Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

a 9o PDchologia Empirica . perientiam de Commercio Animae , & Corporis eonstant. Quod ad modum illud ex licandi attinet, a variis varius adhuc adhibitus est, ut infra fusius docebitur.

PSYCHOLOGIAE EMPIRICAE.

302쪽

PSYCHOLOGIAE

RATIONALIS SECTIO Ι.

De Animabus humani S.

CAPUT I. De Animae humanae Essentia, ac

dicaturas 132 G Si essentia illud , quod in re primum

Lia concipitur, & in quo caeterorum ratio continetur g. 3I. Ontol. : istud in Anima detecturi ratiocinio utamur, oportet; ex iis enim, quae de ipsa experimur, nihil tale constat: ordine autem procedendum est. 33 . Anima sui, aliorumque extra se conscia sibi est g. ; consequenter cogitat: quod cogitat in cogitando indispensabiliter haec praestat: I. percipit rem Α: a. repraesentat rem discernendam B: 3. discernit cogitans tum se a re cogitata, tum res cogitatas inter se g. eod. : igitur quidquid haec tria praestare nequit , cogitare

non potest. 334. NuLLUM ENs COMPOSITUM COGITARE PO

TEST. Ens enim compositum neque se ipsum ab aliis rebus, neque res inter se discernere valet;

303쪽

29 2 Poc bologia

id, quod ita evincitus . Discreturus aliqua ea inter i e comparet, atque, quae in ipsis diversa sunt, observet, est necesse: ens compositum haec praestare nequit; quidquid namque in ente composito fit, non ni si per motum, hoc est per ablationem , vel adjunctionem , aut demum transpositionem partium fit : ex his autem solummodo varia magnitudo, figura , di situs partium enascitur, in quibus sane nulla comparatio, discriminisque cujusdam observatio locum sibi ven

dicat: nullum ergo ens compositum cogitare po

missimi reipta sunt, operam omnem in eo ponunt, ut materiales esse Animas nostras ostendant , hominesque deprimant ad plantarum categoriam . Hinc apto magis vocabulo dicuntur Materialistae: eos enim hac in re 1equuntur, qui nihil praeter corpora, seu materiam , ejus que affectiones existere cogitant, vel certe vellent. Hos inter eminet Lucretius, qui rationibus perquam levibus, infirmisque Animorum spiritualitatem , atque immortalitatem lib. III. ,&IV. negat audacissime. - Quid enim, inquit Lambinus in Prae t. ad lib. III. Lucr. , , quem ,, quam sanum, ac pium moveant collecta a Lucretio, , adversus Animorum immortalitatem, & spiritualita-

, , tem argumenta , cum Ea omnia valeant in partes , seu , , potestates Animae turbidas , & rationis expertes , is non in eam, quae omni motu a ratione averso VACat,

is quaeque ex aetheriis illis,& divinis ignibus decerpta, & quasi delibata est idquod tanta vis est verita , , tis, ut Lucretius ipse libro superiore Animos est eis immortales , iisque in Caelum , unde profecti sunt ,

,, reditum patere imprudens, atque adeo invitus fa-

, , teatur uid enim illa sibi aliud voluntὸ , ,

is Cedit item retro, de terra quod fuit ante In terras, & quod missum est ex se thetis oris, Id rursum Caeli rellatum templa receptant .

a. Lokius, quem solum bene de Anima scripsisse audaciae

304쪽

Rationalis. 29 I

IJ S. IN ENTE COMPos ITO REI QUIDEM ALICUI Us MATERIALIS REPRAEsENTATIO HABERI POTEST ,

T 3 IPSA

dacia prorsus intolerabili baubatur Volterius Ep. Philos. XIII., quasi nempe & Philosophi ceteri, Plato, Aristoteles, Socrates , dc Ecclesiae Patres , & Scholastici

omnes de Animorum natura incredibilia tradiderint , Lokrus , inquam . anceps haeret, sitne Anima nostra corpus' Itaque operae pretium est demonstrare , tota re sione errare Materialistas, Animamque nostram nec esse , nec esse posse substantiam e politam. 3. Praeter argumentum abAuctore propositum hoc f., alia sunt multa , quae rem contra Μaterialistas conficiunt. Saepe laud. Auctor Speciminis e. p. r. breve hoc , ast solidum

