장음표시 사용
261쪽
in virtute tua.Et rursus quoque: monia Esl. 88. 3. in aeternum miserico dia aedificabitur: in coelis praeparabitur veritas tua in eis. Disposui testamentum electis meis , iuraui David seruo meo, que in aeternu praeparabo semen tuum,&aedificabo in gernerationem&generatione sede in tuam.
Vbi uis in praedictis locis habetur Hebraicum verbum Da , S in omnibus illis locis firmare S stabilire significat. His igitur verbis Habacuc id ipsum,
quod superius intulerat, referre videtur: aequi congregat auaritiam malam domui suae,ut iit in excelso nidus eius, S liaberari se putat de manu mali. Sic &nuc:
qui ad cat ciuitatem insanguinibus, id
est O termiserum &in elice, lamentis ac luctibus merito prosequendu: utpote que omni diritate dc immanitate deterior maneat reru exitus:qui initi stis c di-bus S rapinis, qui dolis ac fraudibus sibi potentia dc dignitate parat,aut parta amplificat& exornat, autumans se firmare eam, nullisq; perturbationibus exposita reddituru:adeoq; incocussam &inuicta, . R si alie-
262쪽
. si alienis opibus communiuerit, si alioruoppressionibus de ruinis stabilem,firmi.
atque securam effecerit. Nunquidnon haesunt a Domino exercituut Eptuaginta interpretes reddiderunt: . Nonne haec sunt a Domino omnipotenteὶsuperioribus , coniungunt. Exponit autem Theophylactus in huc modu: Haec utiq; non sunt a Domino, hoc est, non imperauit ista, neq; lege sanciuit ea Sominus, neq; ipsi placent. Theodoretus vcro, Discutienda,vel , Examinanda, aut quid simile, subaudire videtur, ut sit: Nonne haec sunt a Domino omnipotente discutienda, examinanda, punienda' Theodoreti verba sunt haec: Lametis certe de luctibus dignus es,qui ex iniustis cetdibus regnu tuum auxeris: Sc non intelleaceris, ut Deus omnipotes abs te reposcet
rationes vitae inique trasectae: nam si hoc cognouisses, no potestate ceu igne quodam usus fuisses in multas nationes, neq; eis inexpiabilia imala inuexistes H qc ille. Si autem haec verba, subintelligantur,
263쪽
editio quoq; vulgata in. hunc eunde sensum posset induci .Hieronymus du luxi allegoriam hunc locum exponit, priori
sententiae astipulatur, ait enim:Non sunt haec a Domino omnipotente, id est, talis aedificatio non est a Domino sabaoth: quem n Septuaginta interpretati sunt Omnipotentem. At idem Hieronymus historicum sensum explanans, haec eadeverba ijs,quae subsequuntur,annectit, sic dicens: Nulli dubium est,quin iuxta literam adillic contra Nabuchodonosor loquatur sermo propheticus. Et plangat eum, quod aedificet Babylonem in sanguinibus,& plurimorum ruinis ac mortibus illius moenia construat. Qui , quia hoc fecerit urbi, quam in sanguinibus construxerat, postea quae a Domino inferantur, auscultat. Sequitur enim:
Laborabunt enim populi in multoque: stes in vacuum,s de cient ID est, Babylone incensa, frustra populi laborabunt, nitentur in nihilum ,
264쪽
ronymus hucusque. Hebraica pro,Nunquid non hac sunt a Domino exercituumit iatum habent:Αn non haec a Domino exereituumi subaudi. Dicuntur,Vt ego puto: aperteque docet nos Ieremias,qui hanc de Babylonica calamitate ruina sen tentiam, eisdem ferme verbis & ampliori oratione praedixit in hunc modu. Haec dicit Dominus exercituum e Murrus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, & portae eius excels, igne
comburentur,&labores populoriam ad nihilum, & gentium in ignem erunt,& disperibunt. Praedicunt autem Ieremias simul Habacuc , fore, Vt cuncti conatus, opera, laboresque omnes, quae in urbe ac domibus aedificandis exornandis , in diuitijs & opibus com- . parandis, in toto denique regno stabiliendo,gens Chaldaeorum cum suo pari, ter rege consumpserint,omniavel hostili igne combusta depereant, aut in praeda torum usum potestatemque deueniant.
