Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

quae partim propter essentiam, partim propter aliquid ab essentia diversum homini conUeniunt, de eoque Pradicari possunt. 3 9. Ea, quorum ratio sinciens in isto essentia eontinetur, Attributa appellantur . Sunt haec vel propria, vel communia: illorum ratio lassiciens inessentialibus omnibus simul sumptis; istorum in uno aliquo, vel quibusdam, iisque, quae alteri cuidam enti communia sunt, continetur. I9

6o. ATTRIBUTA ENTI CONSTANTER CONVENIUNT.

Eorum enim ratio sussiciens in essentia continetur per defin. f. praee. ; quoniam ergo posita ratione sufficiente ponitur id, quod per eam p tius est, quam non est f. 33. , posita essentia,

ponuntur attributa; jam autem fieri nequit, utens unquam sua essentia destituatur ; igitur neque attributis et attributa ergo constanter enti

conveniunt .

SCH. I. in fumus hae positione in Logica , cum docuimus, definitiones rerum per attributa fieri posse :id namque exinde stabiliri debebat, quod attributa noras suscientes praebeant ad speciem entis pro omni tempore satis agnoscendam, scilicet quia enti constan-rer, ac perPetuo conveniunt.

I9 tributa communia appellant aliqui Philosophi. quae ab essentialibus genericis determInantur ἰ quae vero abessentiatibus determinantur specificis, propria dicunt. Essentralia generica entis dicuntur illa , quae sunt in entibus plerθque similia ; essentialia vero ditersa , specifica dicuntur : e. g. partes essentiales hominis sunt Anima r tionalis , o Corpus organicum. In homine quaedam sunt attributa , quae sunt hominis propria, ut capacitas scientiae , amor veritatis ς quaedam vero attributa, & aliis competunt substantiis ab homine diversis , ut videre ,αalire , babere corpus r itaque ista attributa vocantur commania ; illa vero propria .

62쪽

Ontologia. 31

SCH. Σ. Dedimus definitiones attributorum in a strano Cynsideratorum , prout munus , ac inclum On-tologiae postulat, eum utique in finem, in ea usparticularibus in attributorum numerum non referantur , quae referri non merentur e ad quem autem μnem consequenaum modo stabilita propositio haud parum collatura est, Ut eustus pro attributo haberi non poterit, quod enti non perpetuo inesse deprehendetur. 6 I. Ea , quorum ratio sufeiens extra essentiam continetur, Modos appellamus: hinc autem facile quisque agnoverit recte statui, MoDos ΑΒ ENTE

ABESSE PossE. Nam cum dicamus eorum rationem suffcientem in ipsa essentia entis non contineri, manifeste sequitur , posita essentia, non hoc ipso poni modos ; quoniam tamen , posita essentia, ponitur ens, poterit ens esse , quin in

eo adsint modi. ao γSCH. I. Hinc in Logica docuimus, per modos demnitiones non esse condendas , ex eo scilicet, quia, cum ab ente abesse possnt , notas susscientes praebere non possunt ad entis speciem pro omni tempore satis agnoscendam. SCH. 2. Liquet vero etiam ex dictis, id iure inter modos entis esse referendum, quod in ente modo adesse, modo abesse deprehenditur. SCH. 3. Caeterum nota, alio , quam quidem ad Omlologiam pertinere, ut ejus, quod agnoveris esse modum entis, pleniorem notitiam adipiscaris: e. g. ubi agnoveris perceptionem esse modum anima , calorem modum lapidis, ex aliis , quam quidem oniologicis D a prru

s. Σο ὶ Hinc in Scholis accidens praedicabile , adeoque S modus definitur , quod potest inesse, o non inesse eniι, salis essentia seu quod praedicatur de ente in quale con

singenter.

63쪽

sa Onto logi a. principiis, discendum erit, quid fit pereeptio, quid calor 8 Idem sentiendum de attributis. 62. Et si modorum ratio sussiciens in essentia non contineatur, scilicet hoc sensu, ut , posita entis essentia, actu in ente sint; tamen in essentia continetur ratio, ut modi in ente esse posisint: seu IN EssENTIA ENTIs CONTINETUR RATIO SUFFICIENs PossIBILITATIS MODORUM, LICET NOMCONTINEATUR IPSIUs ACTUALITATIS EORUMDEM .

Nempe cur modi in ente esse possint, ratio susificiens praesto esse debet per princ. rat. sum ; haec ergo quaerenda vel in essentia, vel in attributis, vel in modis; plura enim in ente non dantur: quaeri autem non potest in ipsis modis, qui in ente actu jam sunt, cum hac ratione possibilitas ex existentia fluere , ipsaque adeo exissentia prior possibilitate esse deberet, quod admitti nequit: igitur quaerenda est vel in attributis, vel in essentia. Enimvero si latet in attributis , quoniam attributorum ratio sulficiens continetur in essentia, consequens fit, rationem sufficientem, cur modi in ente esse possint , etiamin essentia latere r unde nihil aliud universim relinquitur, quam modorum possibilitatis , vel proxime, vel remo te intervenientibus attributis, rationem sufficientem in essentia contineri. 63. Itaque manifestum est , PossIBILITATES

HODORUM INTER ATTRIBUTA ESSE REFERENDAS .

Attributa namque dicuntur, quorum ratio su ficiens in essentia continetur . 3ς. : possibilitates modorum sui rationem sussicientem in essentia agnoscunt I. praeced. : proindeque

SCH. Ex essentia lapidis non fluit, eum esse calia

64쪽

Onto Iogia. 33

dum ; quod is tamen post esse calidus , ab ejus essentia pendet: hinc quidem actualis calor non ni

modus lapidit est; possibilitas tamen illius in lapide attributum lapidis est. ar

CAPUT II. De Mentitate , Diversitate, o D inctione .

64.T Adem dicuntur, quorum unius praedicata alteri L a communia sunt. Sive si ipsi A conveniantea, quae ipsi B conveniunt, Α ,& B eadem sunt. Porro si quodcumque ipsi A convenit, id omne conveniat ipsi B; Α,& B dicentur absolute eadem; si vero saltem aliquid eorum, quae ipsi A conveniunt ipsi B convenit, resspective eadem audient. SCH. In Logica eadem diximus, quae Mi ita su stitui possunt, ut , facta substitutione, nulla mutatio ob servetur; quae quidem definitio ex praesenti sponte sua

xi Si quaerat aliquis , unde ratio repeti debeat , cur modi aliqui enti cuipiam insint , quam quidem rationem non suggerit A. ; illi facile fit fatis ajendo ,

rationem sussicientem , cur aliqui modi enti cuipiam insint, partim in essentialibus ipsius entis , partim vel in modis aliis entis , vel in ente extraneo, sive in en te , quod non est in numero determinationum dati entis , contineri r enimvero ex s. 62. in ratio sufficiens possibilitatis modorum in ente continetur in essentialibus ipsius entis : ergo partialis ratio sufficiens , cur modi insint ab ementialibus petenda est; si namque modi in tali ente non essent possibiles , nec actu inesse possent : ast ratio ista partialis vere sufficiens non est, ut modi actu insint et vel igitur in modis aliis in ente existentibus , vel in ente extraneo rationis scissicientis continebitur complementum .

65쪽

fluit. Ouae enim si communia, praedicata eontinent,

ea ipsa ita Fbi substitui possunt, ut , facta substitutio

ne, nulla mutatio observetur. 63. A SECUM IPso AB soLu TE IDEM EsT. Declaratur, & demonstratur propositio hoc modo : concipiatur Α bis poni: quaecumque sunt in Α una vice posito, ea omnia sunt in Α altera vice posito ; secus ipsum A bis positum non conciperetur contra hypothesim: igitur Α una vice positum absolute idem est cum A altera vice posito praec. ; seu Α est absolute idem secum ipse. SCH. Per A his sumitur quodvis ens, e actu te, e potentiale, quod adeo dicimus secum isto idem. Ex dicendis autem patebit , praeter huyusmodi casum, alium, in quo absoluta identitas obtineat , non dari. 66. Identitati partim opponunt Distin honem , partim Diversitatem. Nos Distincta dicimus , quorum unum cum altero absolute idem non est ; sive , distinctio habetur in negatione absolutae identitatis, aut communionis omnium praedicatorum: Diversa vero appellamus, inter qua etiam identiaras refectiva aliquo modo exulat. SCH. Ubi etiam identitas respectiυa exulat , unum

alterius Ioeo ita substitui nequit, ut, facta substitutione, mutatio non observetur: hinc in Logica diversa υocavimus , quorum unum alteri substitui non potest , quin mutatio aliqua observetur.

67. In quantum Λ secum ipso absolute idem est, etiam idem numero audit. Itaque si A posueris esse idem numero cum B, B ipsum A st, est necesse; consequenter tali casu cum veritate

praedicare licebit: A est B, b B est A . Ex ati

66쪽

onis logia. syverso cum positum fuerit C non nisi respective idem esse cum D; C, & D ad unam quamdam

classem entium referenda sunt, atque adeo sub communi quadam notione continebuntur unde eadem quoad speciem appellabuntur e hinc vero in- serre non licebit, D non esse distinctum a Crcontra statuendum erit, ex eo quod D non sit idem numero cum C, distinctionem inter ea obtinere ; nec adeo C, & D praecise diversa nomina, sed diversas numero entitates esse. SCH. Nempe distinctio non incit identitati respectivae, sed Motius ad eam requiritur ; eum enim rese ctive eadem dieamus, qua saltem aliqua praedicataeommunia habent g. 64. , plura entia sumimus , loe est quoniam omnis pluralitas , seu multitudo distinctionem aduruit , ut infra dorebitur distincta ,

in quibus saltem aliqua praedicata communis ponimusοῦ itaque identitas respectioa inur distincta habetur . Caeterum dictis lucem adlatura est sequens propo-

filio . . 68. Si QUAEDAM sUB QUADAM NOTIONE CΟΜΜUNI CONTINENTUR, QUATENUs SUB EA CONTINENTUR, EADEΜ DICENDA sUMT . Per notionem communem hic intelligitur vel definitio , vel conditio definitioni adjecta e quatenus ergo quaedam sub communi notione continentur, iis vel definitio, vel conditio eidem adjecta communis est :enimvero cum definitio, tum conditio praebet rationem lassicientem, cur aliquod praedicatum subjecto conveniat f. 38. : itaque si e. g. A, B,

ct C sub communi notione continentur, qua vis p odicata, quae propter illam notionem conveniunt ipsi Λ, convenire quoque debent ipsis B,

67쪽

36 Ontologia easu eadem sunt g. 64. . SCH. Equidem vulgo plane propositio hae in usu

est: nam eum pondus ignotum ad libram examinatum deprehenditur cum alio trium e. g. librarum pondere in aequilibrio constitui, pondera dicuntur eadem eo ex capite, quod unum perinde , ac alterum agnoscatur trium librarum esse.

6ς. Quoniam si aliqua eadem sunt, quatenus eadem sunt, sibi mutuo substitui possunt ; quae

sub quadam notione communi continentur sibi substitui possunt, quatenus sub illa communi notione continentur . E. g. quatenus Petrus , dc Paullus sub communi notione animalis rationalis' continentur, Petrus Paullo substitui potest. o. Passim identitas respectiva dicitur a mente cognoscente pendere; cum ex adverso identitas absoluta, qua nempe aliquid secum ipso idem est, per se se, atque nulla mentis cognoscentis ratione habita , in rebus locum sibi vendicare putetur. Ubi tamen probe notandum , id nequa. quam ita accipi posse, quasi identitas respectiva

fundamento reali destitueretur et contrarium equidem jam innuimus; paullo inserius autem enucleatius docebimus. SCH. Interam adhuc allata servire poterunt quibusdam, quae eirea distinctionem Uel ideo, quod passim scitu digna existimentur , nunc commemoraturi s mus , facilius intelligendis. 7I. Quemadmodum aliqua , quae quidem distincta sunt, landamentum praebere possunt, ut sub

communi notione concipiantur , indeque respective eadem evadant; ita una, eademque numero entitas fundamentum praebere potest , ut di- versis modis concipiatur, indeque certa quada M

68쪽

Ontologia. II

ratione a se ipsa distinguatur; quae tamen adeo distinctio a mente concipiente pendet , ideoque passim Diuinctio rationis salutatur . Homo e. g. nunc concipi potest tamquam ens facultate sentiendi praeditum, seu , ut mos loquendi fert ,

tamquam animal, nunc tamquam ens facultate

ratiocinandi instructum , seu tamquam rationale; quo casu homo tamquam animal dicetur distinctus a se ipso tamquam rationali, sed nempe distinctione rationis . SCH. Distinctio rationis, e us nune mentio famast, rationis ratiocinatae fert nomen: est prater eam alia, quam rationis ratiocinantis υocant. Cirea miramque Suarea, quem Noufius res metaphascas profundius meditatum fatetur, seqMentia annotavit Disp. 7. Sect. I. N. m. o Eu eertum dari praeter distin-- ,, ctionem realem , distinctionem rationis , 9 ess,, illa, quae formaliter , 9 actualiter non est in is rebus, qua uec diuincta denominantur, prout in seis exinunt, sed solum prout substant eonceptibus no-

stris , er eis denominationem aliquam acciam piunt . - - - Hac autem duplex distingui solet, D una, qua non habet fundamentum in re , s dicituris rationis ratiocinantis, quia oritur solum ex negotiari tione, 9 operatione intellectus , alia , habetis fundamentum in re, es a multis υocatur rationisti ratiocinata. - - - Hac autem duo distinctionumis rationis genera , quamυis ab aliis aliter explicenis tur, commode tamen possunt in hune modum de- ,, clarari , nimirum , distinctio rationis ratioci. se nantis fit in ordine ad eumdem conceptum adari quatum , seu simplicem ejusdem rei solum perri quamdam repetitionem, vel comparationem ejus, quas in mente M. Sic enim distinguitur Petrus a se ipso,

69쪽

18 Ontologia. se vel in ratione subjecti, b praedicati , quando desae

,, Us enuntiatur, vel in ratione termini, es subitem is relationis, quando idem sibi dicitur ; in his enim ,, similibus distinctionibus rationis idem est, atque ,, integer conceytus Petri , solumque fit quaedam re-D Petitio , comparatio effus. At vero posterior diis is stinctio rationis fit per conceptus inadaequatos effuses dem rei: nam licet per utrumque eadem res concia ,, piatur, per neutrum tamen exacte concipitur tori id, quod est in re, quod Ioe sit eoneia ,, piendo rem illam per habitudinem ad res diversas, ,, vel ad modum earum, ideo talis distinctiose- ,, per habet fundamentum in re , formaliter autem se dicetur feri per conceptus inadaequatos ejusdem rer. - Sie diuinguimus in DEO Justitiam a miserieordia, ,, non concistimus 'licismam viristem DEI, ,, prout in se est. - sed eam conceptibus partimur ,, in ordine ad diversos effectus, quorum est princia ,, Prum 1lla eminens Virtus, vel per proportionem ad se diseros virtutes, in homine invenimus diais stinctas. se N. VI. Ex quibus intelligitur primo , distincti

is nem rationis non amellari, eo , quod inter entia. rationis versetur, in quo multa decepti sunt; - -

, constat enim ex dictis exe lis, ea, quae Ila dissim, , aeui dicuntur, entia realia esse, vel potius ens rea- ,, is diversis modis conceptum; rationeque etiam id

is Patet , quia ratio non 'gis entia, Ila diuinquit, sed solum per modum distinctorum concipit , quae dia ,, stincta non sunt; ergo non ea, qua distinguuntur , , sed sola tua distinctio per rationem resultat . Nec is tamen mens fallitur sic distinguendo, quia non af,, firmat, rn re esse diuincta, quae bis concipit , sed ,, simpliciter, ct absque compostione, seu inrmatio

ne ,

70쪽

ontologia. I9,, ne , aut negatione ea concipit, ut distincta per abs, , tractionem praeci am, per quam quas incit hu- ,, ius distinctionem. Suod se postea per reflexionem , is vel compositionem illam praedicat de rebus se eon- ,, ceptis, non inrmat fi liciter illas esse distinctas, es sed tantum secundum quid , id est secundum ra-o tionem.

Fallor vehementer , aut quidquid de distinnione rationis utiliter afferri potest, id totum Vir eximius e gregie, clareque complexus est; hinc ipsa ejus verba adducere libuit. et 2 72. Praeter distinctionem rationis, eamque . de qua sub principium egimus, quamque ideo realem dici volunt , quod inter res secundum se spectatas , & ad mentem cognoscentem non rela tas obtineat, solet a Philosophis commemorari, adhuc quaedam alia, modalis dicta locum sibi vendicans inter subjectum modificatum , & modum, e. g. inter mensam, & ejus rotunditatem. Hanc I. dici nolunt rationis ex eo, quod a mente cognoscente nullo modo pendeat; Σ. autem n que realem propterea, quod non inter rem , &rem, sed rem, & modum rei intercedat . Caeterae distinctionum species, ac divisiones hae sere sunt: Ι. Distinctio adaequata, quae est inter illa,

quorum unum non est pars alterius , ut eorpus,& anima. II. Distinctio inadaequata , quae datur i

xx ὶ Et de virtuali secundum Thom istas distinctione aliquid attingamus . Virtualis distinctio non est proprie distinctio , sed potius distinctionis rationis est fundamentum et id enim virtualiter distinctum appellatur , quod unum & simplex quum sit pluridius tamen aequi valet , adeoque menti nostrae praebet occasionem ut plures in eo partes distinguat .

SEARCH

MENU NAVIGATION