Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. incerto auctore. Ciceronis De inuentione libri 2. Topica ad Trebatium. Partitiones oratoriae. Cum correctionibus Paulli Manutii

발행: 1569년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 연설

271쪽

tionem contineat , Ut in aliam causiam deducat ex qua conficiat aliquid confirmationis, aut reprehengionis, non argumentando, sed augendo per quandam amplificationem. Hanc si quis partem putarit orationis, sequatur licebit . nam ct augendi, O laudandi, O uituperandi praeceptaη nobis partim data sunt, partim suo loco dabuntur . nobis autem non placet hanc partem mm ro reponi: quod de caussa digredi, nisi per locum communem , dii licet: quo de genere posterius en dicendum . Laudes autem ct, uituperationes non separatim placet tractari, sed in ipsis argumentationibus esse implicitas. Russc de eonclusiqnedicems. is . CONCLusio est exitus ct determinatio to tius orationis. Haec habet partes tres, enumer tionem, indignationem, conquestionem. Euum

ratio eis, per quam res di perse ct dissi se dicta, , unum in locum coguntur, ct reminisiendi caussansum sub pectum subiiciuntur, Haec si semper

eodem modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quodam tractari intelligetur: sin uarie et, hanc suspicionem Θsatietatem uitare poterit . Quare tum oportebit ita facere, ut plerique facias propter facilitatem , singillatim unamquamque rem attingere, O ita omnes transire breuiter amgumentationes : tum autem , id quod dissicilius es, dicere quas partes exposueris in partitione, de quibus te pollicitus sis dicturum, O reducere in W-

. moriam,

272쪽

LIBAR. P R I MVS , et moriam, quibus rationibus una umque partem

confirmaris: tum ab iis, qui audiunt,quaerere quid sit quodsibi uelle debeant demonstrari , hoc modo e Docuimus hoc, illud planum fecimus dita simul O inmemoriam redibit auditor, O putabit nihil esse

praeterea , quod debeat desiderare . Atque in his generibus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes transire separatim, tum,id quod artificiosius est, cum tuis contrarias coniungere: O cum tuam argumentationem dixeris, tum, colitra eam quod afferebatur, quemadmodum dilueris , ostendere . Ita per brevem comparationem. , auditoris memoria o de confirmatione, de reprehensione redintegrabitur. Atque haec aliis actionis quoque modis uariare oportebit. Nam tum ex tua persona enumerare possis,ut,quid, et quo quidque loco dixeris,admoneas:tum uero personam,aut rem aliquam inducere,et enumeratione ei totam attribuere. Personam ioc modo: 2 Iam si legis scriptor existat . O quaerata uobis qκid dubitetis , qttid postis dicere cum uobis hoc hoc si demonstratum. Atque hic item ut in nostra persona licebit alias singillatim

trame omnes argi etationes,alias ad partitionis singulagenera referre,alias ab auditore,quid desideret,quaerere,alias haec facere per comparationem suarum o contrariarum argumentationum . Res autem inducetur,si alicui rei huiusmodi egi oco , urbi , monumento attribuetar oratio peremι-

merationem ioc modorauidsi leges loquiposscnt,

273쪽

non ne haec apud uos quererentur e Quidnam amplius desideratis iudices, cum uobis hoc hoc planum factum siti In hoc quoque genere omnibus

eisdem modis uti licebit. Commuηe autem praecerptum hoc datur ad enumerationem, uir ex unaquaque argumentatione, quoniam tota iterum dici non

poten, id eligatur , quod erit grauissimiam, O

unumquodque quambreui e transeatur , ut me moria, non oratio renouata uideatur. Indignatios oratio , per quam conficitur ut in aliquem hominem magnum odium, aut in rem grauis o fensio concitetur. In hoc genere illud primum intelligere nolumus, po lse omnibus ex locis iis , quos in confirmandi praeceptis posuimus, trauetari indignationem . nam ex iis rebus, quae persionis atque negotiis attributae sunt, quaevis amplificationes O indignationes nasci possunt: sed tamen ea , quae separatim de indignatione praecipi possunt, considere

mus. Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus quantae curae res ea fuerit eis ,

quorum auctoritas grauissima debeat ese,Diis immortalibus : qui locus sumetur ex sionibus, ex oraculis, vatibus , ostentis, prodigi)s , responsis simitibus rebus: item maioribus nostris, regibus , ciuitatibus, gentibus, hominibus sapientissmis ,senatu, populo, legumscriptoribus. Secundus locus est, per quem ista res , ad quos pertineat , cum amplificatione per indignatioκem ostenditur , an ad omnes, an ad maiorem partem, quod atrocismum

