D. Antonii Gueuarae Commentaria in Habacuc. Ad illustrissimum dominum D. Gasparem Quirogam S.R.E. cardinalem, archiepiscopum Toletanum, summum de fidei catholicae negotijs cognitorem

발행: 1585년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

331쪽

Oratio Habacuc pro ignoranti'. '

ONSTERNATUS

ac conterritus Habacuc tantis Iudaeorum atque Chaldaeoru praevisis stragibus: incertusq; hucuseque diuinae sententiae, ignarus etiamnum quem res Hebrςorum habiturae sint exitum, de suorum salute sollicitus & anxius , hactenus in oratione persistit. Praxatur autem Deum ante alia,ne quae de statu Israelitarum decreuerit,eum celet amplius: sed eorum, quae illis ad extremum euentura sint, omnem ab ipso ignorantiam depellat. Orat praeterea, ut in medio tam infelicium an-

norum, populum, quem Deus ipse sibimet peculiariter asciuit conformauit, incolumem seruet ac tueatur: neque illum in captiuitate detentum, cladibus S ruinae Chaldaeos oppressuris inuoluat.

332쪽

Memorem deniq; esse precatur antiquae illius misericordiae & benignitatis, quibus olim in mari rubro,in eremo, in ter-

ra deniq; promissionis veteres patres prosequutus est. sigillatim quoq; enu- merat Vates: ut quae quasi iure suo postulat, certilis & efficacius exoret. Aperitur demu pulsanti Prophetae, inuenit quaerens,& accipit petens: neq; iu--sti assidua frustratur oratio: audit deniq; dc audiens, prς laetitia fere dirumpitur)hunc finem manere Iudaeos atque Chaldaeos: quod hi funditus perdendi vastandiq; sint, quo illi captiuitate soluti,honorati & alacres, Deoq; victori ac vindicipoeana canentes,in Optatam tandem patriam, &iti sedes pristinas reuertantur. Inquit igitur Habacuc: Domine audiui auditionem tuam,s timui. Irem'. 7. 'U Ixerat Dominus per Ieremia omni I transmigrationi, quam transtulerat de icrusalem in Babylonem: aer ite pa

333쪽

cem ciuitatis,ad quam transmigrare vos feci: & orate pro ea ad Dominum: quia ist pace illius erit pax vobis. Huius diuini consilij haud ignarus Habacuc,audies quanta mala Deus Babylon ijs inferre decreuerit,timer,ne simul cum Chaldaeoru populo , Iudaeorum populus deleatur. Muditionem vero, siue Auditum,ut vulgatus vertit apud Abdiam & Ieremiam pro I. I phetas, nuntium illum aut narrationem significat,quam in capitulis praecedentibus,cum de Iud orum captiuitate S exilio, tum de Chaldςorum vastitate Δί excidio perceperat Vates. Nam& isaiς capim I a. 37. 7. te trigesimo septimo, ubi editio vulgata habet: Ecce ego dabo ei spiritum, & audiet nuntium, reuertetur in terram suam. in Hebrςo,pro Nuntium,idem est verbum quod apud Habacuc, videlicet, ny zU. Vnde,ibi quoque Pagninus vertit: Ecce ego do in eo spiritum,& audiat auditum. Aristoteles librum illum, in quo de ijs rebus disputat, quς naturalibus

communiter insunt, qua naturalia sum:

X ue ditione,

334쪽

ditione, nuncupata iσ. Et librum, quem de admirandis naturae secretis composuit, de mirabilibus auditionibus inscripsit. Ergo, Muditio apud diuinos vates, nuntium siue narrationem significata 3 - quod vel illud Isaiae satis ostendit: Quis credidit auditui nostroὶ silue, auditioni nostrae adest, Motus quisque est, qui . nobis sit crediturus, annuntiantibus do F Christo talia, qualia sunt quae pr cesserunt &quq sequunturὶ Vel, Quis fidem habebit ijs, quae reuelante annuntiante nobis prophetis & apostolis Spiritu Dei, nos alijs praedicaturi delegamur z.IMAE. I. r. Vt sit illud Ioannis: Quod vidimus & ai

diuimus, annuntiamus vobis. Incertum porro est, auribus ne mentis tantumh c hauserit Vates, an per ministrum Sei spiritum externa collocutione perceperit. Itaque, Domine, inquit Pro pheta, ijs quς de Iudςorum oppresione captiuitate ab initio sermonis edixe- ILLI. ir. ras,non Vehemeter solicitus factus sum, ne dum illos atrocissimis hostibus puniedos atq; diripiendos contraderCS, Omnes pariter

335쪽

pariter moreremur. Quin potitis bonam de illorum statu ac salute ex hoc ipso c5- ceperam spem: intelligens,pro solita tua in Iud os bonitate beneficentia, non

eos in mortem, extremamq; perniciem, verum in correptionem & emendationem Chaldaeis, tanquam tuae maiestatis lictoribus, flagellandos atque Verberandos tradidisse. Illa porro certum iam nucIudaeorum exitium timere suadent, quae de ipsorum Chaldiorum excidio & internecione ad extremum audiui. Climcosequens ac verosimile sit, Iudaeos apud Babylonem commorantes, miseroq; ser uitio Chald orum addictos, illorum calamitatibus inuoluendos, illorum ruinis opprimendos fore. Maxime vero, cum

tu ipse pr dixeris, e Chaldςorum pace S 7'quiete pacem & quietem pendere Iu detorum: eiusdemque perinde sortis cum illis fore participes, te

336쪽

Domine opus tuum in medio annorum uiuifica illud: in medio annorum notum facies, cum iratusfueris, misericordia recordaberis.

