D. Antonii Gueuarae Commentaria in Habacuc. Ad illustrissimum dominum D. Gasparem Quirogam S.R.E. cardinalem, archiepiscopum Toletanum, summum de fidei catholicae negotijs cognitorem

발행: 1585년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

201쪽

elevarat submergit, aut vehementiore spiritu raptatum, saxis calamitatum allidit.Primb nanque prosperitas aemulationem parit,deinde in uidiam,postremb dissensiones rςlia.Ex quo prope semper, miseria prosperitate subsequitur, qui superbus dc arrogans opibus atque dignitate cluebat, cum dedecore & ignominia, ab imperio honore dehcitur. Raro quippe Fortunae bon bonis: malis farrunq; Viris ac iniustis &sceleratis,c5-

tingunt: unde etiam perquam raro accidit,ut foetuc iniuriosus non sit.Etenim,ut docet Stagirita, qui sine virtute prosperitates Fortunae habet,immeritis se dignos

magnis honoribus aestimant, neque m gnanimi recte dicuntur: non enim sunt haec sine cumulata virtute. Contempto res autem petulantesque fiunt: non est enim facile , sine virtute res moderate ferre secundas: atque cum aequaliter se re non possint,putentque se caeteris a

tecellere, illos quidem despiciunt. Ipsi verb quidquid contigerit agut, imithur

202쪽

idque faciunt in quibus possunt. Haec Aristoteles.s ni dilatauit quasi infernus animam suam: ipse quotmors, is non adimpletur: scongregauit ad se omnes gentes,s coacer uauit adsie omnes populos. REcte Timon, ille Afisanthropos, elementa malorum esse dixit intitiabilia talem'ambitionem. Vt enim affirmat Aristoteles,plaeraque eorum, quae homines iniuste faciunt,per ambitione S auaritiam committuntur. Nam clim semel haec hydropisis hominem inuaserit,quos non tumultus cietὶquas no turbas & confusiones excitati Nullius vitae, nullius parcit sanguini: dummodb rerum potiatur, imperitet omnibus. Omnium mortalium fortunas vitasq; perdere, pro nihilo ducit : imb eo magis sibi ipsi placet,

quo maiorem stragem ediderit. Quado quidem eam una viam ad maximam gloriam& maximu imperiusibi proposuit coeca ac saeua mortalium ambitio:si mor

203쪽

9'. 37- FUGA 29. tis instar,innumeras caedes intuleiit,si copiosissimos exercitus trucidauerit, multas si animas demisserit orco. Hoc est

enim: sim dilatauit quasi infernus animam filam. Mortis quippe natura inexplebilis est,nunquam finem occidedi faciens:

neque ulla etiam unquam tanta fuit ca da uerum copia, quam terrae sinus, commune omnium sepulchrum, non casseret.Dictio nanque - , pro qua Infernus vertit Latinus interpres, proprie significare Sepulchrum dicitur. Idque Iacob intellexisse creditur, cum ait: Descendam ad filium meum lugens in infernu: id est, nullam de rapto filio consolatione admittam: sed dabo operam, ut sordibus ac luctu finem vivendi faciam, ad se pubchrumq; efferar, neque amplius apud superos sim, clim ille apud supcros esse desierit. crursus: Deducetis canos meos cum in rore ad inferos,id est, me senem moerore confectum sepulturae dabitis. Conspirauit in hanc sentetiam omnium sere neotericorum caterua. At mihi in

Diuina Scriptura nullus subuenit huc-

204쪽

usque locus, qui me adigat vocabulum ista sepulturam aut sarcophagum interpretari: clim plurima interdum occurrant loca, in quibus haec dictio, non de sepulchro, sed de subterraneo habita- Culo mortuorum, commode intelligi dc exponi queant.In cuius probationem aCfidem, vel unus tantum libet Iob affatim testimonia suppeditabit. Illud enim: Excelsior coelo est , quid facies i profundior inferno , unde cognosces ξquis amens de sepulchro velit intelli

gi t Apertissime profectb Inferni ibi nomen pro loco omnium profundissimo

ponitur incut coelum pro altissimo. Ponitur utiq; pro centro terrae est enim centrum in tota sphcra remotissim una a circumferentia , remotissima porro persequitur Iob. Et ubi ide in alio loco inquit: In profundissimum infernum descen det

omnia mea: Hebraei ipsi, Inferni nomine , terrae centrum significari decer- nunt: Et ubi in alio rursum loco ait:Nudus est infernus coram illo,&nullum est operimentum perditioni. caliginosum

205쪽

Sί opacissimum tartarum Dei oculis p tcre significat.Ergo, sicut Latinis Orcus interdum inferorum locum, interdu Plutonem inferorum ethnicis Deum demostrat: sic ego apud scriptores diuinos Infern i nomen,aliquando mortuorum subterraneum locum . quo non improbi solum, sed pij quoque,discretis tamen sedii bus,tenebatur, significare autumo.Quin

pro ipsa Morte defunctorum regina, in hoc loco-in alijsquamplurimis, tiabenter exponerem.Nam Pluto squo ethnici vocabulo notabant mortem: ob id quod diues esset mortuorum, Ut Lucianus scribit9 Infernus Iupiter appellatus est: S frequentissima Inferni atque Mortis coitigatio in diuinis literis,hoc ipsum mihi satis persuadet. Coniugantur enim saepissime, ut in Prouerbijs: Infernus Aperditio coram Domino: quanto magis corda filiorum hominu ὶ Similiter in alio loco,quem transtulisse videturHabacuc: Bo.α .io Infernus &perditio nunquam impletur. Et quoniam duobus vocabulis eandem rem significat Salomon, postmodu non

quatuor

206쪽

quatuor esse dixit insaturabilia, sed tria

tantum: Infernum nempe, & os Vuluae, atque terram,'quae n5satiatur aqua. Perditionis autem aut Mortis nullam intulit mentionem : quoniam Inferni nomine significaretur Isaias quoque, quavis per mutatis nominibus,copulavit:Percussimus, inquit, foedus cum morte, & cum inferno fecimus pactum. Et alibi: Qvia 9.. 38.18. non infernus cositebitur tibi, neq; mors laudabit te. Coniunxit etia David,dices:

Quis est homo, qui vivet S no videbit V 88. s.

morte 8 eruet anima suam de manu inferuSepultura sane multi caruerunt: neq; intra terrae viscera conditi sunt, quincolumnarum in sepulchris morem,scribunt quidam, nobilioribus fuisse contria butum:quo eorum fastigium cςteris eminentius significaret. Taxali, Brachman GS Iberi,vulturibus desucta corpora obiecisse feruntur. Barcharis, quae apud Colchos &Iberos gens est, agnatos morbo extinetos, velut ignavos atque degeneres, igni tradere: in bello autem absumptos,tanqua fortes strcnuos, ob ij cere

etiam

207쪽

Η ABACUC

etiam:vulturibus , mos fuit .l Hyrcanis pro sepulchro canes fuere, quos sepulchrales appellant.Fuerut deniq; plurim qnationes,quq defuncta corpora humi noconderentiquas Alexander ab Alexadro libro tertio Genialium dierum recenset. Plurimi igitur de sepulchro anima suam, quin & corpus,eruerunt:at nullus de manu inferi dest, mortis italaam eripuit. Oseas demum apertissime , ut mea fert opinio,Mortem Infernum appellat,cum ait: Se manu mortis liberabo eos , de

morte redimam eos : ero mors tua bmors, morsus tuus ero, inferne . Huiusmodi nanque repetitiones in diuina Scriptura, rem eandem inculcare consueue runt. Morsi, ut diximus, olim ethnicis Infernus Iupiter dicebatur:& Claudianus,lnferni raptoris equos dixit. Seneca quoque in Hyppolito, Infernum tyrannum appellauit, ait enim: . i Pallas Actaea eteneranda genti, l

suod tuus coelu verosique Theseus 3 γSpereat,sfugit Stygias pabules, lanil debes patruo rapaci:

Constar

208쪽

conctat inferno numerus tyranno i Pluto quippe,id est, Mors,& rapax &auarus vocatur, quod omnes ad se populos trahat. Vnde etiam Graecis, & Agesilaus& Lagetas est dictus, quod omnes agat populos . Festus Pompeius Orcum eande, ab urged0,dici voluit,quod in interi tum omnia priῖclpitet. quoq; diuinae literae Mortem,perpros popeiam, regi nam quandoque , quandoque tyran num esse confingunt. subterranea atque caliginosa telluris loca inhabitari te si, omniaque ad se avarissime rapientem. Huiusmodi est illud: Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen. Et illud: Unius delicto mors regnauit per unum. Et illita quoq;. Mors illi ultra noti dominabitur. Deniq; S illud:Nouissima autern inimica de strate tur mors. Cui simile est illud apud Isaiam:Prςcipitabit mortem in sempiternum. Neque absimile est illud: Per- 'cussimus foedus cum morte, SI cum inferno fecimus pactum. In libro Sapientiae, Inferni regiam, siue palatiu intuent muη:ubi enim Latina habent: Qureniam

Deus

209쪽

Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim,ut eusent,omnia:&sanabiles fecit nationes orbis terraru:& non est in illis medicame- tum exterminij, nec inferorum regnum in terra. Graecis est: Creavit enim,utes.sent, omnia: & salutares generationes

mundi, & non est in illis medicamelum perditionis,neq; Orci, vel,Inferni regia, id est, palatium, super terram. Est enim

& Infernum aut inferum,in multis diu iam ae scripturae locis,id idem significare no i dubito,ut in Ecclesiastico manifeste, ubi 18. dicitur de lingua praua oc maledica:vti-α . lis potius Infernus quam illa. Et in Cantico Canticorum:Fortis est ut mors dilectio , dura sicut infernus aemulatio. Et apud Isaiam, cum ait:Propterea dilatauit Infernus anima suam, SI aperuit os suum λια. absque ullo termino .Hunc imitari videtur Habacuc, dicens: dilatauit quasi a. infernus anima uam: si quasimorsis non adimpletur: Scongregauit ad se omnes gentes,s coaceruauit adsi omnes populos.

Porro

210쪽

c APUT II. Petos

- Porrb, gmni Asia hoc loco,desiderium α appetetiam significat: ut in libro quo que Numeroru: Anima nostra arida est,

nihil aliud respiciut oculi nostri nisi Ma. Et in Prouerbi; : Non grandis est culpa. I o. c. 3o.

cum quis furatus fuerit: furaturenim ut esurientem impleat animam. Apud Isaia quoque,quod paulo ante tulimus: Di s.1 latauit infernus animam suam,&aperuit os suum absque ullo termino. Ergo, ut neque mors hominum strage adimpletur, neque infernus internecione satia, turrita tyrannus Nabuchodonosor nutilum expugnandis capiendisq; gentibus finem facere cogitat. Et congregauis ad se omneuem coaceruauit ad si omnespopulos. Congeries verborum, Congrega - uit,3 Coaceruauit, effrenatadominan

di appetentiam demonstrat. Porrouer non diuturna fuit huius tyranni immoderata foeticitas: nanque,ut legimus apud Danielem, regno exutus humanum ingenium in ferinum mutauit,&cum belluisper septem annos errauit, SI foenum ut bos comedit, & rore coeli corpus eius in, - fectum

SEARCH

MENU NAVIGATION