274쪽

em an ad siuperiores, qualessunt ii, quorum ex auctoritate indignatio sumitur , quod indignissimum est; an ad pares animo,fortuna, corpore, quod ini-quissimum eIl; an ad inferiores', quod superbi Hruum est. Tertius locus est Phemqu diu quaerimus quidnam sit euenturum, i idem cetressa lito σβ-mul ostendimus, huic si concessum sit, multos aemu Ios eiusdem audaciae futuros ex quo quid mali sit euenturum Ddemonstrabimus . Quariusῖ locus est, per quem demonstramus multos alahires exspectare quid statuatur , ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quoque tali de re quid liceat , intelligere pinsint. Quinctus locus es, per quem ostendimus C ranas resper peram constitutas, intellecta is erit atq&mmutatas corrigi posse: hanc esse rem, quae sest semel iudicata, neque alio commutari iudicio; hieque ulla pote Ilate corrigi possit. Sextus locus est,

per quem consulto ct de indutiria factum esse Damonstratur, O illud adiungitur, uoluntario malea scio ueniam dari non oportere, imprudentiae toncedi nonnumquam conuenire. Septimus Iocus est, per quem indignamur, quod taetris crudele , n farium, tyrannicum factum esse dicamus, per uim manum, opulentiam, quae res ab legibus ; ab is quabili iure remotissima sit. Octauus locus ess,per quem demonstramus non uulgare , neque factitatum esse; ne ab audacissimis quidem hominibus, id maleficium, de quo agitur; atque id a feris quoque hominibus , O a barbaris gentibus, O immani -

275쪽

bus bestis remotum esse. Haec erunt, quae in pserentes , liberos , coniues, consanguineos ,supplices crudeliter facta dicentur: ct deinceps, si qua proferantur in maiores natu, in hospites, in vicianos, in amicos meos , quibuscum uitam egeris; in eos , apud fluos educatus sis; in eos , a quibus Graditus; in mortuos, in miseros , O misericordia dignos , in homines claro , nobiles , O honore i sos; in eos , qui neque laedere alium , nec se defendere potuerunt, ut in pueros ,senes, mulieres a quia bus omnibus acriter excitata indignatio summum in eum , qui uiolarit horum aliquid , odium commovere poterit . 2 onus locus est,per quem cum alijs, quae constant esse peccata, hoc, quo de quaesto,eneomparatur: O ita per contentionem,quanto atrocius O indignius sit illud , de quo agitur, o Iiendiatur. Decimus locu eIi, per quem omnia , quae innaotio gerendo acta sunt , quaeq. post negotium conssecuta sunt , cum uniuscuiusque indignatione Ocriminatione colligimus , O rem uerbis quam- maxime ante oculos eius , apud quem dicitur, ponimus , ut id , quod indignAm es, perinde. illi uideatur indignum, ac si ipse interfuerit , ac praesens

uiderit. Vndecimus locus es , per quem ostendi mus ab eo factum, a quo minime oportuerit , cta quo ,si alius saceret , prohiberi conueniret. Duodecimus locus es, per quem indignamur quod ii bis hoc primis acciderit , nec alicui umquam usu evenerit. Tertiusdecimus locus es , si cum iniuria

276쪽

rantumelia iuncta demonstratur , per quem locum in superbiam O arrogantiam odium concitatur. Quarusdecimus locus est, per quem petimus ab sese, qui audiunt, ut a suas res nostras iniurias referant ; si ad pueros pertinebit, de liberis suis cogitent; si ad mulieres, de uxoribus; si ad senes, de parentibus. Quinctus cimus est locus, per quem dicimus inimicis quoque hoRibus ea , quae nobis acciderint, indigna uideri solere. Et indignatio quidem his fere de locisgrauissῖme sumetur is Conquestionis autem huiusmodi de rebns partes petere oportebit. Conquestio est oratio auditorum misericordiam captans. hac primum animum auditoris mitem omisericordem conficere oportet, quo facilius conquestione commoueri possit. Id locis communibus licere oportebit, per quos fortunae uis in omnes , O hominum infirmitas ostenditur . qua ratione habita grauiter . sententiose, maxime demittitur animus hominum, O ad misericor diam comparatur, cum in alieno malo suam infirmitatem considerabit. Deinde primus locus es mis ricordiae', per quem I quibus in bonis fuerint, σηune quibus in malis sint, ostenditur . Secundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in majus fuerint , ct sint, O futuri sint , demonstratur. Tertius , per quem unumquodque deploratur in commodum , ut in morte iij, pueritiae delectatio, amor ,spes, solatium, educatio, oe si qua simili iugenere quolibet de incommodo per conquenionem

277쪽

Σ32 DΕ. INVENTIONE

dici poterunt. Quartus , per quem res turpes, O humiles, O illiberales proferentur, in indignae aetate, genere, fortuna, pristino honore, beneficiis , quas passi perpessuri uesint. Quincitus est, per quem omnia ante oculos singillatim incommoda ponentur , ut videaturis , qui audit, uidere, O requoque ipsa, quasi adsit, non uerbis solum ad misericordiam ducatur. Sextus, per quem praeter spem in miseriis demonstratur esse, O cum aliquid exspectaret, non modo id non adeptum esse ,sed in summas miserias incidisse. Septimus, per quem ad ipsos, qui audiunt, jimilem casum conuertimus, ct petimus ut de suis liberis, aut parentibus, aut at quo, qui illis carus debeat esse, nos cum videant, recordentur. Octauus , per quem aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit; aut non factum,

quod oportuerit, hoc modo: P on assui, non uidi, non poΩremam eius uocem audiui , non extremum eius*iritum excepi. Item: Inimicorum in manibus mortuus es, hocliti in terra turpiter iacuit in si pultus , a feris diu uexatus, communi quoque honore in morte caruit . 2Nonus, per quem oratio ad mutas ct expertes animi res refertur: ut si ad equum, domum, uestem inermonem alicuius accommodes, quibus animus eorum, qui audiunt, O alia

quem dilexerunt, uehementer commolietur. Decimus , per quem inopia, infirmitas solitudo demon-sratur. Vndecimus, per quem aut liberorum, aut parentum, aut sui corporis sepeliendi, aut alicuius

278쪽

eiusnodi rei commendano M. Duodecimus , per 'quem disiunctio deploratur ab aliquo, cum deducaris ab eo, qui cum libenti e uixeris, ut a parente , filio, statre , familiari. Tertius decimus, per quem cum indignatione conquerimur , quod ab iis, a quibus minime conueniat, male tractemur, propinquis amicis, qκibus bene fecerimus, quos adiu tores fore putauerimus, aut a quibus indignum est, uiseruis, libertis, clieηtibus ,supplicibus. suartusdecimus , qui per obsecrationemsumitur: in quo

orantur modo illi, qui audiunt, humili O supplici

oratione, ut miseereantur. Quin zus decimus, per quem non nonras ed eorum,qui cari nobis debent esse, fortunas conqueri nos demon Bramus.Sextusdecimus est, per quem animum nostrum in alios misericordem esse ostendimus, ct tamen amplum excelsum O patientem incommodorum esse, Osuturum, si quid acciderit, demonstramus. nam saepe uirtus O magnificentia, in qua grauitas ct auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commonendam , quam humilitas ct obsecratio. Commotis autem animis , diutius in conquesione morari non oportebit. 'uuemadmodum enim dixit rhetor Apollonius, Lacryma nihil citius arescit. Sed quoniam Osatis,ut uidemus, de omnibus pamtibus orationis diximus, ct huius uoluminis magnitudo longius processi; quaesequuntur deinceps, tu secundo libro dicemus.

279쪽

D E. ART E. RHETORI CA

ROTONIATAE quondam, cum sto . rerent omnibus copiis, o in Italia cum C in primis beati numerarentur , tem' - plum Iunonis, quod religiosissime col bant,egregηs picturis locupletare uoluerunt . itaque Heracleoten Zeusim, qui tum longe ceteris excelleae pictoribus existimabatur , m gno pretio conductum adhibuerunt. B inceteras tabulas complures pinxit; c quarum non nulla parsusque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit oct, ut excellentem muliebris fommae pulchritudinem muta in sese imago contin ret , Helenae sie pingere simulacrum uelle dixit. quod Crotoniatae , qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praesaresaepe accepissent, libenter audierunt. putauerunt enim eum, si quo ii genere plurimum posset,in eo magnopere elaborasset , egregium sibi opus illo in fano relicturum . neque tamen eos illa opinio fefellit . nam Zeusis istico quaesiuit ab eis, quasnam uirgines formosas habe rent . illi autem statim hominem deduxerunt in pa-

laetiram, atque ei pueros orienderunt multos magna praeditos dignitate. etenim quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum uiribus -- I I l dignitati-la

280쪽

dignitatibus anteneterunt, atque honesissmas ex omnico certamine uictorias domum cum maxima laude Utulerunt. Cum puerorum igitur formas oecorpora magno hic opere miraretur: Horum, in- . quiunt isti dorores sunt apud nos virgines. quare,

qua sint illae dignitate , potes ex his suspicari. Traebete igitur mihi quaeso, inquit, ex istis uim ginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollic

tus sum uobis, ut mutum insimulacrum ea animali exemplo ueritas transferatur. Tunc Crotoniatae publico de consilio uirgines unum in locum conduxerunt , O pictori quas uellet eligendi potestatem dederunt. ille autem quinque delegit, quarum ηορο mina multi poetae memoriae tradiderunt, quod ius essent iudicio probata qui uerissimum pulchritudinis habere iudicitim debuisset. neque enim putauit omnia, quae qηaereret ad uenustatem, lino in corpore se reperire posse, ideo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur ,si uni Gncta concesserit, aliud alij commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur. quod quoniam nobis quoque uoluntatis accidit, ut artem dicendi s scriberemus; non unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere, exprimendae nobis nece sfario uiderentur; sed, omnibus unum in locis c

actis scriptoribus , quod quisque commodissme Praecipere uidebatur, excerpsimus, O ex variis ingeniis

SEARCH

MENU NAVIGATION