Dissertatio medica, exhibens cogitationes physiologicas de vita, et vivificatione materiae humanum corpus constituentis

발행: 1782년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

CORPORIS HUMANI.

Tum, qua fiat, ut imminuta mechanica minimorum elementorum cohaesione magis obsequiosae evadant, et promptiores ad recipiendam novam illam compositionem, in qua vitalis conditio posita est.

CVII.

Operae pretium etiam foret hoc loco indagare, an ultra limites, intra quos omnis analysis chemica hactenus consistit, resolutio illa, et adtenuatio CVI.) materiae ad vitam humanam praedisponendae procedat, ita ut eorum, quae ex caeteris corporibus compositis, vel et ex ipso hominis corpore suis instrumentis chemica industria producit, aquam V. C. salem, Oleum, ferrum, terram, &c. in corpore humano vivente nihil reperiatur Z An vero ipsa haec principia servata sua natura viventis formam induere possint, et in fibram irritabilem converti Z In qua quidem re ignorantiam fateri, donec oculatior quis his in tenebris facem praetulerit, imperfecta hodiernae physiologiae conditio etiam invitum cogit.

CVIII. Materies sic praedisposita CVI.) vel nutrimentum est, vel semen ; ipsa igitur praedispositio forma est nutrimenti,

vel seminis, qua talium. Per nutrimentum ipsam illam materiam intelligo, quae forinsecus adlata ita cum solidis si- ventibus potes componi, ut aequo jure deinceps Armis humani corporis viventis partibus accenseatur. Semen Vero materies est de sanguine secreta, quae recepta utero in novum hominem comverti potes. CΙX. Praeter semen, atque nutrimentum alias quoque materias in corpus humanum vivum in instanti transmutabiles

esse homini Christiano, qui corporis sui, in quo vixit, resur-xςetionem

72쪽

D EVITA

rectionem sperat, primique hominis corpus ex pulvere, primae ex costa primi surrexisse, et novam ex lapidibus ABRAHAMO Prolem succrescere potuisse, Sp. SANcaei auctoritate adductus credit, minime est inficiandum ; quemadmodum vero in extraordinariis his casibus materias a vitali conditione, et forma humana magis remotas adhiberi cernimus, ita etiam in iisdem praedispositionem aliquam extraordinariam, et perfectiori vitae solito propiorem admittendam este palam

est.

CX. Praeter conditiones in semine, et alimento generales, per quas ad constituendum corpus vivum praedisponuntur, consideranda in utroque praedispositio specialis est orta ex specifica disserentia causarum semen, et nutrimentUm

in hoc, vel illo homine individuo elaborantium profecta, per quam non ad constituendum humanum corpus in genere, sed ad hujus, illiusve hominis singularis corpus individuum extruendum apta redduntur: et ab hac specifica praedispositione tam alimenti, quam seminis prolis, parentumque similitudinem magna ex parte Pendere Probabile est.

73쪽

CORPORIS HUMANI.65 CAPUT OCTAVUM Viventis corporis carinam sectentem animam esse δε- cre, eamque in construendo corpore vehiculo suo, tanquam instrumento, uti pronuntiat.

CXI. AD inquirendum accingimur, quaenam e ciens causa vitam accendat in materia ad vitam recipiendam praedisposita Z id est, quaenam causa particulas UltimaS materiae praedispositae ita componat, ut irritabilitas particulis estentialis LXXII.) in toto systemate ubivis ad idoneum gradum reducatur t melius quidem instructi, nec tantae quaestioni impares, postquam, quaenam sIt corPO

reae vitae forma, non ignoramUS.

Est autem, ut praecedenti Cap. dictum fuit, materia ad vivendum vitam humanam destinata vel semen, Vel alimentum CVIII.) estque de utroque eadem quaestio, nec explicatu videtur dissicilius, qua ratione ex inOrganico semiae totum, quam ex alimento pars corporis Viventis

CXII.

Quum vero generalior sit, et magis illimitata essicientis causae adpellatio, monendum est, ante omnia hic intelligi causam efficientem, principalem, secundam, qua reperta meliori cum successu deinceps de corporeae vitae causa infra- 1 mentali

74쪽

66 DE UITA

mentali quaestionem movebimus, simulque principalis messiciendo dependentiam a causa prima tribus VerbiS tange-

CXIII.

Limitato sic problemate, observari velim, duplici via ipsius resolutionem posse tentari : quarum prima directa,

atque brevissima methodo per considerationem vitae ipsius, tanquam effectus, ad ejus causam e cientem nos ducit persuasos, causam efficientem immediatam cujus cunque effectus illam esse, quae effectu, dum producitur, tanquam communi cum materiali causa limite, terminatur : quia autem vitae corporeae causa immediata non

est principalis, sed mere instrumentalis, ut sequentia docebunt, simili ratione ab immediata in causarum ordine altius erit adscendendum, donec ratiocinio ducto a modo, quo instrumentalem ad producendam vitam adplicare conveniat, ad principalem ipsam PerVenerimus : altera, quae indirecta methodo utitur, nullo discrimine quidquid emcientium causarum occurrit, arripit, examinat, nec investigandi finem facit, quamdiu aliqua ipsi intentata superest et tunc demum fert sententiam, ubi universas praeter unicam proposito effectui praestando impares esse cogno

verit.