Proponit contra Loiciam argumentum e Congestus part

cularum non es unum Iullectum e atqui subjectum cogitationis est unum : eris sub ctum cogitationis non est congestus particularum. Praeterea intimo sensu constat, nos, dum unum percipimus objectum, unam habere illius objecti perceptionem : jam vero si perceptiones dicantur substantiae compositae affectiones, quum substantia composita infinitas quasi partes realiter inter se distinctas

nimae perceptio est omnium partium corporis affectio, vel est assectio aliquarum partium, vel tot sunt in Anima perceptiones, quot partes. Si primum: igitur ai- sectio unius substantiae est affectio alterius substantiae; quod cum repugnet, repugnat item , unam Animae perceptionem partibus omnibus Animam componentibus esie communem. Nec secundum dici potest; istae enim partes extensa sunt, ex aliisque constant partibus; erit igitur una perceptio plurium substantiarum diversarum determinatio , quod ex dictis repugnat. Restat itaque ut dicant Μaterialistae, tot haberi in nobis perceptiones , dum aliquod cognosse i mus objectum, quot sunt in Anima partes: quum porro istae partes vel sint infinitae, vel quasi infinitae, dum nos unum contemplamur objectum, infinitae, vel quasi infinitae perceptiones simultaneae in nobis habebuntur: atqui intimo sensui id repugnat; nobis enim eX-- ploratum est , certum, & evidens , unam nos habere perceptionem, dum unum cognoscimus objectum : repugnat ergo perceptionem esse substantiae compositae determinationem . . q'Diuitiaso by Cooste

305쪽

Ips A TAMEN NULLATENUS COGITATIO DICI POTEST

Ad hoc quippe, ut quid cogitare dicatur , satis

non . Placet idem hoc argumentum ex iis illustrare, quae contra Antropomorphitas profert ipse Lokiusto m de Intellectu bum. cap. IO. o Primo videamus, inquit, qua ,, tandem ratione profani homines sibi potuerint per , , suadere, mentem aeternam corpore constare. Primum se tota ne materia mundana, ejusque partes cogitant stis Non eo dementiae evasuros puto hujus aevi profa- nos, ut id dicant, nisi una Opera dicere velint, TOT M EssE ENTIA COGITANT A , QUOT MATERIAE PARTEs, ides ,, infinita, atque iccirco infinitos esse Deos ... non eris so materia suapte natura, & necessitate tota est co- ,, gitans . Quid ergo ' Quaedam tantum partes hujus, , corporei entis cogitantes erunt , ceterae stupidae s ... ,, Pars ne una materiae hoc erit ens aeternum , &- cogitans y Non minora inde, nec pauciora consequun- tur absurda: enimvero aut haec tantum materiae pars ae- terna est, vel non. Si primum, reliqua materia tota inderi creata ... Si secundum , quibus tandem argumentis illi ,, non totam quoque materiam, sed partem tantum uis nam cogitare adstruent... Postremo nec tota, nec una se pars materiae esse ens illud aeternum cogitans dice- ,, tur, sed congeries quaedam plurium particularum λ- At qui illud ens aeternum nec unam materiae aeter- ,3 nae partem, nec Omnes esse intelligit, is, nisi nullamis esse congeriem particularum quoque intelligat, lapi-

de silice stultior sit , necesse est. Ens ergo illud co-

gitans aeternum nec tota est materia, nec una pars materiae, nec ulla materiae congeries is . Hucusque

Lollius . At hoc lokianum argumentum vel non probat, DEUΜ non esse materiam, vel ii id probat, probat pariter, Animam nostram esse immaterialem : ergo &c. s. Hinc P. Gerdit Ius in opere de Animae Immaterialitate contra Lohium , & P. Hayerus de Animae Spiritualitate plurimis demonstrant argumentis , vel Lokium non probare, DEUM non esse corpus, vel si hoc probat, pariter probare, Animam nostram nec esse , nec posse esse corpus. Si enim DEUS edet corpus, infinita essent entia cogitantia aeterna: pariter ergo si Anima

esset

306쪽

Rationali r. 29snon est , rem aliquam in se repraesentare , sed

opus est eam in se repraesentare Ianquam extra

esset corpus, infinitae, vel quasi infinitae essent in uno homine Animae;

Ac tot erunt mentes, quot partes corpore in uno:

at utrumque repugnat: si ergo DEUS est ens simplicis simum quod solidissimis demonstrat Lokius argumentis ,& Anima nostra simplex est substantia , non composita. Hinc monet sapientissime S. Augustinus lib. IX. de

Gen. ad lit. cap. 1 . n. Ao. Nihil vicinius . autia sortasse nihil tam consequens esse . quam ut credito, ri quod Anima corpus sit, etiam DEUS corpus esse creri datur is . 6. Accedit ad haec, si Anima est eorpus , seu male Tia , etiam cogitatio , sive perceptio quaedam erit corporis, seu materiae assectio, & modificatior igiturri Concursus , Μotus , ordo , Positura , Figura ,

vel erunt perceptio, vel conflabunt perceptionem , atque adeo et mutato partium ordine mutabuntur perceptio nes, & harum ouaedam erunt rotundae, quaedam et lipticae, aliae quadratae, cubicae aliae &c.: simplex perceptio sorte erit minus spissa, quam judicium, & discursus: motus mentis, dum apprehendit, erit rectilineus , dum judicat, & discurrit circularis, parabolicus , hyperbolicus. Quis autem pacato, & tranquillo animo portenta haec audiat ' Bene notatur in Thesibus let nitianis, & vvolmanis, ex motu partium perceptioneς, ct alias affectiones Animae gigni non polie . . , Si finga- is mus dari machinam , dicitur in laudatis Thesibus , is quae per structuram partium cogitet, non obstat, quOri minus iisdem proportionibus retentis, majori mole con- ,, strui conspiciatur, ita ut aditus in eam nobis conceis datur, tamquam in Molendinum. Hoc supposito, in- ,, tus nihil deprehendemus, nisi partes se mutuo impelis lentes, nec aliud quidpiam, per quod perceptio ex-- plicari queat is . 7. Ejusmodi sunt haec argumenta , ut Lucretius vir non sane stupidus intellexerit lib. III. , motione partium vulgarium elementorum , eorum nimirum Corporum , quae noscimus, sensum , & cogitationem creari

non posse: is Quumque nihil aliud, quod diceret , re

307쪽

aso Psychologia

se constitutam, quemadmodum hoe de Anima

nostra experimur : ens compositum nequit ali

quid

is perisset, quartam quamdam invexit substantiam comis poream, & . ne dolus apertius intelligeretur , inno,. minatam esse voluit se inquit Genovesius par. altis Metaph. p. 1 I. En Lucretii sensaris Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est. si Tenuis enim quaedam moribundos deserit aurari Mista vapore: vapor porro trahit aera secum ris Nec calor est quisquam , quoi non sit mistus 3c aer ris Rara quod ejus enim constat natura , necesse eth,, Aeris inter eum primordia multa cieri. Iam triplex Animi est igitur natura reperta , se Nec tamen Ha C sAT SUMT ad sensum cuncta

creandum.

si Nil horum quoniam recipit mens, posse creareis Sensi seros motus , quaedam qui mente volutent. QUA Rr A quoque his igitur quedam natura necesse estri Attribuatur: ea est omnino nominis expers; is Q in neque mobilius quicquam, neque tenvius exta tria Nec magis e parvis, aut laevibus ex elemen is, is Sensi seros motus quae didit prima per artus. Sed si sensiferos hos motus sensus , cogitationis, & ra tiocinii perquam minutis illis seminibus vaporis , aeris, atque ignis gigni non posse ultro agnoscis, Lucretii ;vide sis, an ullis aliis cujuscumque corporis partibus fieri possint. Scilicet si cogitationes fiunt atomorum motu , nulla alia praeterea re, atomis minus tenuibus, atquct minutis certe non aeque veloces; at fient tamen: quo si non his, ne ullis quidem aliis. Sic loco laud. arsu mentatur Genovesius. 8. Sed praestat & Anti lucretium audire eleganter, dc solide lib. V. v. 337. , & seq. canentem zL Si vero non hanc atomos acquirere dotem

is Credideris, sed quod conflatur eorpus ab illis, o Textu nimirum subtili , & praepete motu,

Protinus elata respondens voce rogaboris Ecquidnam est aliud corpus, quam corporis ipsa is Semina, quae certa coeunt ratione locata stis Quidnam his accedit positura , aut ordine quovis .

308쪽

Rationalis. 297 quid repraesentare ceu extra se consti tu tum , curn discrimen inter se , di rem repraesentatam observare

nono Acquirit corpus toto glomeramine, praeteris Interius quemdam textum, exteriusque figuram

is Sunt illae cunctis solae , Ie judice , dotes

is Corporibus; solae pariunt discrimina cuncta r, , Hoc est respectus varios re semper eadem Corporis ad corpus: nempe ut sint plusve, minusve,, Stricta, aut laxa intus , sint plusve, minusve rotunda, , , Seu quadrata soris. Nihil est discriminis interis Corporeas moles, quod non redigatur ad ista. Quis mentem textus formabit, quaeve figura 'ri Res ut nosse queat: satin' est subtilibus illam δε Conflari ex atomis Sed quid subtilius unari Est atomost tamen haud atomus tibi cogitat. Addr, , Pernicem motum; sed quid pernicius igne,

,, . Et here, luce tamen neque luκ, neque cogitat ignis. Non aether. Satin' est aliquam illis esse figuram , , Hoc ais: hanc demum fugis expugnatus in arcem, is Nam quo lucifugus se se non subripit erroriis Sed nos errorem, quo se se cumque receptet, Insequimur, caussamque animi non esse figuramis Materiae, valida freti ratione probamus.

A Namque hoc si fuerit, non omnes , credo , figurae se Formabunt animum; sed quaedam hoc jure fruetur, o Seclusis aliis v 6oo. , & seq. Din igitur: qua nempe fides, & opinio forma, o Qua dubitatio, qua stabilis persuasio distent, Invidia, ambitio, spes . aut metus Eja age , inti, Quid cessas ρ Haeres Desunt tibi verba, figurae is Quamquam omnes adsunt oculis ' Cur nulla rogantiis obvia fit, quae vel minimum genus exprimat horum' si Nil quodcumque vides , Quinti, quod corpore tangis, se Significare valet , quod 1entis intus , & Omnisse Μateriae tibi deest ratio de mente loquenti. v. 878. , & seq. Si fingatur enim multis e partibus esse, is Parvula quantumvis , vel subtilissima fiat, se Oificio pars quaeque suo jam dedita , certeo Nesciat Officium alterius, neque judicet interis Sensus diversos quis suavior; haec neget, illa Assise

309쪽

non valeat, uti tamen Anima observare valet et si igitur in ente composito materialis cujusdam

se Amrmet discors: velit una, quod altera nolit: M Quamque suo nam jure frui, arbitrioque necesse est.

, , Ut partes oculi non uno munere cunctasis Defungi certum est; radios nam colligit una, , , Altera secernit: mentis sic munia partesse Diversae diversa, immo contraria obirent.

, , Libertate sua pariter, seorsumque potitae, is Caelus erit: veluti formicarum abdita eam , , Plebs habitat, varium inter se partita laborem: se Aut examen apum: vel erit Respublica discors, , Motibus insanis, ac seditionibus ardens: se Et confundentur populosae munia mentis. se Vel concors ut sit, quaedam selecta tot intero Particulas sibi congeneres, operumque ministras, , , Sic princeps erit, ut cunctae referantur ad illam ,

se Conspirentque simul. Sed quae Regina sedebit

,, Praeter enim quam quod prorsus germana videtur, , Mentibus his, quas Democrito exprobrare solebas, o Partibus est aliis conflata minoribus , aeque., Ac famulae, vulgusque atomorum in corpore degens: is Quae pars imperio lac nata videbitur una stis Quae pars Reginae tandem Regina sutura est λ Quae pars mentis erit vere mens ' Heu , bone Quintilis Fingere quam promptu nil rationem redde te fictiis Proh quam dissicile est Nonne hinc intelligis. unum, , , Et simplex esse id, quod vult, & percipit λ Ergo is Cum pars materia: meministi nulla ut una, si Nulla individua , aut simplex , nullam esse necesse est,

se Quae casu quovis in mentem assurgere possit,

si Aut per se sola, aut alias sibi foedere junctis.

9. Auctor operis De Natura, qui creditur Alembertus, alibi jam citatus, tantam esse Animae a corpore deinpendentiam fingit, ut nullae in Anima exurgant perceptiones, nisi ab ipso corpore Animae communi centur. in iomodo autem a Corpore ideae in Anima producantur,eκ ponit idem Auctor : si attente structura cerebri nostri, &eerebelli inspiciatur, sere infinitus fibrarum nervearum numerus deprehendetur . Aliae enim ad unam, aliae ad aliam corporis nostri partem mira dispositione propa-

310쪽

Rationalis. 299dam rei repraesentatio haberi possit, haec tamen nullatenus cogitatio dici potest .sCH.

pantur. Itaque in tres classes tota nervorum familia dividatur. Una nervorum classis in sex alias familias Organorum sensoriorum dispertiatur ; altera classis fibrarum nervearum constituat fasciculum id earum intellectualium; ultima tandem classis ad volitiones spectabit. Erunt ergo in cerebro fibrae sensitivae , fibrae intellectuales, & fibrae volitivae: si fibrae sensitivae concutiantur , sensationes exurgent vel coloris , odoris, saporis, soni , tactus, vel moralitatis. Fibrae autem intellectua Ies , 8c volitivae sunt cum fibris sensitivis ad uni sonum tensae: igitur ex legibus soni, fibris sensitivis oscillantibus in cerebro, & fibrae intellectuales, & volitivae nece dario undulationes concipient. Hinc facile natura explicatur id earum, quid sit habitus, quid memoria , quid passio: habitus enim est fibrarum facilitas ad tales oscit lationes concipiendas ; memori3 est facilitas fibrarum nervearum ad oscillandum ita, ut una fibra intellectuali undulante, & aliae plurimae ad eumdem fasciculum spectantes oscillare cogantur: passiones sunt fibrarum

nervearum volitivarum non oscillationes, non commotiones, sed convulsiones, sed irritamenta ingentia. Io. Si haec juxta obvium, nativumque verborum sensum accipiantur, purum Μaterialismum nobis exhibent: quid enim sibi volunt propositiones illae r Animae perceptiones a corpore in ipsa Anima producuntur: Anima illas tantum perceptiones habet , quas Illi corpus communia

eisi Quid significant Grae illae sensitivae, intellectuales molitiυaest Fortene cerebri fibrae lentiunt , intelligunt , volunt λ Si in castris militat Materialistarum laudatus Aiustor , videat , quam Philosopho sit indignum , homines ad imaginem DEI factos ad lapidum familiam

deprimere. Qui alios homines cum saxis natura putat convenire , is certe a lapidibus se non discrepare consentit .

II. Illud pariter falsitatis arguitur , ad motum scilicet fibrarum sensitivarum , confictas intellectuales fibras , dc volitivas commoveri et quoties enim videt Philosophus admirabilem corporis humani structuramitemque plantarum , & Μundi totius ; modoque ad

DEUM

SEARCH

MENU NAVIGATION