Hac ipsa dic edi formulavsus est Ezechiel,
265쪽
tum ait: Hyc dicit Dominus Deus:Vςci Eese .suitati sanguinum,cuius ego grandem faciam pyram. In multo igne laborare: dicuntur ij,qui ingentes &excelsas domos ac
turres construunt, in materiam incendij venturas,& ingentem atque excelsam
pyram constructuras. Q d vero additur: Et gentes in vacuum sis cient.Hebr i sine coniunctione legunt,scilicet,Et gentes in vacuum deficient. Eiusdem autem sententiae repetitio est, SI Hebraeis fami liarissima expolitio : nam Gentes δί Populi idem utrunque significat, quando - quidem populus,gentium coniunctioS
societas quaedam est. vacuum vero est, ad nihilum,ut Vulgatu interpres vertit hoc ipsum verbum p apud Ieremia, ira .FI. 8.vel. Incassum,ut transtulit in Leuitico: la Leu.26. zoboraturos usque ad lassitudinem Chal. daeos , praedicit Vates, quia omnia quae ipsi magnis laboribus S assiduis sudori bus sibi parauerant Medoru atq; Persarudireptioni& incendijs erant relinqueda, quod perinde erat,ac si ipsi insudassent in
vacuum, & sine mercede aut operaepre-
266쪽
tio ullo dies noci csq; usque ad desectionem S virium lassitudinem sese exercuissent. Sescient in vacuum, id est, frustra Min vanum fatigabuntur. Significat enim 'D lassari atque defatigari: ut apud Isaia s. o. 10 . editio Vulgata interpretatur: Qui dat lasso virtutem,& lijs, qui non sunt, fortitudinem & robur multiplicat. Potest aute& seorsum legi verbu Deficient:d c in propria significatione accipi, ut sit sensus: Laborabunt populi in ignem, S laborabunt gentes in vacuum: deficient quippe omnes labores eorum,dc cuncta, quae laborando congesserant , interibunt. Ier. i. J8. Hunc sensum apertissime sequutus est V ulgatus interpres apud Ieremiam, cum
vertit: Et labores populorum ad nihilu, 'dc gentium in ignem erunt oc disperibunt. Huic consentit Nova editio, reddit enim:Et quod gentes ac populi labo-
re dc fatigatione operati sunt, in vanum dc ignem abibunt.Pagninus apud flabacuc tras fert: Laborabuntq; populi igne, dcgetes in vacuit de scient. Apud te remiam vero sic: Et laborabunt populi in-
267쪽
aniter,& ea in quibus laborauerint populi,ignicoburentur, & lassabuntur.ApudVtrunque prophetam in Hebrς0 eademanet sunt verba, praeterquam quod apud Ieremiam legitur cum praeposita coniunctione, Et deficient, siue, Et lassabuntur. Praeter id etiam quod dictioncsNihilum,& Ignis,commutantur:etenim apud Habacuc legitur: Et laborabunt populi in igne,&gentes in vacuum deficient, siue lassabuntur. Apud Ieremiam vero: Et laborabunt populi in vacuum, &gentes in igne,& deficient, siue lassabuntur. Caeterum, huius coniunctionis figura,
Domin sexercituum, aut Deus exercitu u,
diuina fortitudo,&summa ad res gerendas facultas significatur: eaq; tunc maxime utuntur diuini Vates, cum de diuino
iudicio,de supplicio sumendo, de scele
ribus vindicandis,uaticinantur. Et, quod ad certa ratione propius accedit, hac Exercituum adiunctione se Deus appellat, ubi cu principibus, cutyi annis,cu diuitibus,
268쪽
testatissimum esse vult Deus,diuina potentiam effugere minime quenqua posise:cum ipse exercitus habeat multos atq; fortissimos, qui ad nutum parati,ei semper assistant. Vnde pro Domino exercitu Septuaginta seniores, ut plaerun que sunt paraphrastae, Domino omnipotente Ver
replebitur terra, cognoscant gloriam Domini,quasiaqua operientes mare.
CVM Babylon fuerit euersa sex ponit
Hieronymus) manifesta fiet omnibus potentia virtutis Dei,quasi aquae operientes mare. Sic gloria Domini in terra uniuersa complebitur, sicut aquae alueu& fundum contegunt maris. Haec ille. Theophylactns vero sic:Postquam supra dixit:Vae, nunc causam adducit, S infit: Propterea Vae dixi, quoniam cognoscetur in te potentia Dei, S uniuersa terra cognoscet Dominum ceu iust cita dicantem. Et quemadmodu copiosa lympha contegens maria, hoc est, inundans & su
269쪽
perbulliens, in omnem hinc indὸ locum effunditur, cosimili ratione cognitio Domini exuberabit,&super omnes fundetur.Perinde ac Dauides ait:Cognoscitur Dominus iudicia facies,in operibus manuum suarum comprehensus est: peccator. Cum enim peccator in illis ipsis , quae perpetrat,deprehensus fuerit,ium Domi nus iudicia faciens omnibus innotescit. Hadtentis Theophylactus. Suffragaturq; his expositionibus Isaias, dices : Via re- Isa. ii. s. pleta est terra scientiaDomini,sicut aquς
maris opericles:vcl sicut aquae mare operientes ut Pagninus Sc Septuaginta verterunt. Neque enim reddi posse, Aquae maris affirmat Fore rius, cum Hebraice sit, ob sitque nomen forma integra. Potest autem sic verti: Sicut aquae a mari operientes sis enim interdit usus est,', id est, velutὶ si mare redundaret,Vt operiret terram,ut in diluuio accidit. Et hunc sensti insequi videturVulga. tias apud Isaia:M, cura dixit: Sicut aquς maris operientes Vel etiam: Sicut aquς malre operientes ut Mare pro cratere maris
270쪽
positum intelligamus. Dicanturq; aquae operire mare , quod scilicet operiant omnia quae sub mari sunt,idest,sicut mare aquis suis operiens bonam terrae partem. Aut certe, quod mare tellurem circum quaque ambiat:est quippe toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circunfluo mari. Alij vero sic exponui. Re plebitur terra Chaldaeoru Medis ac Persis, ut cognoscat gloriam Domini, id est, eius potestatem gloriosam per ultionem scelerti m experiatur, S intelligant. Quia Dei vindicta, nos ecus Babylon haud ar. parebit amplius,ac fundus maris, qui altissimis gurgitibus occultatur. At, mea sententia,verba ista nostri Habacuc: tis cognoscantgloriam Domini: per parenthesin interponuntur, figura diuinis vatibus non ignota. Est autem sensus& verborum series huiusmodi: Vae qui aedificat ciuitatem in sanguinibus, stabi litque urbem in iniquitate. Nonne enim
dicit Dominus,quod huiusmodi languinarij homines laborabunt in ignem,&