbriam vestimenti eius. Clirinus enim more Israeliticae gentis secundum legis praeceptum iacinthini coloris fimbrias in quatuor

anguli, palli j sui habebat Indignam se arbitrata quae domini pedes vel sui plenitudinem vestimenti tangere me- Num. I s. reretur.Fimbriam solam tetigit. Patuit ergo mulieris huius fiducia,patuit verecundiae honestas, patuit humilitas, pateat & Unus fidei synceritas.

Sequitur enim: ditabat enim intrasar si tetigera tantum vestimentum mus,

salvi ero.

H Vbi dicit Rabanus: In desperatis causis magistra est extrema necessitas. Vnde&haec mulier de omni humano desperans auxilio, didicit ex Christi vestimentis se adipisci posse salutem. Et docuit nos mulier quantum sit corpus Christi, quae in fimbria vestimenti eius tantum Corporis monstrauit esse salutis. Credidit enim non modo Chri-cbripi ma stum virtutem habere sanandi, sed & omne quod ipse

zm vir ι ut tangeret,quoniam sic tetiuit leprosum ut supra dictum est re mundabatur,tetigit loculum in quo serebatur ado-Mat. 8. Iescentis cadauer exanime,& mox re edit qui fuerat mortuo 7. tuns,& coepit loqui.

Caeterum hac ipsa mulieris huius sid huiusque loci auctoritate, tam veteres quam nouae haereses quibus tam Christi quam sanctorum reliquiae cotemnuntur blasphemanturq;, huiusmodi, inquam,haereses hic cadunt & con-Haereties sutantur. Clamant demetes & dicunt: Quorsum ista mom m bla- tuorum ossa quid faciat lignum crucis quidve prosunt vestiamiae stimenta mortuorum & multa alia indigna in hunc in confutan- dum. Confunduntur itaque, quandoquidem & tactu fim iur. briae mulierem hanc Dominus curauerit. Quod si fimbriae vestimenti sui tantam Christus virtu- Virtutem tem dedit,quanto maiorem ligno suae crucis in qua ope nesse reb- ratus est salutem mundi, quamq; suo pretioso respei famqvis san- sensuine consecrauit λ Quin & reliquas sanctorum in v edorum teri quoque testamento miraculorum gloria decorauit,' Oz.3r nam ad contactum corporis Helisaei defuncti exanime cadauer hominis reuixit.Itaq; si tantum suae diuinae viri tis communicauit Dominus ossibus Helilaei,quando iam tunc iustorum animae ad coelestem beatituditium nodum transibant, quanto magis ad ipsum confert sanctis noui

cesta menti,qui secum is coelis nunc regnant beatiλ

Libet

576쪽

Libet hic ad confirmandam fidem horum quae iam di- Icta sunt de reliquiis sacris recensere historiam qua refert Eusebius Caesariensis de hac muliere,quam fuisse ciuem Li 7 ς urbis quae Caesarea Philippi dicta est,testatur dices: Pro Memora huius mulieris domus soribus basis quaedam in loco edi biis signitio collocata monstratur, in qua mulieris ipsius genibus virtutuprouolutae palmasque suppliciter tendentis imago aere vi Cbrasti. detur expressa.Adstat vero alia aere nihilominus susast tua habitu viri,stola compte circundati, & dexteram mulieri eorrigentis.Huius ad pede statuae, e basi,herba quaedam noua specie nascitur. Quae quum exorta fuerit, ex crescere usque ad stolae illius aerei indumenti fimbriam solet Quam quum summo vertice crescens herba coti*erir,vires inde ad depellendos omnes morbos languoresque conquirit,ita ut quaecunque illa fuerit infirmitas cor-

I, 3ris,haulsu exiguo madefacti salutaris graminis depelatur,nihil omnino viri si gerens, si ante quam aercae fimbriae summitatem crescendo contigerit, decerpatur.Hanc statu a ad similitudinem vultus Iesu formatam tradebant, quae perma sit,inquit,ad nostra usque tepora, sicut ipsi oculis nostris insipeximus. Meminit etiam ibidem imaginum

Christi Petri,& Pauli. Huiux historiae veritati subscribit Sosimenus in histo- Li σς. rria tripartita in hunc modum: Quum cognouisset Iulianus Imperator in Caesarea Philippi ciuitate Phoeniciae Memorati quam Paneadem vocand insigne Christi esse simul Ago chrum,quod mulier illa sanguinis liberata profluuio con mabo.

stituem eo deposito, suam ibi statuam collocauit. Quae violento igne de coelo cadete circa eius pectus diuisaeli,& caput cum vertice una parte deiectum,atq; in terra s-xum,reliqua vero pars hactenus superfuit,& sulminis indicium reseruauit. Statuam vero Christi tunc quidam Pagani trahentes confregeriit. Postea vero Chriniani colligentes in ecclesia recondideriit,ubi hactenus reseruatur. Haec idcirco recensere libuit,ut reliquiae sanctorum &maximὲ Christi,semper uti dignum est venerationi & honori habeantur. Multo magis autem quam fimbriam vcstimenti dominici,corpus Christi sanctissimum sancta pietate ac syncera side tangamus,unde nobis sanctificatio &redemptio & salus aeterna prouenit.' Circa tertium, quod est, fidei huius mulieris com

577쪽

DOMINICA XXIIII.

ὶ Iesus eon-rsus videns eam,dixit: Ce de filia des tuae saluam fecit. ει falsa facta est mulier ex illa hora. K Marcus & Lucas hunc locum supplent. Dicunt enim quod statim ad tactum fimbriae mulier sanata est,& sensit Luc. 8. quia sanata esset.Vnde sic apud Lucam .Et ait Iesus: Quis est qui me tetigitλNegantibus autem omnibus,dixit Petrus & qui cum illo crant: Praeceptor, turbae te compri-

. munt & affligunt,& dicis: Quis me tetigitZ Et dixit Iesus:

Tetigit me aliquis,nam &ego noui virtute de me exisse. Et circlilpiciebat, inquit Marcus, videre eam quae hoc fecerat. Videns autem mulier quia non latuit eum, timens& tremens ciens quod iactum esset in se, venit & procidit ante pedes illius, & ob quam causam tetigerit eum indicauit coram omni populo, & quemadmodum conse-stim sanata sit. Itaque mulier haec credidit &saluata est, & ut cogruum it primo tetigit Christum per fidem Intellectualiter,de-

rmus inde corporaliter. Porro Dominus tacitum audiuit mu- acens ia- lieris desiderium,& ipse tacens liberauerat tacentem,sua - ceHiem se sponte passus sanitatis rapinam, sed miraculum publicari Maud Mu. volens qui cuncta coῖnoscit, quasi nesciret interrogauit.

Et quia discipuli nesciebant quod quaerebatur, putabant Dominum de simplici tactu loqui. Dominus autem tactum sua responsione distinguit. ε-- 8. Tetigit,inquiens,ine aliquis. Quo modo alio loco dixit: Qui habet aures audiend audiat,quamuis omnes qui tunc aderant corporalem haberent auditum. Sed non est vere Christia audire,si negligenter audiatur: nec vere tangere, si infideliter tangatur. Itaque propalaturus quod factum est dixi: Nam & cgo noui virtute de me exisse Ma- risim terialius respondet,inquit Cyrillus, secunda audientium tD deum opinionem Quo tamen nobis manifestatur quod ipse ve- probat. rus est Deus,& ex eo quod prodigialiter factum est,& ex suis sermonibus. Transcendit enim nostram naturam,&sorsan etiam angelicam, posse aliquam virtutem emittere,quasi a propria natura. Conuenit autem hoc soli supernae naturae. Nulla nanque creaturarum aliquam gerit sanandi potestatem,vel etiam a. iqua alia miracula facie

di, sed tantum diuinitus sibi praestit m.

ebras Ob hoc aute Dominus non statim eam manifestauit ut ostenso quod omnia sibi liquent, faciat mulierem pra dicare quod factum est,ut suspitione miraculum careat.

