Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

notionem corporis, qua illud praecise tanquam ens compositum, ac extensum concipitur, quemadmodum illud concepit Cartesius; quin immo neque adhuc fore com

pletam, β compositioni , extensioni iungatur vis inertiae eo , quem dedimus, sensu accepta. 74 23. Corpus in motu constitutum vi motria

ties in

Contra Cartesii de corporis natura opinionem nonnulla statim adjicienda erunt. s Vi motrice praedita esse corpora in motu posIta negant Cartesianir contendunt immo, non posse vim motricem corporibus communicari . En praecipua Cam

tesianorum argumenta .

i. Objiciunt a. Corpus in motu positum non potest aliud corpus impellendo ad motum concitare: ergo &c. Probant antec. ex eo , quod corpus in motu positum non potest impellendo essicere , ut corpus aliud existat suecessive in pluribus locis; cum nec unum corpus pos sit impellendo essicere, ut aliud corpus in uno loco existat et patet ; namque essicere , ut corpus existat in uno loco , est corpus in uno loco conservare : at nequi e corpus unum aliud conservare ἔ quum conservatio secundum vulgare proloquium sit continuata creatio rergo dcc. Hoc argumentum proponit P. Gerdillus in Opere de Animae immaterialitate. 2. Rei p. , negatis prioribus propositionibus , ut ratio postulat , distinguo minorem syllogismi ultimo loco

propositi et nequit unum corpus aliud conservare in eodem loco per modum caussae primae, conc. min. per modum caussae secundae, nego min. , & consequentiam. Rei conservatio , quae a prima caussa procedit, continuata dicitur rei ex nihilo productio et non item vero dicendum de rerum conservatione, quae a caussa s cunda ; corpora enim alia conservare corpora per mo dum caussarum secundarum , quae quotidie contingunt, demonstrant apertissime e conservat tellus semina , dc plantarum radices : conservat Solis calidus vapor, Μaria , ac terras omnes, caelumque rigando,

euncta , quae in systemate hoc planetario continentur:

182쪽

tiescunquo corpus movetur , certa celeritate , di directione movetur , ut adeo celeritas , re

directio affectiones corporis moti sint , & quidem

conservamus item frumenta, vina , cetera. Potest igitur unum corpus secundario corpus aliud conservare . Potest etiam corpus in motu positum corpus aliud admotum determinare ; nec enim ad hunc tantulum producendum effectum vis infinita Creatoris requiritur . Fortene vis infinite magna est necessaria , ut corpus acquirat novum modum , & extrinsecam relationem ZHaud puto .

3. Objic. 2. Quidquid mechanice nequit explicari , illud corporibus non est ab erudito Philosopho tribuendum . Omnia enim nova feliciter in corporibus detecta mechanice explicantur e atqui vis motrix est affectio , quae mechanice nequit explicari , ut evidens est ex s. 19. , & facile ex eo conflat, quod illud mechanice nequit explicari , quod ex varia partium positura , figura , eX Uario connexu , concursu nequit in corporibus

exsurgere, cujusmodi est vis motrix: ergo &c. q. Resp. Plura in Corporibus observantur , quae ad Cartesianorum sensum nequeunt mechanice explicari . Unum seligamus . Μotus praecipua est corporum prOprietas : exponat jam Cartesianus mechanice motum . Motus , respondet , est continuata ejusdem corporis in pluribus locis successiva creat tot movetur enim Corpus, quatenus a DEO pluribus in.locis successive creatur. At mechanica ne est haec explicatio ' Μechanice hoc modo a Carteiianis corporum exponitur motus pis Egregie , praeclare , laute , nihil supra Ianavero sicut motus , licet mechanice non eXplicetur,s nec vero explicari mechanice debet, aut potest, cum sit ipse cujuslibet mechanicae explicationis principium)admittitur tamen in corporibus ἰ quidni & proximum aliquod principium motus , seu vis motrix sine qua nullus profecto motus admitti poterit a DEO impres 1 a corporibus, licet nequeat mechanice explicari Cerinte si nulla vis motrix in corporibus , nec ulla est eo rumdem actio in productione effectuum naturalium; at que adeo subtrabituν nobis omnis cognitio Icientiae naturalis,

183쪽

dem modi , cum mutari possint g. si . Ont Olog. d quaeritur autem , num ipsa materiae corporis , aut potius vi , tamquam sub αλ qua praecipue demonstrationes per emectum sumuntur , ut expendit S. Thomas lib. ΙΙΙ. coni. Gen. cap. 69. , ubi etiam errorem aperte vocat derogantem perfectioni rerum , & Universi , divinae sapientiae , & bonitati opinion om illorum , qui antiquitus negarunt proprias a ctiones corporibus . Tullius quoque illos irridet lib. de Nat. Deor. n. IO. , qui omnem motum , & omnia , quae certis temporibus ordinem suum consereant, ita divina dicunt ,' ut ad DEUM unice revocent, ad quem, ut ad aram, confugiunt, cum quidpiam explicare ipsi non pol- sunt . Videant ergo Cartesiani , ne cum talibus arrideantur dc ipsi . Natura quidem in suis producendis effectibus mechanismo utitur, tamquam instrumento: at

instrumenta sine viribus inepta sunt , inutilia , mortua . Quare Cartesianio Magnopere a Vero , longeque errasse videntur. s. Ob. 3. Si corpora in motu possita haberent vim motricem, & id, quod movet, essent, & id, quod movetur r sive principium essent actionis , & terminus ς quod dat motum, & quod motum recipit et uno verbo: in sententia anticarietiana essent corpora in actu , &in potentia relate ad idem, uti Scholae loquuntur : atqui hoc impossit bile est : ergo Acci Hinc illud vulgatissimum aκioma : Quidquid movetur ab alIo m etur. 6. Res p. Non lotum corpora in motu posita nulla vi motrice gaudere probat allatum argumentum , Verum etiam & animam nostram in suis liberis volitionibus active non se habere; si enim active se habeat anima .in liberis suis volitionibus , ipsa principium actionis erit,& terminus , i, actu, & in potentia relate ad idem rid autem perAEartesianos repugnat: repugnabit ergo animam active se habere Hinc argumentum nimis probat , adeoque , juxta communem loquendi morem , nihil ἡ & vero animam statuere in Omnibus mutationibus suis mere passivam , delirare esset . Μutant igitur suum statum corpora vi motrice praedita ; & quia in ipsis corporibus mutationis hujus ratio continetur. Cor-PUra

184쪽

subjecto suo, inhaereant 8 Non inhaerere materiae, tanquam subjecto, ita conficitur : per materiam ratio reddi nequit , cur corpus aptum sit , ut

POra agunt e quodnam inde sequatur absurdum non vi deo. Sunt corpora quidem principium actionis , quia vim habent; sunt pariter terminus , quia mutatio ipsorum est corporum: haec autem , quae appellat Cartesianas absurda , mihi quidem certis imae videntur nec absque Validis argumentis ) propolitiones . Tandem licet corpora aliquod habeant in iis ipsis principium motus , seu Vim motricem, vel naturaliter, & permanenter insitam

a DEO , vel adventitiam , ut sagitta; non iccirco tamen dici possunt movere se ipsa , vel a se ipsis moveri ; ad

id enim requireretur, ut a se ipsis principium motus ha berent , vel saltem ut se ad motum determinarent, ut notae etiam S. Thomas q. 24. de verit. ar. I. mare e tiam admissa vi motrice in corporibus veram eit prin cipium illud: Quidquid movetur ab alio movetur. 7. Ob. q. Μotus actio non est , 1 ed passo corporis , quod movetur; nam idea motus est idea translationis cor Poris a loco ad locum: at translationem dicere, est at Cere passivum corporis statum et asserere ergo corpus a Sere Per motum, seu motum esse actionem, est affirma-

Te, quod Corpus agat per passionem, seu quod passio sit actio; quod in principium impingit contradictionis. 8. Resp. , , Quae facimus, patiendi modo saepe dici

., mus , ut arbitror, suspicor: dc contra, faciendi, quae pa H lisnur, ut vapulo is inquit Quintilianus Inst. Orat. lib. lX. Itaque quamvis actio, qua corpora moventur , ver bo passivo denotetur , tamen est vera actio : quaecum que enim mutatio , cujus ratio est in subjecto , quod statum mutat , est actio : atqui illa mutatio , qua Corpora in motu posita statum mutant , in ipsis corpo ribus rationem agnoscit ex S. xo. ) : ergo &c. Adde jam suisse ιχ ab Aristotele observatum Iu , actio nem , & passionem idem esse cum motu ; differre ta men ratione , seu habitudine , quia in actione, ut expo

nic S. Thomas I. p. q. 23. ar. 3. ad I., 3 ortatur resse

Efui ut a quo es motus in mobili ; in rabione v ro , Mi qui est ab alio .

185쪽

moveatur c g. 22. ; consequenter , neque cur celeritas, & directio in corpore esse possint; itaque, si tamen admitteretur, celeritatem, & dire

ctio-9. Ob. s. Quamquam supponamus vim nullam ineia se corporibus , mutationum nihilominus, & motus eorporum adest ratio sussiciens , posita videlicet in ipsa DEI immediata actione , qua ipse movet corporR. Io. Res p. Quamquam immediata DEI acitone fieri

pleraque possent absque ullius creaturae concursu e maluit tamen DEUS naturae ordinem ita constituere , ut illa fiant mediantibus caussis secundis . Posset sane DEUS immediata sua omnipotenti actione arbores , folia , fructus producere , quin eX aliis nascerentur amboribus ; voluit tamen , florescere tempore certo arbusta , certoque tempore florem dimittere , & paullatim certo semine crescere . Posset DEUS sua immediata actione efficere , ut aqua ascenderet in antliis , mercurius in tubis haereret suspensus , corpora specifice leviora 1 ursum exaltarentur r aerem tamen iussit esse horum effectuum caussam immedia tam . Est vero conis tra rationem sapientiae, ut sit aliquid frustra in operi ribus sapientis , quemadmodum sapienter ratiocinati . S. Thomas lib. III. coat. Gen. cap. 69. , Si a D tem res creatae nullo modo operantur ad effectus pro-

se ducendos , sed solus DEUS operetur omnia immedia- ., te ; ustra essent adhibitae ab ipso res aliae ad pro-

, , duce os effectus e repugnat ergo praedicta positio di- ,, vin . sapientiae. Adhuc. Qui dat alicui aliquod prin- , , ei pate , dat eidem Omnia , quae consequuntur ad il- , , lud : sacere autem aliquid actu, consequitur ad hoc, si quod est esse actu . Si igitur DEUS communicavit a- , , liis similitudinem suam quantum ad esse, in quantum is res in esse produxit, consequens est, quod communi- cavit eis similitudinem suam quantum ad agere , ut , , etiam res creatae habeant proprias actiones . Ampli- , , us. Persectio effectus determinat persectionem caussae; se maior enim virtus persectiorem essectum inducit : DEUS autem est perfectissimum agens: oportet igiis tur , quod res ab ipso creatae persectionem ab eo con- sequantur. Detrahere ergo persectioni creaturarum est

186쪽

Co mologia . I73ctionem materiae, tanquam subjecto, inhaerere , admittendum foret, modos inesse posse subjecto inhabili , seu in quo non datur ratio lassiciens possibilitatis, detrahere perfectioni divinae virtutis . Sed si nulla

is creatura habet aliquam actionem ad aliquem effectum M producendum, multum detrahitur perfectioni creatu- rae: ex abundantia enim persectionis est , quod per- ,, sectionem, quam habet , possit alteri communicare ris detrahit igitur haec positio divinae virtuti. Item. Si- is cuti est boni bonum facere; ita summi boni est ali is quid optime facere: DEUS autem est summum bonumria igitur ejus est facere optime omnia: melius autem estis bonum , quod alicui collatum, sit multorum commune, , , quam quod sit proprium, quia bonum commune sem- ,, per invenitur esse divinius , quam bonum unius tan- tu in . Sed bonum unius fit multis commune, si ab u-

no in alia derivatur; quod non potest esse , nisi in quantum diffundit ipsum in alia per propriam actio se nem; si vero potestatem non babet illud in alia trania is fundendi, manet sibi ipsi proprium . Sic igitur DE-

US rebus creatis suam bonitatem communicavit , ut is una res , quod accepit, possit in aliam rem trans tundere: Detrahere ergo actiones proprias a rebus creatis est

se divinae bonitati derogare. Adhue . Subtrahere ordinemo rebus creatis, est eis subtrahere id, quod optimum ha- , , bent; nam singula in se ipsis sunt bona, simul autem γri mnia sunt optima propter ordinemUniversi: semper enimis totum melius est partibus, & finis ipsarum . Si au- ,, tem a rebus subtrahantur actiones, subtrahitur ordo is rerum ad invicem: rerum enim, quae sunt diversae se- cundum suas naturas, non est colligatio in ordinis uri nitatem, nisi per hoc, quod quaedam agunt, & quae- dam patiuntur. Inconveniens igitur est dicere, quod res non habent proprias actiones . Quamvis igitur sola sua immediata actione possit DEUS omnia movere corpora, non gratis tamen asseritur, sed rationi valde consentaneum est assirmare, dedisse DEGΜ corporibus vim motricem; ita ut, movente DEO, tanquam caussa prima , Omnia corpora , & haec se invicem , tamquam caussee secundae , moveant.

187쪽

t Is modorum, quod contra principia ontologica est '

I. 62. Ontol. ; proindeque dicendum, quod vis motrix illud sit, cui, tanquam subjecto, celeri

tasti. Accedit ad haec, iis indiciis hoc constanter deprehendi , ut splendidiora optare nequeamus. Fortene majori

nexu colligarentur corporum motus, si vi S motrix corporibus inesset, quam reipsa connecti videmus λ Hinc vel ipsi Cartesiani non aliter in Physica de motu loquuntur , ruam si putarent, vires motrices corporibus reipsa ines- e. Agnoscunt siquidem in quolibet corpore in gyrum

acto & vim centripetam, & vim centrifugam, quἀm tiam velut ex ipso motu circulari genitam considerant: fatentur , motum compositum ex concursu plurium virium secundum diversas directiones corpus aliquod impellentium oriri: contendunt, quantitatem vis vivae, motus, actionis, momenti his enim omnibus utuntur

nominibus ad rem eamdem designandam ) ex simplici

velocitate in massam esse aestimandam: ut ut igitur adesset ratio mutationum corporum, si solius DEI inam diata actione hae perficerentur , ea tamen ratio iussiciens ultima, universalis, divina proximas non excludit, peculiares, creatas actiones. I a. ob. ultimo . Exprimi potest vis corporis motrix

per diagonalem quadrati: haec autem vis resolvi pariter potest in duo latera quadrati , quae sunt diagonali majora: atqui impossibile est, vim minorem in majorem vim posse resolvi: est ergo impossibilis in corporibus vis

motri X.

I 3. Resp. primo . Argumentum propositum in ipsos Cartesianos potest retorqueri: nam quamviS in eorum pinione DEUS sit caussa solitaria motus corporum: minuet tamen DEUS corpora secundum leges ab ipso 1tatatas. Una autem motus lex est: Non us motus transscr-xi ab uno corpore in aliud , quam amniatur ab illo , ex quo tranVertur : eX hac porro motus lege consequitur , non posse corpus quantitate motuS, puta ut 6. , praeditum, producere motum ut 6. Haec apud ipsos Cartesianos sunt certar atqui, attento argumento in objectione allato , corpus vi motrice expressa per diagonalem aliculus quadrati ornatum, motum producere pollet duo buS

188쪽

Cosmologia. 177

tas , tanquam modus, inhaeret; perinde , ut exten

sum est subjectum, cui, tanquam modus, figura

inhaeret : eo ipso vero vis motrix in corpore , Tom. II. M tan-bus lateribus proportionalem et ergo & ipsi Cartesiani

solvere tenentur argumentum, quod nobis opponunt.

I A. Aliae, eaeque plures sunt responsiones, quae allato argumento a Philosophis aptantur . Respondent aliqui, vim motricem corporis designatam per diagonalem quadrati non esse minorem vi expressa per bina latera. quia vis motri X quadrato velocitatis in massam corporis ducto correspondet : at quadratum diagonalis est ae quale quadratis laterum ex prop. 47. lib. I. Eucl.: dum ergo resolvitur vis per diagonalem in latera , in vita majorem minime resolvitur . Respondent alii , vim per diagonalem esse vim compositam ex duabus viribus per latera quadrati designatis , quae tamen perfecte non sunt conspirantes , sed partim se impedientes et unde non

mirum , si motus , quem producunt vires coniunctae, non aequet summam motuum , quos seorsim proaucunt. De hoc argumento iterum in Physica. Is. Huic quaestioni finem impono unam proponendo quaestiunculam pro more apud Neuvionum in optica r cepto . Vis Hotrix , quae nonnisi transeunter corporibus communicatur , diei ne debet modus de novo corpori adveniens , an vis motricis corporis propriae nova

modificatio δI6. Res p. Praeter vim motricem, nempe gravitatem, quam constanter inesse corporibus deprehendimus , &qua corpora cuncta deorsum feruntur, saepe vim quam dam veluti adventitiam in corporibus obiervamus.

Corpoream sursum ferri , sursumque meare substantiam projectam experiuntur omnes. Haec vis Pro jectilis non inest constanter corporibus , cum ante pro lectionem iisdem non inesset , & paullatim evanescat . Haec vis adventitia , seu secundari a , quaedam est vis, quae vel communicatur corpori a projiciente , sive impellente , & erit modus ; vel est modificatio gravita tis a projiciente facta. Probabilius videtur, vim motri cem corporum esse determinatam, atque ab aliis deter minabilem et quia vis motrix est determinata, deorsum

189쪽

tanquam quid perdurabile, per integram materiam diffusum, atque per celeritatem, & directionem modificabile concipienda est.2 . Uis motrix vario sese modo in corporibus habet: nunc ipsa exerit se, & in actum prorumpit; nunc vero impeditur ita, ut actio non sequatur. In priori casu Vis dicitur viυa, in altero mortua.

SCH. Probe hoc discrimen, cujus auctor Leibnitius, est notandum ad solvendas, , tollendas discultates,

qua contra vim motricem moventur . Corpora nemin

pe , etiam si quiescant , vi motrice praedita sunt, sed mortua , non vero viva. 76

et F. cuncta seruntur , vel serri nituntur : quia vero est determinabilis. , debent corpora quoque posse per auras sursum succeaere , quamquamis Pondera , quantum in se est , deorsum deducere

pugnent.

76 Leibnitianam hanc vis vivae definitionem non

omnes admittunt . Concedunt quidem , vim vivam esse vim cum motu conjunctam ; at hoc uno vis vivae naturam negant contineri . Quid ergo est vis motrix per istos Philosophos λ Ea nempe, quae motum facit, idest, quae movet cbrpora : siquid aliud faciat , non erit motrix , sed quid aliud e eatenus enim motrix dicitur , quatenus movet . Quid porro vis viva y Nempe ea , qua corpus motum essicit aliquid, quaeque in effectu edendo absumitur. Nam licet non eodem modo ab omnibus definiatur : definitiones tamen pleraeque huc redeunt ; neque si ex iis, quas de vi corporum viva disputari a Physicis solent, definire eam velis, definitio existet alia . duod si ita est, quid diversum magis, quamvis viva a vi motrice λ Nam cum vis motrix motum creet , non ipsa ex motu est , sed motus ex ipsa , 8c motum antecedit e vis autem viva , cum sit ea, qu mcorpus habet ex eo , quod movetur, ipsa ex motu est, di motum sequitur . consulantur Acta Acad. Bonoru

190쪽

23. Notio corporis, qua tanquam eompositum vi resistendi praeditum concipitur, incompleta est Schol. q. 22. : anne autem completa erit , si vis motrix adjungatur , corpusque dicatur Compositum vi re endi , atque m mendi praeditum 'Equidem , si nulla assignari potuerit in corpore mutatio, cui debite, ac intelligibiliter explicanis dae illa non sufficiat, nihil dubii remanere poterit, quin notio sit completa e atqui vero es araphaenomena mutuorum accessuum, ac repulsionum suppetunt, quae per vim motricem supra ex positam adhac nemo satis explicavit. Quid ita. queῖ Num praeter illam aliae adhuc vires in corinpore ponendae' Nondum ita concludendum. Per vim motricem nemo adhuc phoenomena mutuo Ium accessuum &c. apte explicavit: sed nempe forte ideo, quia regulae, ac leges, juxta quas vis illa modificatur , sicque modificata agit , nondum omnes cognitae, ac perspectae sunt e sorte alia supersunt, quae si cognitae forent, facerent, ut ex vi illa haec etiam phaenomena explicari possent ;sin minus, tum enimvero fatendum omnino , nomtionem illam mancam adhuc , ac incompletam

esse.

SCH. Suod ad nos attinet, alibi ostendemus, dari

mutuos corporum accessus , seu, ut sunt, attractiones, itemque repulsiones , ac tales quidem , quae per vim motricem iuxta adhuc cognitas regulas operantem sese explicari non patiuntur: igitur ad alias vires confu-

tom. 2. par. altera pag. 388. Nonnulli sunt Philosophi . qui vim vivam vel confundunt cum vi inertiae , vel vires vivas in corporibus nullas esse contendunt , uti videro. est in Disteri. P. Bostovichii , quae laud. Acad. ion.' tomo Iegitur .

SEARCH

MENU NAVIGATION