장음표시 사용
401쪽
3 9o Psobologia Rationalis. erat alterum. I3 Σ13. Hinc etsi brutis tribui possint sensus , i
maginatio, memoria, evectatio casuum similium , appetitus sensitivus p tribui tamen nequeunt intellectus, ratio, sapientia , appetitus rationalis , libertas , ut attendens ad ea, quae in Psychologia hucusque docuimus, non magno negotio intelliget. I33 2Iq. Ex eo, quod animae bruti intellectus tribui nequeat , colligimus, vi ejus repraesentativae haud aliam determinationem , ac limitationem competere, quam quae a conjuncto corpore proficiscitur. Itaque immortalitas ipsi non competit c β.2Oo. , tametsi propterea, quod ens simplex sit, incorruptibilis censeri debeat.
a 3 Bruta igitur non sunt mera Automata. 33s ) Eorum , qui animas brutorum dicunt esse Ca-COdaemones, Opinationem refutare inutile duco.
402쪽
THEOLOGIAE NATURALIS PROLEGOΜENA.
ceu iis , quibus investigandis, atque ex-a plicandis destinata est , compellationem suam habet: dicitur autem Naturalis propterea , quod omnia, quae in ea docentur , ex lumine naturae, naturalique ratione explicari, ae Ostendi debeant. a. Differt proinde Theologia naturalis ab ea, quae Reυelata dicitur, cum haec non ratione , sed sacris Litteris nixa ea de DEO doceat, quorum cognitio vires rationis nostrae excedit; unde my' steriis plena est, hoc est talia proponit, quae etsi possibilia snt, quo tamen modo esse possint, perspicere non valemuS. 3. Etsi autem Theologia Naturalis, & Revelata inter se differant; neque tamen Naturalis Revelatae, neque Revelata Naturali repugnare potest et utraque enim circa unam, eandemquerem, nempe DEUM, versatur e in una autem , eademque re , quae inter se pugnant, esse non pos-
403쪽
3yx Geologia Naturalis Protegomena
sunt per princ. Ontol. : unde quamvis alia de DEO in Revelata affirmentur, quam in Naturali, in neutra tamen idem negatur, quod ita altera ponitur, & assirmatur: solum, quae in
Revelata traduntur , rationem nostram superant, ejusdemque angustias detegunt, non vero eidem contraria sunt.
4. Recte inter partes Metaphysicae Theologia Naturalis ultima constituitur; cum enim nulla earum sit, quae Theologiae principia probandi, di explicandi non subministret, omnes ut praemittantur , .praemissasque Theologia demum exeipiat, sana methodus jubet. s. Pars maxima felicitatis humanae in DEIeognitione sita est : si itaque reliqua praetereamus omnia, vel inde pretium Theologiae satis colligamus oportet . In hac methodi demonstrativae, ut fieri poterit, studiosissimi erimus; quam certe, si ulla alia, haec de DEO pertractatio p tissimo sibi jure vendicare videtur. THEO- s
404쪽
6. T EI existentiam demonstraturi ante omnia is quid nomine DEI intelligendum veniat explicemus, est necesset quam tamen explicationem, sive definitionem nominalem hujusmodi esse oportebit, ut notas , ac characteres suffcientes in se contineat ad DEUM pro omni statu, ac tempore satis agnoscendum, & ab omni eo, quod DEUS non est, discernendum; id quod ita accipiendum, ut in definitione talia adserantur, ex quibus debito nexu, quaecunque DEO conveniunt , deduci possitnt; hoc enim notio completa, qualis hic requiritur, exposcit 9.q8. Log. ; non vero ut Omnia, & singula, quae DEO conveniunt, atque ex aliis intelliguntur, singillatim enumerentur, unde notio abundans enasceretur Schol. g. 37. Log. . . DEI itaque nomine indigitatum cupimus Ens necessarium ab hoc mundo, seu universo dioeris sum, a quo mηηdus tanquam a caussa dependet.
405쪽
Nihil vero dubitamus, hanc definitionem nomῖ nalem iis dotibus praeditam esse, quas f. ptaec. requiri diximus: patebit namque deinceps, quae in illa assignantur , ea sussicere ad talem plane DEUM agnoscendum, qualem ipsi Christiani per revelationem credimus.
SCH. I. Ab aliis DE diei audias Spiritum perfectissimum: Ens optimum et Ens infinitum :Ens independens M. Neque fas omnino fuerit ρ-tare , his notionibus Perinde, ac nostra susscienter notas adferri ad DE- satis agnoscendum, ac d
scernendum: cur tamen viis neglectis aliam assumpserimus, mox dicemus . SCH. a. Caterum definitio nostra congruit cum ea, qua fuit ab ipso DEO revelata Exod. cap. LII. :
Ego sum, qui sum: quin diceret: Ego sum, qui
necessario existo. 8. Quod si demonstratum a nobis fuerit, existere ens necessarium a mundo diversum, a quo mundus tanquam a caussa dependet , hoc ipso existentiam DEI demonstravimus. Patet ex eo, quod in Logica traditum est, scilicet, definiti nem , di definitum esse eadem f. 6o. Log. . SCH. Sui existentiam DEI demonstraturi eandem definiunt per Ens optimum : Ens independens: Spiritum perfectissimum &c. , exissentiam entis o timi , entis independentis , spiritus perfectissimi c. demonstrent est necesse: enimvero , qui rem tentabunt, atque nihil a rigore demonstrandi desectere volent, opere ses experiri poterunt, vix, ac ne vix quidem demonstrationem a se condi posse, in qua nihiι quis,
praesertim acutior , desideraverit: atque hoc caussa est, ear cum aliis aliam notionem assumere libeat, qua
assumpta conatus demonstranda existentiae DEI forte . feli-
406쪽
Naturalis.fIissus procedat . Operi Jam accingιmur.
CAUssA DEPENDET . Quaecunque fundamenta ad hanc thesim demonstrandam pertinent, positio- .nibus a se invicem sejunctis proponemus, ut ita facilius intelligi possit, quantum unicuique momenti , ac ponderis insit, & num alicubi quaedam exceptio locum habere queat. I. Μundus existit per experientiam, & sen
II. Quidquid existit rationem lassicientem exi- stentiae suae habet f. ao. Ontol. . III. UeI mundus rationem lassicientem existentiae in se ipso habet, vel in alio a se diversoc per princ. contrad. q. 13. OntoI. . IV. Quod rationem sussicientem existentiae suae in se ipso habet, per essentiam , consequenter necessario existit, estque ens necessarium c per definit. entis necessarii β. Ioz. Ontol. . V. Mundus est ens contingens . I 2. Cosmol. . VI. Ens contingens non poten simul esse ensnecessarium c g. 8. Ontol. . VII. Mundus rationem lassicientem existentiae
VIII. Mundus lassicientem rationem existentiae habet in alio a se diverso per N. III. .
IX. Hoc ens a mundo diversum vel contingens, vel necessarium est. X. Ens contingens largiri non potest rationem vere sumetentem existentiae alterius vid. q. Io3. Ontol. .
XI. Quod praebet rationem lassicientem existentiae
407쪽
tiar mundi est ens necessarium per N. IX. .
Datur ergo ens necessari uin a mundo diversum, in quo mundus sum cientem rationem existentiae suae habet , seu a quo ipse tanquam a
a 36 a. Contra demonstrationem ex ente conti gente petitam ad entis necessarii eκistentiam confirmandam opponunt aliqui , argumentum a distributivo ad collectivum minime valere, ut in possibilibus patet, quorum singula produci a DEo postunt ; nec tamen hinc sequitur,& totam eorum collectionem, seu omnia
collective produci a DEo posse.
gulas ignorare convincuntur, ex quibus constat, argu mentationem non esse a distributivo ad collecti Mum, nisi habeatur in consequenti collectivum praedicatum , ut terminus numeralis 3. 7. Io. M. , vel Populus , Cι
vitas oec. Habere porro, vel non habere in te ipso pr priae existentiae rationem sufficientem collectivum non est praedicatum; cumque adeo infertur , nec omnia simul entia contingentia propriae existentiae sufficientem rationem in se ipsis habere, ideoque debere ens necessarium existere, non est haec argumentatio a distributivo ad collectivum, sed a sufficienti partium enumeratione ad totum; quod quidem optimum est argumentandi genus. Hinc in essentialibus praedicatis , sive in materia necessaria valet argumentum a distributivo ad collectivum, quia licet tale videatur , tale reipsa non
est , sed a partibus ad totum . 3. Exemplum possibilium ad rem non est e possibilia enim omnia collective sumi nequeunt , sed tantum disributive ; cum namque sint infinita sincategoremati ce , ut a junt , cui infinito repugnat esse totum id , quod esse potest, plane repugnat, possibilia omnia collective sumi ; tot scilicet sumi , ut plura sumi non possint . Illa igitur argumentatio : Possibilia singula exse. stere , ct produci possunt : ergo ct omnia , in eo peccat , quod falso in consequenti supponat. 4. Siquis dicat, nec contingentia sumi collective posse ; id i. contra illos est , qui ex contina tib0s non.
408쪽
ro. DATυχ DEUS . Datur namque ens necessarium a mundo diversum , a quo mundus tan
quam a caussa dependet ι . praec. : igitur da
recte ens necessarium in serri contendunt e nam si co tingentia collective sumi nequeunt ; sumi ergo poterunt tantum ut singula , vel ut omnia distributive rat qui M singula contingentia , & omnia distributive postulant ens aliud , in quo sit eorumdem existentiae ratio suffciens r esse itaque debet aliquod ens necessa-Tium. Σ. Contingentia, de quibus loquimur, illa sunt, quae reipsa existunt , ac extiterunt : haec porro sunt g. 73. Ontol. determinata : nil ergo vetat ea sumi etiam collective . s. At vero possibilia omnia non sunt extra divinam essentiam determinata; immo nec possunt tot determ 1-nari , quin plura supersint adhuc determinabilia : quare nec sumi possunt collectionis unius ad instar et nec enim sine suis determinatis partibus constare collectio potest. Esto tamen e sumi possint collective etiam possibilia omnia: quaero, utrum omnium possibilium hujusmodi collectio 1 pectetur ut aliquid distinctum a divina essentia , vel ut aliquid ab illa indistinctum ex Nota 29 ad s. 94. Ontol. 3. Si primum; cur non valebit argumentum a singulis ad totam collectionem P Cur possbilium omnium collectio existere , & produci non
rotexit , si & ipsa sit aliquod possibile , & ab essentia
ivina distinctum ' Numquid possibilium collectioni existere repugnat , & produci R At possibilis est ex hypothesi , & producibilis. Si vero alterum dicatur; existit prosecto talis collectio , & quamvis produci non possit, uti produci possunt singula possibilia , hoc ideo
est, quia a singulis essentialiter differt ; singula enim finitae sunt persectionis, ac contingentia e collectio vero a divina essentia indistincta perfectionis est infinitae,& necessario per se , atque a se existens . Unde in hac argumentatione : Singula possibilia produci possunt : ergo
sola etiam eorum csllectio , ea habetur fallacia , quae terminorum rnconstantia dicitur : mutantur enim extrema ἔDam de finitis entibus 'contingentibias iis antecedenti est
sermo ; in consequenti autem de ente infinito, di necessario.
409쪽
SCH. I. Ruam dedimus demonstrationem existentia DEI, et Reeentiores plurimum tribuunt. Tribus , ut satis patet, ipsa potvismum nititur : I. diuincta notatione entis necessarii ἰ 2. Principio rationis sinet mris : 3. eontingentia mundi . Uvo us contendit , ad demo ,strandam existentiam DEI nullum argumentum eum successu adhibitum iri , ns contingentia mundi pro fundamento substernatur ἰ in quo rectene, an s cus egerit , nunc disquirere sane non vacat: istud inia quum putaverim , eum , qui argumenti alicuius ν bur ad examen is cum vocat , Atheismi incusare: equidem non hoc ipso. rhesim negat , qui a umentum aliquod, quo ipsa stabilitur, in dubium vocat. SCH. a. Alii existentiam DEI demonstraturi amgumentum desumunt a consensu gentivm ; alii are morsu conscientiae ; alii ad ideas DEI innatas confugiunt; alii ab ordine ad ordinantem; a finibus rerum ad ens aliquod sapienti ismum, quod hos fines intendit , concludunt . At longum nimis foret de fingulorum argumentorum firmitate , υeι imbecillitate dispicere.
SCH. 3. Celabrior est probatio existentia DEI, quam Cartesus ab idea entis in iti , Frie perfectissimi sumpsit et mens Cartesi haec erat: se Ens, quod ,, perfectissimum concipio , omnes habet perfectiones ris necessario, b actu exissere es perfectio : ergo enses quod perfectissmum eoncipio , necessario , ct actu se existit se . vid. Cartes Philos prim. indit. 3.
Contra hanc probationem ab eruditis hoe vel maxime monetur , enti , quod perfecti mum concipitur, conceptum quidem necessaria , ct actualis exissentia tribui debere; non tamen sequi exinde, quod ens illud neeessario , b actu etiam extra mentem existat. Hine alii ad hoc, ut argumentum suo robore non carea, ,
410쪽
Naturalis. 399 requiri putant, ut possibilitas entis perfecti mi ante
recte, ac debite demonstretur ; cui quidem varii Uario modo effectum dare conati sunt. SCH. q. Non abs re fuerit paucis it ud quoque commemorare argumentum , quod ad demonstrandam
existentiam DEI a desiderio hominis infinito alia quando desumptum noυimus r ita fere habet: ,, In homine deprehenditur desiderium infinitum: hoc ,, desiderium omnibus hominibus innatum est natuis rate ἰ ergo non potest esse frustraneum ; A non est ,, frustraneum , sequitur, ut illud, ad quod refertur, ,, exissere debeat; refertur autem hoe desiderium adis bonum infinitum , hoe est , DE . : ergo DEUS
SCH. I. Extant demum argumenta prifica pro existentia DEI demonstranda: puta, qua ab admiram bili universe hujus, itemque eorporis humani structura repetuntur: fuerunt etiam, qui Aillatim ex membris fingulis argumentum deprompserunt. Sturmius exissentiam DEI probavit ex structura oculi. Hambe gerus ex constitutione cordis . ueherer ex cerebro bc.
II. Rui DE- dari negant , Athei dicuntur et unde Atheismus in negatione existentiae DEI consistit. SCH. Suandoquidem piarimis argumentis DEUS exissere probatur , quaeret fortς quispiam: Num aliquandis extiterint , aut re vera dentur Athei
Athei alii dici possunt theoretici , alii practici.
337 Quum demonstrationes ab Auctore ind icatae in sacra Theologia recurrant, ubi de DEO uno agitur non est quod plura hete addantur. Consulatur, si libenP. Valsecchius operis jam laud. tona. I. cap. 2.