Nee dissileri oportet, neUtram suis commodis carere, et privilegiis, utramque suis premi dissicultatibus, et plus tum in demonstrante, tum in praemissis supponere, quam praestare ego hoc loco, et tempore possum : quare utramque ita conjungemus, Ut posteriori praecipue utamur in inveniendo, ubi vero hac nos destituet, altera praesto sit, quae inventionem ad finem perducat, simul que

75쪽

CORPORIS HUMANI. 67

que peropportune inventam causam iis qualitatibus instructam esse demonstret, quae ad producendum effectum in essiciente principali requiruntur. CXV.

Patiamini igitur, ut per universum causarum essicientium ambitum vos circumducam, ut vero singulas ordine lustremus, nec ulli, forte praetervisae, se huic censui subducendi locus relinquatur, omnes in classes quasdam reduxisse conducet, quod optime fiet, si quidquid est causarum efiicientium in universo continua serie pro diverso perseetionis gradu ita disponatur, ut semper emcaciores minus Valentibus praecedant; medium autem hujus scalae locum causis corporeis adsignemus, et ab hoc puncto sursum, atque deorsum scalam in indefinitum produca-mUS ; tota autem extendatUr inter Deum, quem superiori loco scalae tanquam limitem praefigemus, atque primam materiem, ad cujus imperfectionem inferiore sua parte scala continuo accedere censeatur: qUibus politis nemo non intelligit, scalam hanc parte sua superiore causas complecti, quae praestabiliores corpore Deo tamen virtute, et perfectione cedunt, media causas corporeas, insima quidquid est corpore vilius, perfectius tamen nihilo.

Hac constructa scala, propositum problema in quatuor quaestiones scindere licet, et quaerere, Utrum Deus, vel corpus, Vel aliqua creatura corpore nobilior, aut eodem inferior essiciens vitae causa sit in corpore humano ξ et ad quatuor illa genera auctorum opiniones de generationec hominis revocari possint : nam quod ad materiam primam

adtinet, adeo eam a munere essicientis causae remotam

esse omnes fatentur squippe quae per se nihil agit, imo, nihil

76쪽

nihil est actu) ut nemo, quod sciam, eadem in construendo hominis corpore, tanquam causa e ciente, uti sustinuerit.

CXVII.

Propter rationes e diametro prioribus oppostas Deum quoque, qUi certe, quum aeque atque materia prima eiu- cientium causarum terminUS sit, non magiS quam mRteria causa essiciens est, ex numero causarum essicientium exterminare liceret si enim Deus est infinitus, a causaessiciente ab eo diversa infinite differt, si infinite differat, non est causa essiciens) nisi a clar. quoque viris Deumessicientem humanae fabricae causam habitum esse LE1B- Niet et 11 atque HALLE Ri ' exemplis constaret.

Prima itaque opinionum classis illorum sententias com-Drehendet, qui Deum corporeae Vitae causam essicientem faciunt. Pertinent huc omnes illi, qui evolutionis hypothesin amplexi, rudimenta omnium hominum simul cum protoplastis formata ex manu sui Creatoris viventia prodiisse autUmant.

Sed certe si Deus corporeae Vitae causa sit essiciens, vel prima est, vel sectanda : Secundam esse Deum vitae causam priori alicui subordinatam, nemo dixerit ; sequitur, esse primam ; haec Vero Propositio, quantumvis vera, nihil nos juvat, qui secundam Vitae causam indagando solliciti sumus ; restat igitur, Ut evolutionis defensores vel, Deum causae secundae ossicio simul fungi, ejusque defec-

. Oper. tom. I. Pag. 49Q.

' EL physiol. tom. viii. pag. Ia7. 143. tum

77쪽

tum supplere, aut vitae generationem essectum esse, cui actio nullius causae secundae respondere Potest, decernant : Verum aeque absonum utrumque ; nam nulla accidentalis determinatio locum habet, nisi in subjecto finito, omni vero modificationi accidentali passivae respondet accidentalis activa passivae opposita, adeoque secunda: at Deum in hujus locum substitui non posse nemo non sentit, qui Deum accidentaliter determinari non posse cognoverit

CXX.Ιncassum sententiam suam tueri HALLE RUs nititur argumento ab infinita sapientia ad conformationem humani corporis requisita Petito. Struere corpus humanum digiti esse ait, omnipotentis, non alicujus limitibus arcti imis circumscripti . QRod etsi quodammodo vere dictum sit, recte tamen didium non est, sed sophistice plane; nam licet verum sit, infinita sapientia opus esse ad condendum corpus humanum, quemadmodum Verum est, ad extendendum digitum, aut oculi nictationem, verbo omnem omnino actionem, ne vilissima quidem excepta, infinitam sapientiam requiri, quatenus infinitae sapientiae est, motus illos ita determinare, Ut cUm reliqUO Universo ad supremum totius

finem conspirent, nemo tamen dixerit, hanc sapientiam in causa secunda digitum extendente, aut conniVente quaerendam esse: si vero argumentum hunc sensum habeat,

non dari posse humani corporis causam secundam, atque Anitam, adeo enim artificiosam esse iasius fabricam, ut omnino inde sequeretur, Anitam illam causam in ite sapientem esse, negabo, infinitam sapientiam in struendo corpore humano elucere :

78쪽

DE UITA

etsi enim humanum corpus insigne sit artificium, ab infinitate longe est remotum, quod definitum omnes esse fatentur, et quo semper majus quid, et artificiosius concipi potest.

CXXI.

Adgnoscentes itaque, Deum primam vitae causam esse, et Augorem, cum Dei vero essicacia in excitanda vita causae alicujus secundae actionem concurrere persuasi sponte ducimur ad inquirendum, quonam in loco scalae causarum secundarum Vitae corporeae causa essiciens delitescat CXXII.

Proximum proinde est, Ut investigemus, an aliqua causa corporea vitam in materia humani corporis excitare valeat ὶ quae altera classis est hypothesium explicandae generationi hominis inservientium : ad hanc referendae sunt eorum opiniones, qui per putredinem generant animalia, aut cum aequivoca generatione epigenesim conjungunt, mi vim essentialem, aut Universales, mechanicasque motuum leges, aut fermentationem aliquam, spiritum seminalem, plasticam seminis potestatem, modulUmve interiorem, et, nescio quas, alias vires corporeas novi corporis structrices inducUnt.

CXXIII.

Certe si consideremus, Vitam corporis in peculiari quadam particularum corporearum compositione consistere XCIV. XCV.) omnem vero earum compositionem determinato singularum motu poste absolvi, porro nullum excogitari motum simplicem posse, cui producendo causa aliqua corporea per externum impulsum non lassiciat, ra

79쪽

CORPORIS HUMANI.

tioni consentaneum videtur, particulas humani corporis ita per causas corporeas e Xternas compelli posse, et determinari, ut in corpus Vivens universae compingantur.

CXXIV.

Verum licet fatear, in hac suppositione nihil occurrere, quod hactenus experientiae, aut rationi adversari videa-tUr, nemo non animadvertit, adplicationem causarum illarum corporearum tanto numero, tanta varietate, assiduitate, tamque accurate determinatis directione, et impetu administrandarum haud minoris aletificii esse, quam ipsam immediatam humanae fabricae adornationem, earum vero tendentiam ad aedificandum corpus humanum, et ejus unitatem cum mente, ipsiusque vehiculo, sine quavita continuari nequit, promovendam a principio earum interno, aut spontaneo consensu nunquam posse deduci, ac proinde, si corporeae Vires vitalem formam materiae conciliant, eas esse causas mere instrumentales, quarum actio a causa magis principali, unitatem mentis chim corpore per se, id est propter causam viventis corporis finalem ad Petente repetenda est.

CXXV. Hinc nata nobis divisio fuit causae efficientis vitae corporeae in principalem, et instrumentalem CXII.) nec negamUS, CorporeaS VireS tanquam instrumenta vivificandae materiae inservire posse, earum Vero adplicationem causam principalem corpore nobiliorem requirere simul contendimus. Eadem ratione, qua corpora ex numero CRU-sarum principalium expunguntur, etiam ab hoc muneruentia corporibus inferiora removeri palam est.

CXXVI.

80쪽

DE VITA

CXXVI.

Ergo si Deus naturalem corporum directionem non in- Vertat, et corpora ad summum instrumentales sint vitae causae, sequitur, ut causam corporis Viventis principalem in parte superiore scalae causarum essicientium quaeramus. Divisa autem est sublimior haec scalae regio in binas provincias, quarum altera a loco corporibus adsignato incipiens usque ad mentis humanae sedem adsurgit, altera initio facto a mente quidquid est substantiarum humana mente praestantiorum comprehendit.

CXXVII.

At principalem vitae causam nullam ex iis esse causis, quae medio inter animam hominis, et corpora loco dispositae occurrunt, eodem argumento potest eVinci, quo ostendimus, simplicem atomum corporis vitae excitandae in universa materia corporis humani imparem esse, modus enim, quo tam inferior anima Omnis, quam corporeae materiao atomus ad unitatem adspirat, non adtingit illam unitatem, et harmoniam, quam in humano corpore, ejus que actionibus obstupescimus.

CXXVIII.

Sed magna sequitur quaestio, an scilicet anima humana suo vehiculo juncta corporis sui struetrix esse queat, et in materia inanimi vitam generare t An Vero hic recurrendum nobis sit ad influxum, et operationem spirituum in altiori ordine, ac veluti scalae fastigio collocatorum nam praeter haec duo quae tertiam, quartamque opinionum classem constituunt) nihil nobis superest, ad quod tanquam principalem Vitae causam confugere licebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION