D. Antonii Gueuarae Commentaria in Habacuc. Ad illustrissimum dominum D. Gasparem Quirogam S.R.E. cardinalem, archiepiscopum Toletanum, summum de fidei catholicae negotijs cognitorem

발행: 1585년

분량: 605페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

421쪽

mum Dei esse,eiusque sanctitate decorari Zc ornari, ab eaque regi sapientissime dc vegetari, iqngaevaque firmitudine stabiliri, tam cocordiducordia ferru .

minatam.

Caeterum,aquasDei aspectu deterritas fugisse , seseque discindisse, non in uno tantum loco canit David: Viderunt te, inquit, aquae Deus,viderunt te aquae:&timuerunt, & turbatae sunt abyssi . Et

rursus: Quid est tibi mare quod fugisti, Vii3.1

& tu Iordanis, quia conuersus es retror- sumi A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob. Deus enim in diuina Scriptura quasi iratus S indignabundus aquas .increpasse describitur: quod aut germinatione tellurem, aut trapsitu po- .pulum prohiberent.. David prima uam irerum conditionem pertractans, terrae.& aquarum disiunctions m depingens, sic inquit: Abyssus siesit vestimentu amictus eius stelluris nempe super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fu .gient, a voce tonitrui tui formidabunt. Id est, Ab horrifica tua voce, ab hiucae

Dd cissimo

422쪽

cissimo imperio tuo,quibus aquas,veluti commoda telluris impedientes, crepare videbaris,quasi deterritae ac trepidantes sese subitb dederunt in fugam. In alio etiam Psalmo,in quo Vati nostro Habacuco eodem argumento concinit regius

Vates inuitat nanque ad Dei laudem,ob diuina misericordia benignitate, quibus peccantes identidem Israelitas,tu in deserto multoties, tum in promissionis terra persaepe prosecutus est sic canit: ios. . Patres nostri in AEgypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et ir ritaverunt ascendentes in mare, Issare rubrum. Et saluauit eos propter nomen suum:vt notam faceret potentiam suam. Et increpuit mare rubrum,&exiccatum

est:&deduxit eos in abyssis sicut in deserro. Neq; enim placide aut blande Deus

mare rubrudiuisisse narratur: sed tumultuose potius cum magnis clamoribus &perturbatione:qualia irati &indignabu, di excire atq; commouere consueti erui. David hunc tumultum atque fragorem,

423쪽

quo mare rubrum diuisum est,graphyce describit in liqc verba: Viderunt te aquq i7. Detis, viderunt te aquae 'S timuerunt;&turbatae sunt abyssi. Uultitudo sonitus

aquarum:vocem dederut nubes.Etenim sagittae tuae traseunt vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi, tterrae, commota est&contremuit terra. In mari via tua, & semitae tuae in aquis I imultis, &vestigia tua non cognoscen- 'tur. Eigo, quod simpliciter dicitur in Exodo: Sebstulit mare Domitius flante vento vehementi ,& vrentst tot nocte,

M vertit in siccum, diuisaque est aqua Hoc ipsum David, horrificis nubibus coactis, ton irrua ac pluuias dc grandines eiaculantibus,instarq; rotaru curriliu stridentibus,pcractu fuisse declarat. Id ipsum se bi ndicat H abac u c,dices:Nunquidinflumi, i iratus es Domineὶ aut in stiminibusfurori si vel in mari indignatio lux' ridissiper equos tuos. ι quadriga tua aluatio. Currum siue quadrigas Dei,

424쪽

Pascensum tu um,qui ambulas super pennas ventoru. In Hebraeo enim pro Ascensum est rara', id est, Currum: Vt ad Hebraicam veritatem Hieronymus transtulit, & interpres Vulgatus plus centies.

R eddiditetia aliquado Quadrigas, ut in libris Regum': Egrediebatur quadriga, de AEgypto sexcentis siclis.Et in libro Iu

.3.28. dicum: uare tardaverunt pedes quadrigaruillius. Et in praesenti loco Habacuc: Quadrigae tuae salu alio. Est enim in Hebraeo I ridia . Sicutur aute nubes , Dei currus siue quadrigae quae vctis hac & illac tanqua equis alatis trahatur, quoniadu e nubibus modo hic pluit, modo ningit illic,interdu digradinat,fulgurat,tal-

minat,& coetu omne tonitrib' ciet: Deus se praesentem ubiq; mortalibus maxime manifestat, eorumque mentes religione imbuit,ac trepidos animos pavore,& in 'terdum etiam superstitione conterri rat: Ioue quippe tonante aut fulgurante, comitia haberi,nefas fuit.Nonne perspicuum est : inquit Cicero, ex prima admiratione hominum, quod tonitrua,

425쪽

iactu' fu im in uexti mu issent, credidisse

ea cfficere omnium autorem Iouem Veteres quidem poetae non aliunde magis Dei verendam potentiam sese hominisbus ostentare putauerunt:quam cum Iouem fulguratorem,nubicogum, tonantem,& grandistrepum vocitarunt: ut Lucianus in Misanthropo iocatur.Hinc est

illud Nasonis: Illis snebulas, si consistereambes

Iussit,s humanas motura tonitrua metes. E nubibus persaepe Deus se suo populo praesentem exhibuit: e nubibus ilIos at loquutus est: quid plurat e nubibus ad uersus illorum hostes, ut principes solebat e curru, validissime decertauit. Cuque fugerent filios Israel, & essent in deseed se Bethhoron, Dominus misit super eos lapides magnos de coelousque adine ar& mortui sunt multo plures lapidibus grandinis,quam quos gladio percusserat filij Israel. Merito igiturHabacuc horrisbnas nubes, vehementem illum atq; procello su in ventum eiaculantes, quo mare rubrum exiccatum ac dissecatum est,

426쪽

quadrigas Dei appellauit. Neque has

odio aquarum Deum conscendisse asserit:sedui populo suo fieret saluatio.Pagnitius apposite Quadrigas transtulit in accusativo, dicens: Quia ascendisti super equos tuos, & quadrigas tuas, ad salute. Couenienter etia reddidit: Quia ascendisti, est enim in Hebrieto'. Et fortasse scriptoru incuria, Qui pro Quia in codices Latinos irrepsit,neq; desunt etia Latini codices,qui cuHebraicis,Chaldaicis,

ac Graecis codicibus,tegant Quia. Loua-hiensis Biblioru celara,duo manuscripta ac vetusta meplaria hanc lectione praetulisse,iestatur.Certe haec particula' , plς-runq; ab interprete Vulgato transfertur Quia:magnasq; aliquando tenebras offundit orationi, nisi lector praemonitus fuerit, diuinos scriptores hac voce,non sollim ad expositionem causarum, sed

etiam ad orationis ornatum, aut rem aD seueranter affirmandam , aut etiam in alios usus,frequenter uti consueuisse.

Dominibus,clim dixit Habacuc,tropoccris vatibus n5 insolito plurale pro sin-

427쪽

C APUT III

gulari usurpauit. Aut significat, torrente Arnon eade cum Iordane fuisse perpessum legimus enim in libroNumerorum: Sicut fecit in Mari rubro,sic faciet intor .ai.r rentibus Arno. Aut Mare rubru appellauit fluuiu,diuinis autoribus no ignota figura.Nam & Ionas in mari demersus aiebat:Proiecisti me in profundum in corde maris,dc flume circundedit me.Illud etiaquod dicit in Psalmis:Tu siccasti fluuios V 3.11 Ethan:de mari rubro videtur intelligi.Alluebat quippe Mare rubru desertu Etha, iuxta id quod legimus in libro Numerorum:Profecti de Phi-hahiroth, transierui N..33.3. per medium mare in solitudine:& ambulantes tribus diebus per desertum Ethan, castrametati sunt in Mara. Vetustissimi quoque Graecorum Poetae Homerus &Hesiodus,Oceanu ipsum, flumen appellauerunt: Homerus nanque sic canit: Oceani xumfluuiucum cymba reliquit. Hesiodus verbsemel atque iterlim: loceani lum perfecti gnata puella.

Suscitans citabis arcum tuum. dixit:quO- nia cum tot annis Israelitς misere preme -- Dd rentur

428쪽

rentur in AEgypto, tum Dei potetia, qua pro suis propugnare consueuit,tum etiaturamenta patribus olim facta, dormire

. .. . quodammodo Videbantur. Verbu enim

Suscitanssu tabis, his etiam quae sequun- tur debere coniungi: Iuramenta tribubus qua locutus es : illud Ieremiae apertissime ostendit,ubi etiam quς sint iuramenta pa tribus praestita, consequenter declarat. Haec dicit Dominus Israel, inquit Iere- Io .Ii-3. naias Maledictus vir qui non audierit verba pacti huius,quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Egy.2. Gi pti,de fornace ferrea,dicens: LAudite vocem meam,&facite omnia quae prςcipio

vobis: & eritis mihi in populum, & ego

ero vobis in Deum:Vt suscitem iuramentum quod iuraui patribus vestris, daturume eis terram fluentem lacte &melle. Dicuntur Matem Iuramenta promissiones patribus factae de possidenda terra Chanaan:quoniam Deus, foedere quoq; percusta, de his certiorem effecerit Obra-ςmas 3- ham.Dixit enim Abraha:Domine Detis,

unde scire possum quod possessurus sim

429쪽

eamὶ Dominus autem ut certu eum redderet , vaccam triennem, S capram trimam , &arietem annorum trium,turturem quoque & columbam, in foedus ferire praecepit Iorrb verb, haec iuramenta patriarchis olim facta , tribubus fuisse praestita, dixit Habacuc:quoniam posteris eorum, non ipsismet patribus,tacteda erat promissae haereditatis traditio. Iuxta id quod legimus in Deuteronomio:Ter Peut. .is. ram pro qua iurauit patribus tuis,ut da .ret eam tibi. Abraham enim neque pas--7. s.' sum pedis in ea habuisse, Stephanus protho martyr testatur.

Pro dictione, Semper, quae verbis Prophetae interponitur, diximus superius,in Hebraeo haberi n o Sela: eiusq; vi mdc significatum, quantum satis esse putauiamus, in superiorib'annotata reliquimus. Als cunasteterunt inhabitaculosuo, in imce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis tanta tua: in fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies gen

Histo

430쪽

HIstoriam &gesta sub Iosue, superio

ribus exemplis adiungit, quae in diuinae misericordiae argumentu erga per- Isio.i. fidos Israelitas, Vates adduxerat.Res porrb sic se habent. Cum audi ent quinque. reges eo morrhaeorum quod transfugis sent Gabaonitae ad Israel,& essent foedetati eorum: congregati ascenderunt Gmul cum exercitibus suis,&castrametati sunt circa Gabaon, Oppugnantes eam. Habitatores autem Gabaon urbis obsesset, miserunt ad Iosue,ut ferret praesidium postulantes. Ascenditq; Iosue de Galgalis,

omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi: irruit repente super e smorrhaeos, tota nocte ascendens de Gal- salis.Et conturbauit eos Dominus a facie Israel,coniti uitq; plaga magna in Ga baon:ac persecutus est eos per via ascensus Beth-horon, S percussit usque Azeca&Maceda.Cumq; fugerent filios Israel, ti essent in descensu Beth-horon,Dominus misit super eos lapides magnos de coelo usque ad AZeca: mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos

SEARCH

MENU NAVIGATION