D. Antonii Gueuarae Commentaria in Habacuc. Ad illustrissimum dominum D. Gasparem Quirogam S.R.E. cardinalem, archiepiscopum Toletanum, summum de fidei catholicae negotijs cognitorem

발행: 1585년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

371쪽

esset, quid no faciedu imperabat,S quasi editiori loco aliquo stans,cuistis gerendis

costilebat rebus. od a me dicit tu: et me sese i terra : veteru refert cosuetudinem,

qui terras & agros per mensuras diuidebant. Imo uerb in hunc usum primit is ab AEgyptijs Geometrica disciplinam excogitatam ferui, ut agros ac terminos, Nili fluminis inundatione confuses,certa Via ac ratione postmodu metarentur. I incergbest illud: Et eiecit a facie eoru gen- 77.s tes:&sorte diuisit eis terram in funiculo distributionis. Hinc etiam Metiri,pro in possessionem venire,vsurpatur. Cuiusmodi videtur illud, quod dicitur in Psalmis: L labor,&partibor Sichimam, &con

uallem tabernaculorum melibor.

Porro, Dissolui entes:daxit,pro Euulsit, extirpauit,&funditus sustulit. Luen in in Hebraeo 'n', quod verbum si derivetur a V, soluere , siue dissoluere est: si vero a radice aena, c uellere & eradi care significat: verbuex agri cultura tras latum.Solent enim agricol ,ubi fertiliores conserendet sint, inutiles aut noxias plantas

372쪽

plantas extrahere. Haec verbi significatio Vatis proposito atq; Dei operi aptiusima est: qui in modum agricolae, ut Vineam suam, ex AEgypto translatam , in Pal stina plantaret, noxias prius gentes euellisse & extirpasse perhibetur. Montium porro, atque Collium nominibus , principes duces, potentes atq; magnates allegorice significantur: nam clim totam hominum turbam,atq; adeo ipsum genus humanum, diuina Scriptura Terrς nomine appellare soleat, fit, ut Montium S Collium nomina principibus &summis viris imponat:quia montes in terra altiores, editioresque conspi-2. .s, . ciuntur. Atque illud ex hac significatione dictum est : Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum, Sc ru-l es perennes., Seculi autem Montes,&Mundi Colles vocavit,id est , vetustissimos terrae illius indigenas, aut etiam dominos ac principes : denique potentes a seculo viros fa- se . c. q. mosos: ut dixit Moyses. Seculum enim aut AEternum Hebr is, longissima significat

373쪽

ficat diirationem: est autem in Hebraeo, pro Mundi, my, id est,secutu vel sic num. Neq; usquam alibi,quod scia , prς- terquam in hoc loco, Mundum pro hac voce reddidit Vulgatus interpres: nam in Genesi, pro, Saluatore mundi,ponitur Uen.41. s. dictio 2Egyptiaca in libro Iob, pro, Fines mundi intuetur:ponitur voca Iob.28.2 ebulum id est, terrae. Hinc est igitur quod vertit Pagninus:Contriti sunt moles longi temporis:incuruauerunt se colles longi temporis.Huic expositioni suffragatur quod legimus in Prouerbijs:Ne Pro.ati 28i transgrediaris terminos antiquos , quos p tu erut patres tui habet nanq; Hebreta: Terminos seculi,vel aeternos: trahiv

Septuaginta verterunt Ergo c5-

triti de humiliati sunt antiquissimi illius terrae ac regionis principes atq; magnates. Vel, qui adeo viribus & fortitudine firmes & stabiles videbantur, ut in perpetuum duraturi crederentur: nec vero simile videri posset, possessionem haereditatis suae amissuros esse, maxime vero a

paucioribus neq; fortibus aeque, propria Α a sua

374쪽

sua terra expulsos, ac deturbatos. Huiesentetiae astipulari videtur Baruch, cum ait: Constituit Deus humiliare omnem montem excelsum, & rupes perennes. Incuruati sunt,dixit,pro,subieeti sunt, humiliati sunt,& obedientiae & venerationis gratia,se in terram humiliter demiserunt.Morem quippe antiquum referre videtur: olim nanque procidentes adorare consueuerunt. Coram illo procidet l.71-9- AEthiopes, canit David, inimici eius y .49, 3- terram lingent. Isaias vero: Erunt reges nutritij tui,®inae nutrices tuae: vultu in terra demisso adorabu ni te,& puluere Ueη. 7. pedum tuorum lingent. Serviant tibi populi,inquit Isaac ad Iacob, & adorent de

tribus: esto dominus fratrum tuorum,& - 3- c. incurventur ante te filij matris tuae. Denique, appropinquante Esau, ancillς Ia-C . 3. 8 earum incuruati sunt. Et fratres Ioseph in AEgypto, 'curuati adorauerunt eum. Ergo,mox ut Deus, inquit Habacuc, terram Chananaeorum ingressus est: quocunque cum populo suo eius Eternitas perueniebat, Chananaei ipsi

375쪽

aut gladio & internecione peribaiit, aut solo Dei aspessii perterriti,urbes, agros, aras, cos,seque ipsos in Israelitarum ambitrium atque potestatem dedebant. Velyncumatissm colles mundi: praecedentis sententiae repetitio est ut & montes fuis. 'se contritos colles incuruatos, idem significet.Id est,excelsa quaeq; dc eminentia,reges,principes,gigantes,sertissimos populos, munitissimas urbes, editissimas arces, cuncta fuisse deiecta, prostrata, diruta &euersa. Verbum enim,Incuruare, diuinis vatibus omnimiada nonunquam

Vastitate im poliat: ut apud Isaiam: Qui incuruauit habitates in excelso, ciuitate

sub lime humiliabit: humiliabit eam usq;

ad terram, detrahet eam usque ad puluerem. Quin etiam illud Dauidicum:Dorsum eorum semper incurua: omnigena desolationem imprecari, declarant quae msequutur,addit enim: E Gride super eos

iram tuam,&furor irae tuae coprehendat . eos:fiat habitatio eorum deserta,& in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Adde, quod verbum Hebraicum mnN, - Aa L id est,

376쪽

id est , Incuruatio: Interitum vertit Vulgatus interpres, cum ait:Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet. Hoc est,Incuruationem &perniciem incurret, quam alijs fraudulenter parabat. Proiniquitat vidi tentoria AEthiopia,turbabunturpelles terra Madian. DErgit adhuc propheta Habacuc, en

1 merare beneficia diuina, quae Deus olim populo Israel pro sceleribus & inis

'Luc. c. 3 s. quitate reposuit. Benignus quippe Altissimus est etiam super ingratos &malos. Diximus autem in superioribusi Troisi quirite cum ad ea, quae narrata iam sunt, tum ad ea,quae subsequuntur,referri.J Iis autem non significatur, Deum benefi- cia rependisse pro scelere, eb videlicet

quod essent iniqui: verum Iniquitas ini hoc loco pro poena iniquitati debita, meritoque supplicio p'sita est. in qua significatione,Christus etiam Dias fagus fuisse peccatum , ab Apostolo praedicatur, id est,mundi peccatorum piaculum: .r Peccata quippe nostra, hoc est, poenas atque

377쪽

atque supplicia nostrorum sceleru, ipse , pertulit in corpore suo super lignum, ut

Petrus testatur. Tota porro Propheta: no 'stri narratio Leugmatica est, singula na- . que diuina benescia populo Hebraeoru i olinx exhibita, quae Vates in exemplum diuinae misericordiae reces et,cum ea quae prςcedunt,tum ea etia quae sequutur,hac connexione & Zeugmate copulantur, Pro iniquitate. Fit nanque Zeugma, cum plures sensus una aliqua sentetia aut verbo coniunguntur, praeposito interdum

verbo,ad quod reliqua respiciat,ut apud Prophetam Amos : Nunquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis r Quod enim praecessit,in petris: tam ad equos quam ad boves referedum est:in saxis quippe ac praeruptis silicibus,

neque equi currere, neque boues arare

queunt. Vnde in saxis seminare, prouerbij loci ira obtinuit:qubd hoc terrςge nus sterile fere sit, quia neque aratro pro 'scindi potest, neque quod satum est, habet quo radices agat. In Hebraeo, porro, apud Amos, non Bubali, sed Boves po- Aa 3 nuntur:

378쪽

nuntur : dictio scilicet mmpa, pro qua

Vulgatus interpres qui Hieronymus in Sen. Prophetis esse creditur)constanter reddi-Ven asto dit ubiq; Boues, quotiescunq; in diuinis gen xi. 7- literis hoc ipsum occurrit vocabulu. At vero dum apud Amos figurata distione non attendit,ararim simpliciter in bobus a Propheta negari videt:bouis significationem deserere coactus, bubalos trastulit pro Becarim: quoniam indomiti sunt inquit Hieronymus in comentarijs ut iugum ceruicibus no recipiat:& cum syliae stres boues sint,propter feritate nolint terra Vomere scindere. Hactenus ille. At ut diximus,figura Zeugmatis Amos domesticos ac placidos boves in rupibus ac saxis arare posse inficiatur.Fit etiam Zeugmaverbo aut sentetia postpositis,cuius- h. 4.3i. modi est illud omnis amaritudo, dc ira,& indignatio, & clamor,& blasphemia,

i. or 6-2- tollatur a vobis Et illud quoq; Neq; se nicarij,neq; idolis seruietes,neq; adulteri,

neq; molles,neq; masculorum concubitores,neq; fures,neque auari, neq; ebrio si,neque maledici,neq; rapaces, regnum Sei

379쪽

Dei possidebunt. Fit denique Zeugma,

sententia aut verbo in medio sensuum interiecto,ut apud Poetam:

mroiuina interpres diuu,qui numina orbi, uitripodas, Clarylauros,qui siderasentis,

Et volucru tinguas, spraepetis omina penae, Simili forma apud Habacuc, quae sup rius dixerat, de aduentu vel in Sinai, dc de ingressu eiusdem in terram Chanaan, his quae subinfert, de profligatione M dian, de diuisione Iordanis ac maris rubri,de Solis atque Lunae statione,de populi eductione ex AEgypto,hac media i

teriectione:Pro iniquitate:connectit. Sco pus vero ac finis totius narrationis hic est, ut ostendat Vates, nunquam Deum adeo Iudaeorum criminibus iratum dc infensum fuisse, quin eos magnis bene'.

scijs affecerit, inue med ijs. periculis liberauerit. Hinc autem Propheta argu menta desumit,quibus proposita confirmet spem : nempe Deum in Babylone non deserturum Israelitas, neque pariter cum Chaldaeis extremo traditurum exitio. Quinpoli is misericordiarii Aa anti-

380쪽

II AS ACU C

antiquarum memorem, pro iniquitate&iceleribus beneficia pristina reddi urum,& ab interitu impendete Chaldaeis, opus suum, id est, populum sibi peculiarem, misericorditer erepturum M vivificaturuin. Huiusce argumenti sunt illa, quae Dominus tradit per Ieremiam, di-Ier. 32. Iz. cens:Propter malitiam filiorum Israel Asiliorum Iuda,quam fecerunt ad iracundiam me prouocantes,ipsi & reges eorti, principes eorum, S sacerdotes eorum, prophetae eorum, viri Iuda,& habita tores Ierusalem. Et verterunt ad me ter ga & non facies: clim docerem eos diluculo & erudirem,&nollet audire ut acciperent disciplinam .Et posuerunt idola sua in domo,in qua inuocatum est nome. meum, Ut polluerent eam. Et aedificauerunt excelsa Baal, quae sunt in valle filij Ennom rvt initiarent filios suos de filias . suas Moloch:quod non mandaui eis,nec ascendit in cor meum,ut facerent abominationem hanc,& in peccatum deducerent Iudam. Et nunc propter ista, hςc dicit Dias Deus Israel ad ciuitatem hanc, de qua

SEARCH

MENU NAVIGATION