578쪽

pos T PENTECOST. 279

Itaque Iesus videns eam,dixit, Confide filia.Viden, eam Christi se

timentem & trementem venisse, & procidisse ante pedes ga pae, ut suos , ad eam conuersus est. Hoc ipsum etiam facit erga tes elemdomnes qui per poenitentiam peccatorum ad ipsiam con- ria uertuntur,iuxta quod per Prophetam ipse dicit: Convertimini ad me,& ego conuertar ad vos. Quum ergo mu- Zacb. r. Iter haec per deuotionem & fiducia magna se collertisseta n minii, mox ille vicissim per gratiam & misericordia suam ad illam se dignanter conuertit. Sic & alibi legis:

Conversus Dominus respexit Petrum,nempe oculis suq Lucra. misericordiae, & gratiae suae emcacia in Petro id operante quod subiunctum est:Egressus Petrus fleuit amare.

Confide filia , inquit. Quur autem vel unde iam filia LDomini crat3Ideo,quia creaidit. Vnde ait Apostolus:Fi- c., Muiij Dei estis per sdem .Et in Evangelio: Quotquot autem appelle . receperunt eum nimirum in corda sua per fidem dedit Gal. . eis potestatem filios Dei fieri. Quonia ergo ista in eum ruais. 2.credidit,iam fidei merito filia erat,iam salua fieri promeruit. Neque enim dictum est ei: Fides tua te saluam societ,sed iam saluam secit. Sed quaerat aliquis: Quur Dominus hanc mulierem la Cur mulistere volentem manifestaverit,hancque Et mouerit vere- rem Cho

cundia,qu ens quis se tetigist et,quu tame illa timore &-tii. . pudore perculsa,vix a tergo trepida ausa suerit accedere - , Respondetur, quod nequaquam ambitione gloriar sactum est,ut diuinae virtutis suae opus latere non permiserit dominus,qui multoties miracula sua pr cepit tegi talentio, sed propter eorum utilitatem qui per sdem ad gratiam vocabantur,miraculum hoc abscondi noluit. Proinde mulierem hanc sanatam latere noluit, scd omnibus secit manifesta, primo ut sollieret eam a metu, S ne remorsum conscientiae pateretur quod sanitatis gratiam furto surripuerit, & quod contra legis preceptum immunda quum esset,letigerit Christum. Deinde quoq; ut ipsius curaret animum, quae se Dominum eotuisse latere putauit Item ut fidem eius ad aliorum utilitatem saceret manifestam uti iam dictum est ut eius fidem imutemur, ostenditque miraculum non minus restinctione sanguinis, tum ostendit sibi cuncta etiam cordium secreta patere. Deinde miraculum hoc principem synagogae persuadebat indubitanter credere,quod a laqueis mortis etiam filiam suam eriperet.

579쪽

DOMINICA XXIIII.

M Ad haec,C Η R I s T v s data opera accedere ad a cur Chri chisynagogi filiam morabatur, ut mortua esset puella pus iens priusquam ipse adueniret, &mysteriti patefaceret resia paullo rectionis. Proinde ne filiae resuscitatio suspecta fieret, moraba- sed omni dubitatione semota omnibus innotesceret,quo tur. modo & ad Laχarum languente venire rogatus, aliquot Isto. II. dies venire distulit, ut mors eius & resurrectio omnibus

esset indubitata. De quo Augustinus : Noluit sana tposset resuscitare. Itaque sanitatem quam mulicia cfurtim surripuit,verbis suis ci Dominus confirmauit, dicens:Filia, fides tua te saluam secit. Animam quide prius per fidem,deinde & corpus sanauit. Allegorice autem mulier hare sanguine fluens, sed a Betti, Domino curata,ecclesia est ex Gentibus cogregata,quae εςς ingenito carnaliu delectationum polluta fluxu, atque ad 'ium coetu iam silerat segregata fidelium. Quia enim relictor πνι vero Deo colebat creaturam, sanguine fluxisse dicitur.

Τransgressioni nanque primi prscepti decalogi de uno solo Deo adorando,prima AEgypti plaga id eis, aquata

in sanguinem versio resinondet,ut dicit Rabanus .FI tinius I. g. est vitae nostrae defluxus,iuxta quod scriptum es Omnes morimur,& sicut aquae dilabimur super terram quet non

reuertuntur. Ηqc aqua quas in sanguinem vertitur, quum fluxus vitae,carnis & sanguinis voluptate maculatur.

Quum autem iam Dei filius principis filiam,id

nagogam saluare decerneret, ecclesia de Gentibus congreganda, atrata iam promissamq; aliis,praeripuit spe ceruiero', ta salutem.Proinde mulier haec sanguine fluens, non in domo,non in urbe accedit ad Dominum,ciuia iuxta lege

urbibus excludebatur, sed in itinere ambulanti Domino, ut dum pergit ad aliam, alia curaretur. Vnde & Apostoli Iudaeis dicunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei,sed quoniam repetillis illud, & indignos vos Iudicaria is pri tis aeternae vitae, ecce conuertimur ad Gentes. Vbi etiam

mum fidei de prompta fide Gentium subditur: Audientes autem gratia uia Gentes gavisae sunt, & glorificauerunt verbum Domini,1tatur. & crediderent quotquot erant pr ordinati ad vitam. Sed attende secundum Hieronymum, quod hila prin-eipis duodecim annos habebat aetatis,& mulier liqc san-zuinis sui fluxu annis duodecim laborauerat, quo nini

in in datur intelligi quud eo tepore Gentiu populus co perit aegrotare,quo genus crediderit Iudaeoru . Nili enim

580쪽

POST PENTECOST. et go

ex comparatione virtutum,vitium no ostenditur.Eodem enim quo synagoga nata est tempore, petilitas ecepit infirmari. Vna enim pene eademque seculi aetate, & svna- Bed

goga in patriarchis nasci, & Gentilium natio per orbem Dππ' coepit idololatriae sanguine foedari. occasin, Iaiauandiu ergo 'nagoga viguit,ecclesia laborauit:Po c&xo synagogae desectus,ecclesiae virtus est, iuxta quod di- μ.cit ripostolus: Illoriini,scilicet Iudaeorum, delicto, salus Romest Gentibus. Quandiu autem illa credebat, ista non cmbr. credidit,& per varias corporis atque animet passiones immedicabili morbo aegra languebat. Qum autem dicit quod mulier haec omnem substan- Ntiam suam in medicos erogauerat,nec ab ullo potuit curari, medicos hos siue falsos theologos scilicet qui idola Medisi is gentium deos esse docebant siue philosophos eguinq; q-ρ μι-

doctorcs secularium, ut multa de virtutibus vitiisq; subii Ii. Iissime disserentes,utilia se vivendi credendique instituta gatur sim mortalibus dare promittebant,seu ceria ipsos spiritus im j ra. mundos significat, qui velut consulendo ite iam pro Deo colendos ingerebant.Quibus vicissim audiendis,gentilitas quanto magis naturalis industriae vires expenderet,

tanto minus potuit ab iniquitatis suae sorde mundari. Vnde Marcus bene de nae muliere scriben ait:Et laerat multa perpessa a compluribus medicis , & erogauerat omnia sua,nec quicquam profecerat,sed magis deterius habebat.Sedii cubi populum Iudqorum aegrotare, verumque de coelo cognouit adesse medicum, coepit Sipsa languoris sui sperare pariter & quaerere remedium. Itaque dum ad principis filiam properat dei verbum,ut AMRsalvos faceret filios Israel, sancta ecclesia ex Gentibus congregata,quae lapsu criminum deperibat,paratam aliis fide pretripuit sanitatem, medicinam salutis prgoccupauit,medicum vitae prqvcnit,*nagoga usque ad fine inu di mortua remanente, iuxta illud, AE triopia prqueniet manus cius deo. Ergo ut ait Apostolus, quod qu rebat et . Israel hoc non est consequutus, electio autem Uubaudis Rotu, I r. Gentium consequuta est. Sed modum quo ecclesa consequuta est sdei sanitate con*deremus. Accessit,inquit, retro & tetigis fimbriam q- vestimenticius.Accedit,&Dominu tangit ecclesia quς ei I ivti . per fidei veritatem appropinquat. Accedit aute retro,s e

luxta id quod ipse ait:Qui mihi ministrat, me sequatur. xt apud

SEARCH

MENU NAVIGATION