Rhetoricorum ad C. Herennium libri 4. incerto auctore. Ciceronis De inuentione libri 2. Topica ad Trebatium. Partitiones oratoriae. Cum correctionibus Paulli Manutii

발행: 1569년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 연설

291쪽

aq6 DE. INVENTIONADnis attributae sunt, diligenter considerabuntura quas omneis in primo libro exposuimus . nam O denomine nonnumquam aliquid suspicionis nasiitur. nomen autem cum dicimus, c nomen quoqne intelligatur oportet . de hominis enim certo O proprio uocabulo agitur o ut si dicamus iccirco aliquem caldum uocari , quod temerario ct repentino consilio sit: aut si de ea re hominibus Graecos imperiatis uerba dedisse, quod Clodius , aut Caecilius, aut Mucius uocarentur. Et de natura licet aliquantulum ducere suspicionis. omnia enim haec , uir an mulier , huius an istius ciuitatis sit , quibus sit m ioribus , quibus consanguineis , qua aetate, quo animo, quo corpore , quae naturae sunt attributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt. Et ex uictu multae trahuntur suspiciones , cum,

quemadmodum: ct apud quos, se a quibus educatus eruditus sit , quaeritur , O quibuscum

uiuat , qua ratione uitae , quo more domeIlico uianat. Et ex fortuna saepe argumentatio nasiitur, cum Jeruus an liber, pecuniosus an pauper , nobialis au ignobilis , felix an infelix , priuatus an cum potesate sit , aut fuerit , aut futurus sit , consideratur: aut denique aliquid eorum quaeritur , quae fortunae esse attributa intelliguntur. Habitus a tem , quoniam in aliqua periincta O constanti aniam aut corporis absolutione consistit, quo in gen re ekl uirtus ,silentia , O quae contraria sunt , res

ipsa caussa posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis

292쪽

sulpicionis'ostendat. 2Vam lectionis quidem ratio perspicuamsolet prae se gerere confecturam, ut

amor, iracundia, molestiae propterea quod Oi sorum uis hi testigitur, O quae res barum aliquam rem conssequantur, faciles cognitu sunt. Studium autem quonia est vidua oe uehemens ad aliquam rem applicata Magna cum uoluntate occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio, quam res ipsi d siderabit in caussa. Item ex consilio sumetur alia quid'suspicionis . nam consilium en aliquid faciendi, non faciendi ue excogitata ratio. Item facta, O casus, ct orationes , quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dictum est, tu tria tempora dinributa, facile erit uidere, ecquid asserant ad coniecturam confimandam s icionis . ac personis quidem res eae sunt attributae, ex quibus omnibus unum in locum coactis , accusatoris erit improbatione hominis uti. Num caussa facti parum firmitudinis habet, nisi animus eius, qui insimu latur, in eam suspicionem adducetur, ut a tali cu pa non uideatur abhorruisse. Vt enim animum alia cuius improbare nihil attinet, cum caussa, quare peccauerit, non intercesserit e sic caussam peccati intercederedeue est ,si animus nulli minus honestae rationi vinis ostenditur. Quare uitam eius, quem arguit, ex ante factis accusator improbare debebit, O ostendere ,si quo in pari ante peccato conuictus

sit. Si id non poterit ,si quam in mitem ante susticionem uenerit, ac maxime si fieri poterit, simili L q aliquo

293쪽

aliquo ingenere eiusmodi caussa aliqua commotum peccasse, aut in assue magna rς, tin maiore,aut in minore: ut si quis pecunia dicat inductum feci 16se , possit demonstrare , aliqua in re eius aliquod

factum auarum . Item in omni caussa naturam,aut

Mictum a*t sudium, aut fortunam, aut aliquid eorum , quae personis attributa sunt , ad eam causDm , qμ commotμm peccasse dicet , adiungere atque ex dispari quoque genere culparum , se expa risumendi facultas yon erit, improbare animu adue

serj oportebit: si aliaritia inductum arguas fecisse,

et auarum eum,quem accuses,demonserare non poyse

sis , alijs asum esse vitiis doceas, ct ex ea re non me mirandum, qηi tu illa re turpis , aut cupidus, aut petulans fuerit, bac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de bone flate O auctoritate eius, qui arguitur , detractum est, tantum de facultate totius es defensionis diminutum. Si nulli ad nis poterit uitio reus ante admisso demon Irari, i cus inducetur illa , per quem hortadi iudices erunt, ut ueterem famam hominis nihil ad rem putent pertinere: nam eum ante celasse , nunc manifesto ten ri : quare non oportere hanc rem ex superiori uita spectari ,sed superiorem uitam ex hac re improbari , ct aut potestatem ante peccandi nonfuisse , aut mos 4m . Aut ,si haec dici non poterunt , dicen dum erit iliud extremum , non esse mirum, si nunc primum deliquerit . nam necesse est eum , qui uelit peccare , aliquando primum delinquere. Sin uita

ante

294쪽

a me acta ignorabitur , hoc loco praeterito, O cur praetereatur demonstrato , argumentis accusatione atim confirmare oportebit. Defensor autem

primiim, si poterit, debebit uitam eius, qui insimulabitur, quam honesti am demonstrare. Id --

ciet , si osIendet aliqua eius nota O communia o ficta , quod genus in parentes, cognatos, amicos, nes, necessarios: etiam quae magis rara O ex missunt, si ab eo cum magno aliquo labor aut periculo , aηt utraque re, cum necesse non esset,inclycaussa, aut in remp. aut in parentes, aut in aliquos

eorum, qui modo expositi sunt, facta esse dicet. Deinde si nihil deliquisse, nulla cupiditate imp ditum ab incio recessisse. Quod eo confirmatius erit , si, cum potestas impune aliquid faciendi minus honeste fuisse dicetur, uoluntas ei faciendi demonstrabitur ab fuisse. Hoc autem ipsum genus erit eo

firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer antea fuisse demonstrabitur: ut si, cum auaritiae causa iecisse arguatur , minime omni in uita pecuniae cupidus fuisse doceatur. Hic illa magna cumrrauitate inducetur indignatio , iuncta conquestioni, per quam miserum facinus esse, O indignum demonstrabitur, cum animus omni in uita fuerit avitise remotissimus, eam caussam putare, quae homines audaces in fraudem rapere soleat , cassi mum quoque hominem ad peccandum potuisse impellere: aut iniquum esse, O optimo cuique perniciosi mum, non uitam honeste actam tali in tempo

re π

295쪽

vita,quae neque ad tempus fingi, neque nullo modo immutari possit, facere iudicium. Si autem in anteacta uita aliquae turpitudines erunt, aut fallio uenissὸ in eam existimationem dicetur, aut ex aliquorum inuidia, aut obtrectatione, aut falsa opinione, aut imprudentiae , necessitudini, aut persuasioni, adolescentiae, aut alicui non malitiosae animi l ctioni attribuentur, aut domiti in genere miιο-rum, ut animus non omnino integer ,sed a tali culpa remotus esse uideatur. Ac si nullo modo uitae turpitudo, aut infamia leniri poterit oratione 3 negare oportebit de uita eius O moribus quaerisdde eo crimine, quo de arguatur: quare, ante Dais

omiss, istud, quod inIlet, agi oportere. Ex facto autem ipso si iciones ducentur , si totius administratio negotii ex omnibus partibus pertentabitur: atque hae suspiciones partim ex negotio separatim,

partim communiter ex personis, atque ex negotio

proficiscentur . Ex negotio duci poterunt,si eas res, quae negotiis attributaesunt, diligenter considera bimus. Ex iis igitur in hanc constitutionem conue

nire uidenturgenera eorum omnia , partes generum

pleraeque. Videre igitur primum oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, hoc est, qua ab re separari non possunt. Quo in loco satis erit dii genter considerare, quid sit ante rem factum: ex

quo stes perficiendi nata, faciendi facultas qua

296쪽

is sita ineatur: quid in ipsa re gerenda, quid postea a consecutum sit. Deinde ipsius es negoti, gestio per-

, tractanda . nam bocgenus earum rerum, quae n

ii Sotio attributae sunt i,secundo in loco nobis en em ii pHitum. Hoc ergo in genere spectabitur locus,temiis pμ , occasio , facultas: quorum uniuscuiusque visis diligenter in confirmationis praeceptis explicata iii ι - QMare . ne aut hic non admonuisse, aut ne ea- h dem iterum dixisse uideamur, breuiter demsnfir . . bimμi , quid quaque in parte considerari oporteat. , loco igitur opportunitas , in tempore longinqui, is , in occasione commoditas ad faciendum idonea, in fomltate copia io potestas earum rerum , pro-

, i Wςr qης aliqμid facilius sit, aut sine quibus omni j i ηρ coinci non potes , consideranda es Deinde uia' dendum est, quid adiunctum sit negotio, hoc eLL, Fid maius , quid minus , quid aeque magnum sit, se qηid simile α ex quibus coniectura quaedam duci-

qHemadmodum res maiores , minores , a

.i qης magna similesq. agi soleant , diligenter considerabitur, Quo in genere euentus quoque uiden, dus erit: hoc es , quid ex unaquaque resoleat eu 'r' magnopere considerandum est, ut metus, la titia , titubatio. Quartalautem pars erat ex stri. quas negotiis dicebamus esse attributas , consecu- ii ti' - in ea quaeruntur ea , quae gestum negotium confestim , aut ex intervasto consequuntur. in qua , videbimηs ecquae consuetudo sit , ecquae lex, e Fae actio, ecquod eius ro artificium sit, aut usus,

297쪽

bah texercitatio hominum, aut approbatio, auros sensio: ex quibus nonnumquam elicitur aliquid μ-hismis. Sunt autem aliquae suspiciones, quaecom.muniter oe ex negotiorum , ct ex personarum a t-aributionibus sumtuituria P am ex fortuna' patura , O ex uictu,studio,factis, casu, orati uidus , consilio , ct ex habitu animi, aut corporis eraque pertinent ad easdem res, quaerem credi-

Diem, aut incredibilemfacere possunt, O cum fa- Ni suspicione iunguntur. Iuaxime enim quaeri portet in hac constitutione, Primum potuerit ne Aliquid fieri. Deinde ecquo ab alio potuerit . Deinde facultas, de qua ante diximus. Deinde utrum id facinus si quod paeniter uerit necesse.Item quod spem celandi haberet. Deinde necesstudo , in qua, num necesse fuerit id aut fieri aut ita feri, quaeritur. Quorum pars ad consilium pertinet, quod personis attributum est,ut in ea caussa quam exposeu mus . Ante rem erit, quod in itinere fetam familiariter applicauerit, quodsermonis caussam qua merit, quod simul diuerterit, dehinc cenarit. In re, nox inomnus. Posi rem, quod solus exierit, quod illum iam familiarem comitatum tam aequo animo reliquerit, quod cruentum gladium habuerit . Horum pars ad consilium pertinet. quaeritur enim, utrum uideatur diligenter ratio faciendi esse habita excogitata, an ita temere , ut non verisimile sit quemquam tam temere ad maleficium a s Ase. in quo quaeritur, num quo alio modo conse

. modius

298쪽

modius potuerit fieri , uel a fortuna administraa ita , Δ sn saepe si pecuniae adiumenta,si adiutores de sint , facultas fuisse faciendi non uidetur. Hoc mo do si diligenter attendamus , apta inter se esse intelligimus haec, quae negotiis, O illa, quae perso nis sunt attributa. Hic neque facile est, neque necessarium distinguere, ut insuperioribus partibus , quo pacto quidque accusatorem, O quo modo de fensoremtractare oporteat.2Von necessarium,propterea quod Usa posita, quid in quamque comeniat, res ipsa docebit eos, qui non omnia hicse in uenturos putabunt,sed ad ea,quae praecepta sunt,

comparationis modo quandam in commune medio

crem intelligentiam conferent. 2Non facile autem quod O infinitum est tot de rebus utramque in partem singillatim de unaquaque explicare , O alias aliter hae in utramque partem caussae solent con

venire. Quare considerare haec,quae exposuimres, oportebit. Facilius autem ad inuentionem animus

incedet, si gesi negotiy ct suam, O aduersarij nanrationem saepe, O diligenter pertractabit, oe, quid quaeque pars suspicionis habebit,eliciens considerabit. Quare, quo consitio, qua spe perficiendi

quidquefactumsit: cur hoc modo potius, quam i .lo: cur ab hoc potius, quam ab ilior cur nullo adiutore,aut cur hoc e cur nemo sit conscius, aut cur sit , aut cur hie sit: cur hoc ante factum sit, cur hoc au- te factum non sit: cur hoc in ipso negotio, cur hoe

post negotium: aut quid factum de industria, an quid

299쪽

2 4 Py. INvENT IONE quid rem ipsam consecutum sit: constet ne orario aut cum re, aut ipsa secum: boc huius ne rei sit gnum , an illius, an huius O illius, O utrius potius e quid factum' quod non oportuerit, aut non factum quod oportuerit. Cum animus hac intentione omnes totius negotii partes considerabit,ium illi ipsi in medium conseruati loci procedent , de quibus ante dictum est: ct cum ex singulis, tum ex

coniunctis argumenta certa nascentur . Quorum

argumentorum pars probabili, pars necessario in genere uersabitur. Accedunt autem ad coniecturam aepe quaesiones, tesimonia, rumores , qMaecontra omnia uterque simili uia praeceptorum torquere adsuae caussae commodum debebit. Nam et

ex quaesionesuspicionem , ct ex testimonio , O ex

rumore aliquo pari ratione , ut ex causia, O ex

persona, ct ex facto ducit oportebit. Quare nobis O ij uidentur errare , qui hoc genus subiciomimartificῶν non putant indigere, ct ij, qui aliter hoc

de genere ac de omni coniectura praecipiendum putant. Omnis enim iudem ex locis coniecturasumenda est. 'Nam ct eius , qui in quaestione aliquid dixerit, O eius, qui in tenimonio, ct ipsius rumo- vis caum , Oueritas ex iisdem attributionibus re perietur. Omni autem in caussa pars argumento rum est adiuncta ei causiaesolum, quae dicitur , O ab ima ita ducta, ut ab ea separatim in omnes ei dem generis caussas transferri non satis commode possit. Pars autem es peruagatior, aut in omnes . eiusdem

300쪽

is eiusdem generis , aut in plerasque caussas accommoi, data.. Haec ergo argumenta, quae transferritui, multas calissas possunt locos communes nomina si mus. Nam locus communis aut certae rei quanis iam continet amplificationem ι ut si quis hoc uelit. ostendere, eum, qui parentem necarit, maximoli, supplicio esie dignum; quo loco, nisi perorata , Out probata causia, non est utendum: aut dubiae,quae an ex contrario quoque habeat probabiles rationes aris gumentandi: ut suspicionibus crevi oportere, o contra, sulpicionibus credi non oportere. Acpars ε locomm communium aut per indignationem, auto per conqgestionem inducitur, de quibus ante di ctum es . pars per aliquam probabilem utraque GH parte rationem. Distinguitur autem oratio, atque Erustratur maxime raro inducendis locis commu-o nibus, ct aliquo loco, iam certioribus istis argu in mentis confirmatis . P motum conceditur com, , mηve qMiddam dicere, cum diligente ν aliquid pro- in prius caussae locus tractatus, ct auditoris animus aut renouatur ad ea, quae restant,aut omnibus iam, dictis exuscitetur. Omnia enim ornamenta elocuis tio ηis, in quibus ct suavitatis, Ograuitatis μή is rimum consisti, o omnia, quae in inuentione uer . bomum O sententiarum aliquid habent dignitatis .

. . incommunes locos conferuntur. Quare non, utri . ωQR m,sic oratorum quoque multorum commu

ηυ lociseunt. Nam nisi ab iis, qui multa exercita- - time magnam sibi o uerborum, sententiarum i copiam

SEARCH

MENU NAVIGATION