OPUS DEI vocat Israelem, in qua

gente prς c teris ornanda atque illustranda, multum operς, Vt ita dicamus, multum sumptus posuerat Deus. Neque enim communibus tantum omnium na θ.ip. . tionum beneficijseam prosequutus fuerat,sed assumens ac seligens in peculium sibi de cunctis populis, segregansq; in getem sanctam & regnum 1acerdotale, ut dicit urin Exodo,portans denique superi alas aquilarum:singulari illos studio semper foverat,honore S facultatibus auxerat. Hac eade appellatione, operis videlicet sui, Deus ipse apud Isaiam Israelitas '' dignatus est,ait enim: H c dicit Dominus ad domum Iacob,qui redemit Abraham: No modo confundetur Iacob, nec

modb vultus eius erubescet : sed cum viderit filios suos, opera manuum mearu, in medio sui sanctificantes no mc meum. Et

337쪽

CAPUT DL

Et in alio loco: 'c dicit Dominus san- se. 41. inctus istaei plastes eius: Ventura interrogate me, super filios meos, Sc super opus manuum mearum mandate mihi. Neq; enim populus Iudetorum iuxta cum alijs omnibus nationibus fuerat tantummodo Dei figmentum: si de alijs quoque nationibus illud interpretari quis vellet: Et φ. c . 8.

nunc Domine pater noster es tu, nos Vero lutum: &fictor noster tu,& opera manuum tuarum omnes nos: Sed fuit singulariter Dei qdificatio agricultura. Hinc que etiam Opus Dei Israelem vo- se. 6o.rticari,subindicat Isaias dicens: Populus autem tuus omnes iusti, in perpetuum hς- reditabunt terram, gemen plantationis me , opus manus meς ad glorificadum . Quς enim, obsecro, frequentior in tota . . Scriptura metaphora,quam ea,quq popa tum Iudeorum Dei vineam S plantatio- ne appellati Fuerunt quidem dc reliquet fgentes per creationem factura Dei: fue - . . . 'runt tamen veluti sylvestres labruscae;e raticatq; vites dc infructuosae: aspere&horride atque inordinate dispersae. At e

populus

338쪽

populus Israel fuit quasi vinea ex selectis Iba. s. r. a Ueo surculis & plisis depaeta in cornu Erec. 1ο. 6. filio olei,idest,in motosa Palaestinae terra, , fluente lac S mel, &pr cipua terrarum Deuter. H. omnium,quam Deus semper inuisit, Noculi illius in ea sunt a principio annivsque ad finem eius. Hanc vineam sepiuita Dominus,&lapta es elegit ex illa,&plantauit eam clectam,&ςdificauit turrim in medio eius,& torcular extruxit in ea. ut canit Isaias. Non ergo immerito populuIsrael,Dei opus vocavit Habacuc,prae caeteris omnibus nationibus,tot ac talis beneficijs affectum,tanto studio arte accurate elaboratum S excultu: ut iure ac

digne huic uni ex cunctis populis, quos operatus est,suu stigma, in more artificu, Ia c. si Dou impressissevideat ad gloriadu.utpo te ex quo egressura erat pulcherrima illa ID. it. t. Virga de radice Iesse,& flos de radice eius 'erat ascensurus,dominus proculdubio Iesus Christus,germen David iustu,qui regnaret & sapiens esset, dc faceret iudiciu&iustitia in terra Etenim pler huc Vnu, Isit.I. . vinea Domini exercituu faba est domus

339쪽

Israel,&viri Iuda,germe eius delectabile. Uiuificare, autem, Hebraeis seruare dc luberare significat,ut in primo libro Regu: I.Reg. 27. Virum & muliere no vivificabat David. H. Et in Psalmis passim fere,in hac significatione reperitur. Dominus conseruet eu,&viuilicet eu, d beatu faciat eu intcrra, dc n5 tradat cu in anima inimicoru eius,

Dominus opem ferat illi. Qui enim in afflictione S angustia constitutus est , ii. die fere mortuo similis est: atque due istic cursum est,perinde est ac si reuixerit, recens iterum genitus sit. Unde etiam &Verbum Recreare translatitiam signifi

cationem accepit.

In medio annorum, dixit Habacuc, pro In medio illoru calamitosoru&infeliciudieru, in quibus Chaldaeam,eiusq; uniuersos habitatores & incolas igni ferroq; fuditus de uastados audierat. In medio an nor uvisitationis Chaldaeorum, sic enim legimus apud Ieremiada: Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: iuuenes morientur in gladici, filij eorum & filiae eoru morientur in fame. 4 Et

340쪽

Et reliquiae non erunt ex eisnnduca enim malum super viros Anathoth,annum Viser. Wiz. sitationis eorum. Et alibi: Idcirco via co-xum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, & corruet in ea: afferamcnim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Legimus etiam,

Diem ultionis,& Die interfectionis, pro tempore occisionis atque vindictae,apud Ie r. c. ri. eundem: Dies aute ille Domini Dei exercituum dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis. Et in eo de capite: Quia dies interfectionis eoru venit super eos,

tempus visitationis eorum . medio,dixit: idest,clim in praecipiti erui mala,cum ingruent vehementitis pericula, clim circunfluentibus undique calamitatum fluctibus, nulla emergendi affulgebit spes. In medio enim alicuius rei esse dicitur quandoque,quod ab ipsa premitur &vrgetur ili axime: ut circunfuso malorum

aestu, nullum euadendi pateat estu gium. I. ii. . Tale est illud ma et si ambulauero in medio umbrae mortis, notimebo mala: quo-Ul.37. 7. niam tu mecum es. Et illud quoque: Si

SEARCH

MENU NAVIGATION