Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

tis aurei . 32. Idea ex compositione aliarum idearum orta , Figmentum dicitur. Figmenta non ejusdem generis sunt. Nunc componuntur talia , quorum unum alteri repugnat; hinc oriuntur Figmenta impossibilia , ac absurda , si ve Chimerae : e. g. mons auis reus . Bilineum rectilineum &c. Nunc in compositione apprime ratio habetur tum principii contradictionis, tum rationis sufficientis ; unde oriuntur Figmenta possibilia , rationalia , ac concinna , qualia quidem sunt artificia Architectorum , Poetarum , Musicorum, oratorum , &c.

CAPUT IV.

De variis quibusdam Animae Statibus, scilicet Vigilia, Somno, Somnio cN.

33. 'Uo imprimis sunt status, in quibus Anio ma , quamdiu corpori conjuncta est , ita

versatur , ut continuo alter alterum excipiat ;nimirum nunc res externas organa afficientes clare sentit, sive claras earum ideas habet: nunc omni claritate sensuum caret. Status ille, in quodnima curas rerum externarum sensationes habet, Vigilia dicitur; ille autem status, in quo iisdem penitus destituitur, Somnus appellatur . Hinc vigilat , qui clare sentit ; dormit vero , qui nihil clare sentit. SCH. Ouando vigilamus, nervi ita vigent , ut iis inducta mutatio usque ad cerebrum propagari post , elaraque in Anima idea nascantur; contra cum dommimus, functionibus suis impares sunt. 34.

242쪽

Empirica . 23 I34. Fieri autem consuevit, ut licet dormientes nihil clare sentiamus , claras tamen rerum absentium ideas habeamus ; status hic Somnium appellatur: somnia ergo a phantasia provenire, dubitari nequit 23- ' . n31. Hinc intelligimus, somnia alia dici poue naturalia, esseque ea, qua per leges phantasia explicabilia sunt, alia supernaturalia, quae per eas leges explicari nequeunt. In specie Somnium divinum dici tur ecus ratio in immediata actione DEI contine

iuν quale fuit illud SS. trium Magorum, in quo a DEO illis injunctum fuit , ut ne ad He

rodem reverterentur. Matth. II. v. I 2. SCH. I. geuicumque revelationi locum concedit , eieertum ei dari Caco daemones, perque illos in Anima quo demumcumque modo mutationes certas accidere posse: itaque es Somnium diabolicum possibile est , cujus nempe ratio in actione Cacodaemonis continetur. SCH. 2. Nobis hoc loco Somnii naturalis explicatio propinta esse debet: de isto ergo porro quadam adfere

36. Somnium vel conssideratur comparate ad res, quarum ideas dormiens habet, vel comparate ad ipsam Animam, in qua repraesentationes, sive ideae habentur. Somnium priori modo consideratum objectivum , posteriori modo acceptum sub

CTivo. Etenim quae in somnio repraesentantur , tum spectata simulta ne itate , tum successione , partim contra principium contradictionis , partim contra principium rationis sufficientis conjunguntur; ut cum e. g. pridem vita desunctus comparet ad convivium; item cum sine mora in hor-

243쪽

to versamur, qui modo in templo preces sundebamus M. r itaque in somnio objectivo non datur ordo, quo plura vel simul sunt, vel se consequuntur; consequenter neque veritas . I 27. Ont. renimvero licet res, quae repraesentantur in somnio, absque ordine conjungantur, ipsae tamen repraesentationes secundum leges phantasiae se se exci

piunt g. 33. : in somnio ergo subjectivo datur

veritas. 98 t: γ ' ASCH. Ruod F itaque in genere dicimur, somnia eavere veritate , atque adeo ratione sinciente , male concluditur e ergo existit aliquid Me ratione sinciente ;eontra sei licet quam principium rationis suscientis postulat: sc namque 'non'esse concludendum ex eo eυine itur , quod somnium subjectiυe consideratam non destituatur veritate , b ratione susciente. 37. Somnium a phantasia provenit g. ὀ . , proindeque initium illius , & origo a praesenoe quadam sensatione habetur I. 28. : ipsum vero juxta leges phantasia continuatur: atque in quantum ita continuatur , somnium sim ex dicitur, quia una simplici phantasmatum serie absolvitur . Ei opponitur como situm, quod una vel pluribus sensationibus interrumitur , hac ratione , ut diversae phantasmatum series inde nascantur. po 38.

98 Intima experientia novimus , nos , dum dormimus , longissimas plerumque habere ratiocinationes . Nec raro longissimas demonstrationes somniabit Geometra , suaque abstracta systemata Μetaphysicus . S mnium ergo objectivum suam quandoque habet veritatem , quamvis ut plurimum nullus in eo ordo serve

tur .

yy Somnium secundum leges phantasiae inchoari , continuari, & compleri, ex iis potest mirifice illustra

244쪽

q8. Non raro expergefacti eorum omnium, aut plerorumque, quae somniavimus , recordari , illaque aliis speciatim enarrare valemus ἰ quo qui dem casu somnium fuisse elarum dicimus: ubi ex

ri , quae habet Lucretius lib. IV is Et quoi qui ue sere studio devinctus adhaeret,

Aut quibus in rebus multum sumus ante morati,M Atque in qua ratione fuit contenta magis mensis In somnis eadem plerumque videmur obire eis Caussidici caussas agere , & componere leges r, , Induperatores pugnare , ac praelia obire :o Nautae contractum cuivi ventis cernere bellum eis Nos agere hoc autem ,& naturam quaerere rerum se Semper , & inventam patriis .exponere chartis. is Cetera sic studia, atque artes plerumque videnturis In somnis animos hominum frustrata tener . Et quicumque dies multos ex ordine ludisse Adliduas dederunt operas plerumque videmus, se Quom jam destiterint , ea sensibus usurpare , is Relli quas tamen esse vias in mente patetites, ,, Qua possint eadem rerum simulacra venire .se Per multos itaque illa dies eadem obversantur ,, Ante oculos , etiam vigilantes ut videantur ,, Cernere saltantes , & mollia membra moventes, Et citharae liquidum carmen , chordasque loquentes,, Auribus accipere, & consessum cernere eumdem, is Scenaique simul varios splendere decores. ,, Usque adeo magni resert studium , atque voluntas, is Et quibus in rebus coniverint esse operatiis Non homines solum, sed vero animalia cuncta is Quippe videbis equos sortes , dum membra jacebunt, In somnis sudare tamen, spirareque saepe, is Et quasi de palma summas contendere vires. Venantumque canes in molli saepe quieteis Iactant crura tamen subito , vocesque repente, , Μittunt, & crebras reducunt naribus auras ,ri Ut vestigia si teneant inventa serarum , Expergefactique sequuntur inania saeperi Cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, se Donec discussis redeant erroribus ad se.

245쪽

adverso obscurum somnium appellamus, dum eo' Tum, quae somniavimus, nulla sere nobis recom

39. Sui compos dicitur homo, si polleat valetudine integra , sensationesque illius consuetum claritatis gradum habeant: dicitur vero eκtra se rapi, si cum integra valetudine praeditus est, una aliqua sensatio illius prae caeteris vividissima facta reliquas omnes obscurat : in hujusmodi statu ,

qui etiam Eoiasis appellari solet , S. Paullum

At consueta domi catulorum blanda propago,, Degere , saepe levem ex oculis, volucremque soporem, , Discutere, & corpus de terra conripere instant. ,, Proinde quasi ignotas facies, atque ora tuantur, is Et quam quaeque magis sunt aspera semina eorum, M Tam magis in somnis eadem saevire necessum est. o At variae fugiunt volucres, pennisque repenteis Sollicitant divum nocturno tempore lucos

se Accipitres somno in leni si praena, pagnasqueis Edere sunt persectantes , vitaeque volantes. Porro hominum mentes magnis quae motibus edunt ,, Magna etenim saepe in somnis faciuntque,geruntque, is Reges expugnant, capiuntur , praelia miscent: se Tollunt clamores , quasi sit jugulentur ibidem. - Μulti depugnant , gemitusque doloribus edunt dis Et quasi pantherae morsu , saevive leonisse Mandantur, magnis clamoribus omnia complent. - Μulti de magnis per somnum rebu' loquuntur,

se Indicioque sui facti persaepe fuere .

Μulti mortem obeunt; multi de montibus altis, is Se quasi praecipitent ad terram corpore toto, , , Exterrentur, & ex somno, quasi mentibu' capti, is Vix ad se redeunt permoti corporis aestu . ,, Flumen item sitiens, aut sontem propter amaenum, , Adsidet, & totum prope faucibus occupat amnem. Ioo Tam clarum quandoque somnium est, ut eseis pergefacti vi X nos somniasse credamus . En stultitiae se momentum. Stulti permaneremus , si nimiam hanc se tensionem non amitterent cerebri fibrae,, inquit Auctor speciminis originis &c. pag. Da.

246쪽

Empiri ea. 23sversatum aliquando legimus . 2. Cor. XII. v. q. SCH. Alii esasim Vocant eum statum , in quo homo , sensibus prorsus quiescentibus , insolita sibi audire , ac Uidere videtur . Hoc sensu accepta escis species

somnii est β. 34. ; dissert autem a somnio priori

sensu accepta.

CAPUT V. De Memoria, obliuione , C ' Reminiscentia.

go Q ESpe rerum ideas , quas aliquando habui

o mus , denuo habemus ita , ut agnoscamus esse easdem, quas alias habuimus. SCH. E. g. babemus hodie ideam 3oris , vel hominis , quem heri vidimus, agnoscimusque hane ideam nos beri habuisse . 4 I. Facultatem ideam alias habitam, ac denuo pro- dusiam recognoscendi, Memoriam appellamus. 42. Memoriam alii definiunt per facultatem ideas alias habitas denuo habendi; sed enim horum e sententia memoria a phantasia non dis- feret : juxta dicta enim ideas alias habitas per phantasiam denuo habere possumus ; quo ipso patet , definitionem hanc a nobis allatae praeserri minime posse. SCH. Philosophi nempe maximi refert efficere , ut quod in rebus discrimen reperitur , clarissime ana

xeat . 43. DEFINITIO MEMORIAE , QUOD sIT FACULTAsIDEAM ALIAS HABITAM , AC DENUO PRODUCTAM RECOGNOSCENDI CUM Usu LOQUENDI APPRIME CON

247쪽

sANT1T. Numquid 1i in libro quaedam legimus ignari, an ista alias legerimus, id ipsum pro deis

sectu memoriae habemus p Atqui hoc non fieret, nisi communiter per memoriam intelligeretur facultas ideam olim habitam , ac denuo productam recognoscendi: proindeque &c. q. Attamen ex ista memoriae definitione nondum discitur , quid memoria re ipsa sit ;quippe nominalis est definitio: realis enim ante dari nequit , quam essentia, ac natura Animae comperta sit . Sunt , qui definitione hac nominali non contenti cum de Animae essentia, ac natura nihil exploratum habent , audent ipsam memoriam reali definitione explicare, sed infelicissime : hi nempe , quoniam aliter modum , quo ideae olim habitae redire, ac recognosci possunt, explicare nequeunt, ad ea, quae sub sensus cadunt, convertuntur , deprehensuri aliquid, ex quo repetuntur, quae alias habita sunt: ociacu runt ergo cistae, di scrinia , in quibus nunc

haec, nunc alia reponuntur , & custodiuntur , dum suo demum tempore promantur e mox idipsum ad Animam applicatur, statuiturque, memoriam esse receptaculum, in quo ideae reponantur , custodiantur, suo demum tempore ex illo repetendae.

Sed quis hoc manifesta cum subreptione statui

non agnoscat ' Animae tribuitur, quod in ea nemo unquam observavit, neque observ aturus est; immo quod Animae repugnat: terminus ergo inanis est Receptaculum ad Animam applicatus, cui nulla notio respondet, vel respondere potest. 4s. Interim vero ope experientiae hic ostendi , docerique potest, undenam fiat, ut redeuntem aliquam ideam agnoscamus eandem esse, quam a

248쪽

. Empirica . 237lias habuimus, scilicet, quia ipsa nunc in alio

ordine, tum intuitu idearum illarum, cum quibus simul est, tum intuitu earum, quae praecesserunt, vel quae sequuntur , continetur . E. g. redeuntem ideam hominis alicujus agnoscimus est e eandem, quam olim habuimus , quia hominem illum nunc in alio loco, cum aliis hominibus , aliis vestibus indutum spectamus, quam olim spectaverimus . Hinc etiam rogati , unde constet hunc hominem olim a nobis visum esse , respondemus, quod illum hoc, vel illo loco dcc. vide

rimus .

46. Dicimur memoriae mandare aliqua , quatenus iacilitatem nobis comparamus eorum ideas denuo productas recognoscendi ; id quod fit, si mem riae mandanda diu intueamur, frequenter percipiamus, saepiusque repetamus. Memoria retinemus, quorum ideas recognoscendi facilitatem in nobis

conservamus.

47. Non pari omnes ratione aliqua memoriae mandant, & mandata retinent. Quidam plurima, eaque cito, & facile memoriae mandant , & memoriae mandata diu retinent, atque hos dicimus memoria bona gaudere. Suos ergo bonitas memoriae gradus habet , quorum aestimatio, unde sumenda sit, ex his ipsis, quae modo adduximus , patet; nec sane dubitari potest , memoriam ho-nam, vel comparative meliorem ipso exercitio acquiri posse. SCH. Alustris mathematicus Iohannes alsus asseverat , se noctu in tenebris sola fretum memoria ex numero Τῖ. notis conjante , ea, qua communiter adhiberi solet, methodo , radicem quadratam 27. partium' extraxisse o sane peculiare eκemplum memoriae bonae l

249쪽

48. Obliti dicimur eorum, quae vel denuo repraesentare, vel repraetentata recognoscere non valemus. Hinc obliυionem definimus per impotentiam tum ideas olim habitas denuo habendi, tum istos recognoscendi. .

SCH. Equidem non posse ideat olim habitas denuo habere , proprie loquendo defectus phantasiae est , solumque non posse ideam recognoscere, memoria est dejectus: enimυero quoniam cum defectu priori posterior jemper est conjunctus, non incongrue ad explicandam oblivionem uterque adhibetur, tametsi in definienda memoria potentiam ideas olim habitas denuo habendi excluser: mus, cum idear iterata productio non semper con uncta deprehendatur cum ejusdem recognitione. Caeterus quis maυult oblisionem per solam impotentiam ι deas olim habitas denuo habendi definire, ei litem non

movemus.

o. Haud dissiculter intelligimus, quod , cum memoriae mandemus , mandataque retineamus , quς diu intuemur, frequenter percipimus, saepiusque repetimus g. 46. ; ex opposito illorum obliviscamur, ad quae obiter attendimus, perraro perincipimus, ac repetimus . .

o. Rerum ideas olim habitas, nuncque denuo praesentes saepe non recognoscimus Ideo, quia lui- έcientia non exhibet, ex quibus constare possit, eam jam alias nos habuisse ; unde in lius usmodicatu dicere solemus , nos non satis recordarι, 1eu reminisci, hancne ideam jam olim habuerimus, necne itaque certis quasi artificiis utimur , ut ea in animum revocentur, eX quibus demum agninscere licet, ideam praesentem eandem esse, qua In alias habuimus. Facultas ideam prasentem ope aliarum in animam reυocatarum recognosceniat , Remi m- . scen-

250쪽

seentia audit. SCH. Reminiscentiam ergo non penitus in idem cum memoria recidere nulli non attentionem ad dicta adferenti clarum esse potes: memoria solum ideam alias habitam recognoscit; reminiscentia arιificiis utitur ideas

reducendi, ct agnoscendi. Ioi

De Facultatis cognoscendi Parte

superiori.

C A P U T I. De Facultate attendendi, o reflectendi.

1 G ficultatis cognoscitivae ea pars dicitur sua perior, quae ad cognitiones dist mctas spe. ctat . I 4. . Ad cognitiones distinctas per quosidam quasi gradus a cognitionibus obscuris , &confusis pervenitur , quos adeo ante omnia hic referri , eXponique convenit.

2. ro I Imaginationem inter , memoriam, & remi ni scentiam di 1crimen hoc ponit laud. Auctor specimi nis &C. pag. 32. Imaginat O , inquit , reproducit ,, ideas jam habitas; memoria reproducit ligna , qui bus ideae adnexae erant ; reminiscentia recognoscit, , ipsas ideas , , . Memoria igitur secundum Auctorem 1 peciminis est reminiscentia secundum Saenerium , &vicissim reminiscentia est memoria. Dum aliquod obje ctum percipimus , ideam objecti constanter alicui ligno nos adnectere, contendit idem Auctor speciminis &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION