D. Antonii Gueuarae Commentaria in Habacuc. Ad illustrissimum dominum D. Gasparem Quirogam S.R.E. cardinalem, archiepiscopum Toletanum, summum de fidei catholicae negotijs cognitorem

발행: 1585년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

121쪽

lubrariae parit: ideb infesta omnibus, nisi Ebusitanam terram inferentibus. Est autem Ebusus insula in mari Balearico, altera Pyliusarum, quae vulgo nuc IbiZZanuncupatur At colubraria insula est in Hari Ligustico, quae a Graecis Ophiusa,

vulgo nunc temporis Dragonera Vocatur. Idem Plinius in alio loco sic ait: Ex Galata insula, circa Clupeam Africa terra scorpiones necat, Balearis & L bustana serputes. Solinus porro sic: Accipimus Caulan insulam,in qua serpens neq; nascitur, neque vivit inuecta: propterea iactus ex ea quocunq; gentiu puluis ar-Cet angues, scorpiones superiactus illic bperimit. Scribit etiam Vitruvius,a Zama

Iubς Regia viginti millia passuum abes se oppidum Ismuc:cumq; Africa pares Mnutrix sit feraru bestia ru, maxime serpentium, in cius agris oppidi nulla nascitur,& si quado allata ibi ponatur,statim moritur. Neq; id tu ibi, sed etia terra ex his locis, si alio transsata fuerit, similiter efficit.Haec Vitruvius. Ergo, que admoduserpetes &scorpiones insperso quarunda

H x terrarum

122쪽

' terrarum puluere necantur aut fugatur,

sic Iudizi,inquit .il ficti as,iniecto pulue- re interficientur, aut proturbabuntur&i fugabutur de qdibus suis.Hbc ipsum minatur Iudaeis Deus per Habacu du ait: Coportabit aggere,&capiet eam Tuc*, id est,mox vic5gesto atq; iniecto pulue re,ciuitqte&munitissima quanq; arcem Iudςoru ceperit ac subegerit. Mutabitur

spiritus, pertransibis,s cormet:id est,uentus, qui pulverem in Iudςos inuexerat,

coeli permutabit regionem,aut omnino

' concide atque quiescet.-

Quod vero additur: me est fortitudo

eius isti: Hebraismus est. Apud He- . naq; relatiuu quadoq; ponitur siue ac lixa. expresso antededente:vt in Psalmis Facta estIud a sanctificatio eius,Israel potestas πη-3- D eius,Pei,pculdubib:Et in Threnis: Ego Vir vides paupertate mea in virga indignationi s ei':Dei similiter.Est etia freques Hebriis,duo relatiu p uno ponere,itavi adsensum,alteruilioru supersit.Quale est ' illud:Beata ges,cuius est Diis Deus eius. Ol. 3b. s. Et illud quoq;:Beatusvir,cuius est nomeDomini

123쪽

Domini spes eius.Sed&illud:Cuius par ticipatio eius in idipsuna.Sic igitur se in

hoc loco alterum relativorum ad sententiam necessarium no est. Operaepretium porrb,opportunum. iam est,uLTrophetam respondentem audiamus.

Mum uid non tu a principio Domine Deus

Onquestus fuerat in principio huius , dialogi Bibacuc, quod populum Iudaeorum Deus impune peccare permisexeret:at nunc vltipnis grauitate seueritate percep ta,veritusque extremum illorum excidium, Deum orat, Vt populusibi iam olim peculiarem vel prppi ex patres dilectum,paterne castiget & enae-delmon abscindat penitus interimat . o dic Ieremias, Iudae0rum personam Ro.n. χλ induens ,efflagitabat,humanam praeIendens imbecillitatem:Vox, inquit,auditio Ierao.22.nis:ecce venit, commotio magna deterra Aquilonis : ut ponat ciuitates Iuda solitudinem,S habitaculum draconum. i H 3 Scio

124쪽

Scio Domine quia non est i hirnis via eius,nec viri estut ambulet,&dirigat gressus suos. Corripe me Domine, verunta men in iudieiiude' nε in furore tuome sernihil uire redigag imeo Srmiliter Hi

bacuc,obtensa veteri erga Itidaeorum populum Dei beneuolentia, propositas minas,adillcn mgnitatiόne, nad interiis tum , futuras sperat quod inclaeens Mabsurdum penitus videretur, minora Iudaeoru peccata maioribus Chaldaeoru sceleribus ulcisci, NI populum diuina cognitione initiaturn se excultu,barbaro dc verae religionis prorsus experti, inanium idoloru cultori,dilania dum &absumen dum contradi. Responsum igitur Habacuc hanc habet,ut ego puto, sententiam. Cum gens Iudaeoru,Domine,tibi ab antiquo peculiaris atque charissima suerit,

in Camq; inter omnes orbis nationes sanct

ficaueris & selegeris,ut tibi ea esset in po pulum, tu verb illi esses in Deum: contra aute Chaldaeoru gens omnigenae supe stitioni iam olim ad dieta, longe graui ribus, quam I udaei, ni crit sceleribus cota

125쪽

ium ata Gibi prorsu s se mper infe nsa,credibile utiq; ac verisimile est,te hanc no in Iudaeoru excidia; extremamq; pernicie, sed in illoru correptionem S emedationem arma se.Etenim,si,quonia sanctissimis: peccata maxime detesteris, si, quia adeo mundis fis os ulis, ut vel respiceret et am ad iniquitatem non queaS, amplius malos tolerare non vis,& peccatores delere funditus instituisti, culi: quaeso ad impijssima & immanissima Chaldaeoriim flagitia dissimulare, r S

ad leuiora crimina Iudaeorum vindicanda, grauiora sineres perpetrari Z Cur populum denique tuum ,&, malorum Comparatione, iustiorem; impio&iniustissimo populo expiscandum absit mendum permitteres t Maxime vero quod laudem atque gloriam victoriae, non tibi, quod oportuit, acceptam referet : sed sibi , led exercitibus suis, sed idolis arrogabit lc attribuet. Certe, clim absona & asyndeta haec oppido tuam sanctitas em dedecere videantur,infiduciam adducor maximam &spe,Chal

126쪽

daeos non in mortem nostramate,sed in purgationem atque curationem accersiri. Haec.ut mihi videtur, verborum Vatis nostri flabacuc summa atque sententia est,singulas flausulas examinemus.. Nunquid notu aprincipio Domine Teus meussen meus, s non moriema r ZIn H braeo non habetur coniunctio Et: unde aptius interrogationis nota post verba San timetu apponetur,in hunc modum. Nunquid non tu a principio Domine Deus meus sancte meusrhombriemur. Sensus por I .io. z4 rbest, Cum tu uniuersarum gentium Dominus,iam olim patribus nostris conglutinatus fueris,&amaueris eos,elegerisq; semen eorum post eos:vt &tu nobis esses Deum .scilicet, bonorum omnium autorem S largitorem, alexica cum insuper &assertorem: ut esses etiam nobis in Sanctum:id est,cultu atque religione venerabilem: cum tamen caeterae nationes

'an is superstationibus tenerentur.Et nos tibi essemus in populum&sanctificatio- 'nem de cunctis populis qui sunt super terram .' nequaquam credibile videtur

127쪽

tua nos manu esse vastandos ac perimen dos.Videtur porro mihi HabacucDeum promistarum commonefacere, oc tum Veteres,tum nouas pollicitationes illi comiter in memoria reuocare. Promiserat

aute Deus per Moyse in Israelitis,n5 usq;

ad internecionem in eos fatuiturum, sic dicens: Deus misericors Sominus Deus Deut. itituus est: non dimittet te,nec omnino delebit; neque obliuiscet hir pacti in quo iurauit patribus tuis. Ad Dauidem quoque sic inquit: Si dereliquerint filij eius lege haeam,&in iudicijs meis non ambulauerint: si iustitias meas ophanauerint, dc

mandata mea non custodi critit : visitabo in virga iniquitates corum,& in Verb ribus peccata eorum. Igisericordiana autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque propha nabo testamentum meum, quς procedunt de labijs meis non faciam irrita. Isaias etiam sic ait: dicit Dominus, s. 3.i creans te Iacob,& formans te Israel Noli timere,quia redemi te,& vocavi te nomine tuo:meus es tu. Ciun transiet is per aquas,

128쪽

aquas tecum leto,& flumina non operidete: cum ambulaueris in igne, non combureris , flamma non ardebit in te: quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel saluatontuus: dedi propitiationem tuam AEgyptum , AEthiopiam dc Saba pro te. Ex quo honorabilis factus es in. oculis meis , S gloriosus et ego. dilexi, te, S dabo: homines pro te, S populos

pro anima tua. Noli timere , quia ego. tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, SI ab Occidente congregabo te:

Dicam Aquiloni, Da: Austro, Noli

prohibere . affer filios meos de longin . quo , dc filias meas ab extremis terrae. Isaias hucusque. Vrbane igitur Habat cuc Deum praestare promissa cohortatur,tamque magnificis pollicitationibus innixus, bonam de Iudaeorum salute c5cipere audet spem: ut si etiam in captiuitatem abducendi sint, at non penitus sint interimendi. Argumentatur autem Vates in hunc modum: An non Domine tu es Deus ille noster, sanctus ille noster, antiquus, qui S patresinostros di- . lexisti,

129쪽

elegi sti semen eorum post eosὶ

Sane, cum tu ille ipse sis, neque tua promissa aliqvo pacto irrita esse queant,proculdubibi non moriemur, non omnino vastabini ur:etia nisi in castigationem ti correptio nem huic saeuissimo tradamur.

On utiq;DEe ut eum honorares,non Vt augeres gloria,Opib', & imperio, hunc Babylonium immanissimu tyrannum tanta potentia &fortitudine roborasti : vertina vi tui esset minister iudicij, Vtq; pzr eum populo tuo salubre suppliciti, ac medicinale castigatione inferres. Nos pro peccatis nostris haec patimur, aiebat iunior Machabaeoru : & si nobis propter increpatione S correptione Do 3 minus Deus noster modicum iratus est: sed iterum recociliabitur seruis suis.Sancti homines,qui Dei ingenium probe norunt, facile post tenebras sperant lucem. ut dixit Iob. . . In

ii dicium filicti eum,s fortem,

ut corriperes, i eum.

Iudicium

130쪽

autem in hob loco, ut in alijsquam plurimis Scripturarum,uindictam&vltionem significat, yt in libro secun-x.Par.xo.' do Paralipomenon:Si ruerint super nos

mala, gladius iudidij, pestiletia & fames.

Dominus apud Ehechiele sic inquit de Samaria:Propterea tradidi eam in manus a malprum tuorum, in manus siliqru Assur, super quorum insanivit libidine. Ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios S filias eius tulerunt,& ipsam Vei derunt gladio: & factae sunt famos tinu- lieres , & iudicia perpetrauerunt in ea Denique pro Hebraica huius loci dictione ultionem transtulit Vulgatus interpres, ait enim : Nam Min alijs eoru exercuerat Vltio ne. Legitur quippe, pro . Ultionem, tra Ris, quae vox, Vt superius

annotatum est legitimum iudicium importat, sententiae deinde promulgatio-- nem & rei iudicatae e ecutionem significat. Eigo quod dicitur: Diu iam posuisti eum idem est quod: Fortem, ut corripe res, fundasti eum. Huic nanque Prophetς, si cui maxime,familiare est,identide sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION