Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

o onrologia. expositus fuit, tum accedente principio contradictionis fit, ut lapis calidus factus necessario sit ealidus et quoniam autem non necessario lapis tanto tempore radiis Solis expositus fuit, idcirco etiam non necessario ca-

- lidus factus est, sed postquam calidus factus est, necessario calidus est. 28

- ς i. Si ens continet quidpiam , in cujus locum aliud quid substitui potest ita, ut caetera , quae enti insunt, eadem maneant, tam hoc , cui aliud quid substitui potest, quam ipsum ensi ex hoc latere Mutabile dicitur : contra appellamus mutabile, in cujus locum dicta ratione aliud quid substitui nequit. - . SCH. In cera e. g. durities est quid mutabile, infus enim locum succedere potest mollities ita , ut cae

tera

- 28 Lapis in hypothesi Auctoris dicitur ealidus necessario hypothetice ; itaque necessarium multiplex est . Id , cujus oppositum es intrinsece impostibile , dicitur intrinsece necessarium : e. g. DEUS est necessaris intrinsece justus . cujus oppositum est extrinsece imposibile , dicitur eo

trinsece necessarium: e. g. Necessario qui est mortuus , remanet mortuus , si consideretur tantum vis creata . Absolute necessarium est, cujus oppositum salsolute impossibile: e. g. Homo necessario constat ex anima rationali , or cfrpore organico . 'pothetice necessarium est , cuius oppositum est Θ-potbeiice impossibile. Exemplum a lapide calido desumatur. Necessarium pissice illud est, cujus oppositum est phν 'e -- p diis : e. g. Lapis sibi relictus necessario descendis. N cessarium moraliter est , cujus oppositum est moraliter impossibile . Sie homo pius necessario moraliter est incapax quorumdam facinorum , puta furti . Dicitur quandoque necessarium moraliter , cujus oppositum dissicillime , vel non nisi raro contingit evenire . Rectius hoc diceretur valde probabile . Non est tamen ea moralis necessitatis acceptio negligenda , qua gravis dissicultas indi-Catur , quum ea saepe in Libris sanctis , atque in SAParrum operibus occurrat . Consulatur & N. I 2

82쪽

tera in cera eadem maneant 2 ex adverso numerus

ternarius laterum in triangulo est quid immutabile; et enim alius substitui nequit, ita , ut eadem figura

gILE EsΤ. Si enti A insit necessario B, per definitionem necessarii fieri nequit , ut B non insit ipsi A I. 88. ; consequenter in locum ipsius B nihil substituere licet ita , ut in A caetera maneant eadem: igitur B est immutabile I. praee. P. SCH. Obtinet quoque conυersa hujus , scilicet: QUOD

nim B , quod inest ipsi A, est immutabile, in eius locum nihil aliud substituere licet; consequenter oppositum impossibile est, seu B necessarium est β. 88. .

93. EssENTIAE RERUM IN ABSTRACTO , AC PRO PRIE SUMPTAE SUNT NECEssARIAE . Essentiae namque

sic sumptae consistunt in non repugnantia eorum , quae rei insunt; iam cum fieri nequeat, ut quae sibi non repugnant, simul etiam repugnent, non repugnantia illa necessaria est 9. 88. : cons quenter essentiae sunt necessariae. ς EssENTIAE RERUM SUNT IMMUTABILES . Coninstituitur si quidem rei essentia per determinatum quemdam essentialium numerum , in quorum unius locum, si substitutum aliud fuerit, minime res eadem manebit, sed ad speciem diversam continuo pertinebit: essentiae ergo sunt immutabiles

29 Contra hanc sententiam , quam omnes tuentur sanae mentis Philosophi , nonnulla objiciunt Car- tellus , & Pol retus . Ita ergo argumentantur I. DEUS est omnipotentissimus : efficere ergo poterit , ut trian

83쪽

r Ontologia. 93. Contingens dicitur, cu ius oppositum impossibile non est, seu nullam contradictionem invomit . E. g. impossibile nequaquam est, ut lapis sit frigidus: si ergo nihilominus fuerit calidus, calor in i

pide contingens erit. ς6. Hinc autem clare sequitur, CONTINGEm AssE ΜUTABILE ; porroque etiam MUTABILE vici Lsm EssE CONTINGENS . Ponatur enim B , quod inest ipsi Λ, esse contingens; quoniam Oppositum cor,

tingentis impossibile non est, aliud, quod non est B, ipsi Λ inesse potest e B igitur mutabile est q. 9Ι.

gulum non tribus , sed qua tuor constet lateribus . II. Si rerum essentiae dicantur necessariae, & immutabiles, aliquid praeter DEUΜ necessarium admittitur , & immutabile. II l. Nihil est apud DEUM impossibile: quamquam igitur nos clare, distincteque cognoscamus aliquid non involvere contradictionem , essicere tamen DEUS poterit , ut contradictionem involvat. Sed levissime haec dispelluntur: unde ad I. dicendum, ea , quae manifestam involvunt contradictionem, non esse possibilia , nec entis habere rationem: at quae possibilia non sunt , neque sunt entia , esse a DEO recipere nequeunt ἰ non ergo possunt creari et non quidem desectu potentiae in DEO , sed aptitudinis in i plis impossibilibus t ex s. 4o. . Ad II. Rerum essentiae ira abstracto consideratae non sunt aliquod ens reale existens : non igitur datur aliquod praeter DEUΜ neces sanium , & immutabile , quamvis essentiae rerum necessariae , & immutabiles dicantur . Responderi aliter posset , rerum essentias possibiles realiter consideratas non aliqaid esse ab ipsa divina essentia distinctum , prout ea est infinitis modis participabilis r essentiae igitur rerum possibiles nil aliud sunt , quam ipsa divina essentia r si vero de actualibus essentiis loquamur, mutabiles sunt utique , & contingentes , quatenus ἀDEO possunt in nihilum redigi , sicuti ex nihilo iactausunt . Ad III. Omnia, quae rationem entis possunt participare, a DEO creari posse negabit sanus nemo et aequae non sunt entia , nec sunt eae S. F. possibilia.

84쪽

Oniologia. q. o I. : quod erat unum. Quod si B ponitur esse mutabile, in ejus locum aliud substitui potest, salvo ipso Λ , cui B inest; consequenter oppositum i psius B impossibile non est : unde B contingens est

praec. : quod eras alterum .

07. Si in re non nisi ad ejus essentiam, seu , quae ejus loco est, definitionem attendimus, res absolute, με in se spectari dicitur . Ubi autem praeter essentiam, vel definitionem in re aliae determinationes rationem sui in essentia non agnoscentes praesupponuntur, ac considerantur, res Dbdata conditione , seu in pothesi spectatur. Hinc est, quod alia sint necessaria absolute , alia hypothetice necessaria: absolute necessarium appellatur , cujus

in se, sive absolute spectati oppositum imposbile est:

hypothetice vero necessatium dicitur , cujus subdata conditione spectati ono tum est impossbile . SCH. In triangulo absolute necessarius est numerus ternarius laterum : calor vero in lapide solum -pothetice n/cessarius est, scilicet sub conditione , quod is radiis Solis fuerit expositus , ut mox mani essum erit. 08. Attributorum ratio determinans in ementati a continetur, atque adeo, posita essentia , ponuntur attributa, di quidem ita, ut non poni non possint: unde attributa sunt quid necessarium . . 88. : & quoniam necessitas haec oritur ex re in se, sive absolute spectata, sequitur , AT

TRIBUTΛ ESSE QUID ABSOLUTE NECESSARIUM . 99. MODI RERUΜ SUNT HYPOTHETICE NECESSA

RIi. Universim enim, si ponitur ratio determinans, etiam ponitur determinatum g. 32. :& quoniam fieri nequit, ut dum quid ponitur simul non ponatur , hoc sensu necessario ponitur

85쪽

tur . po. : modorum ratio determinans Cori-tinetur in una, vel pluribus conditionibus definitioni, sive essentiae rei adjectis; iis ergo Positis, ponuntur modi, ac ita quidem , ut drimponi concipiuntur, simul non poni non possint ;consequenter necessario ponuntur: quoniam vero haec necessitas non proficiscitur , nisi ex re sub conditione quadam spectata , relinquitur, modos hypothetice esse necessarios. SCH. I. Fieri potest, ut conditiones definitioni, Foeessent De ad secta in casu uno sufficientem rationem δε-rerminantem praebeant, non item in alio . E. g. fit ex eo quod la s. longiori tempore radiis Solis exponatur , ut calidus fat: atqui vero feri etiam potest, ut tametsi is radiis Solis fuerit expositus, is tamen calidus non fat; sed enim tunc aliud accedere oportet, quod rationem sufficientem praebeat, ut calor in lapide non obtineat; e. g. miraculos actio DEI , cui tamquam noυo determinanti determinatum aliud respondebit: hinc autem minime deducitur, modos , dum rei insunt , pothetice necessarios non esse dicendos; semper enim,

dum infunt, cum ratione sufficiente infunt, unde etiam actu inesse agnoscuntur; s quoniam per princisium eontradictionis inesse semul, ac non inesse non ossunt, necessario inesse intelliguntur ; sed nempe necessitate Θ-pothetice tali , seu fundata in conditionibus definitioni, seu esses iae ad lenis, non absolute tali, quae in ipsa rei essentia , sue definitione fundatur . SCH. 2. Ex dictis etiam intelligere licebit, quomodo . ea , qκα naturaliter fiunt, espothetice necessaria dicenda sent, ita , ut tamen ab absolute necessariis differant : constat enim ea absolute esse necessaria , quatenus possibilia sunt, pothetice, quatenus actu sunt.

86쪽

CESSARIUM EST , IN sE CONTINGEMs EsT . Quod enim sub data conditione necessarium est , ideo solum necessarium est , quia posita est conditio, ceu ratio determinans, qua posita ita ponitur determinatum, ut

simul non poni non possit per demonstrata ; igitur

si conditio non poneretur , etiam determinatum non poneretur : oppositum ergo determinati in se possibile est: cujus oppositum possibile est , con- . tingens est : ergo quod non nisi sub data conditione necessarium est, in se contingens est. SCH. Si lapis radiis Sesis longiori tempore exponia Iur , eonditio essentiae lapidis aficitur praebens rati nem sussciemem in easu , quo nihil aliud tamquam rario determinans accedit , ut lapis ealidus fiat : bquoniam posita ratione determinante ponitur determinatum , lapis longiori tempore radiis Solis expositus fit calidus ita, ut smul non ealidus fieri non poss3 , hoc est , fit neeessario calidus . Enimvero F lapis radiis Solis , praescindendo ab aliis modis , quibus lapis ealidus fieri potest, non exponeretur, ealidus non si

ret : itaque calor in lapide de se abesse potest, seu ορ- positum caloris in lapide est os bile ; eonsequenter ipso ealor in lapide de se aliquid contingens est.

ratione sussiciente ponitur id , quod per eam potius est, quam non est . 33. ,& quidem ita , ut simul non poni non possit po. , hoc est necessario ponitur: itaque si ratio sufficiens inessentia continetur, necessitas ex essentia, seu reabsolute spectata oritur; consequenter quod per illam

87쪽

το Ontologia.

illam rationem est, absolute necessarium est e si vero ratio suis ciens continetur in aliquo ab essentia diverso, necessitas proficiscitur ex re sub conditione spectata; consequenter quod per talem rationem est, non nisi hypothetice necessarium , atque adeo eontingens est . SCH. I. Hinc patet uniυer , principium rationis susscientis minime inducere absolutam necessitatem, in

quod nos mυestigaturos alibi polliciti sumus Sehol.

f. 2I. . SCH. E. Suanam in numerum absolute necessariorum, qua contra in classem h pothetice solum necessariorum rejerenda sint, aceuratius perspexisse suo loco nobis μlurimum proderit; nec minus proderit sequentia adhuc rite expendisse. Io 2. Ens necessarium appellatur, quod necessario existit; existit autem necessario, quod existentiae suae rationem sum cientem in sua essentia agnoscit I. praec. . Ens contingens vocatur, quod contingenter existit; existit vero contingenter , quod existentiae suae rationes Li sufficientem non in se ,

IO3. t 3ο ὶ Ut rite, quae tradit A. , percipiantur , adn tare juverit , non omne , cujus ratio in essentia quacumque continetur, absolute esse necessarium ; quae enim in essentia agentis liberi , quatenus liberum est , rationem sussicientem agnoscunt , non absolute sunt necessaria , sed contingentia , & libera , ut alibi demonstrabit noster A.

r Alia hinc emergit principii rationis sufficientis demonstratio. Enimvero quidquid e&istit , vel estens necessarium , vel ens contingens r atqui si ens est necessarium sussiciente non destituitur ratione, cur eκ-

istae , eam enim in sua essentia habet ; si est ens contingens eam habet in alio extra se et igitur quidquid

88쪽

Onto logia. 77

Io3. QUANTACUMQUE SERIEI ENTIUM CONTINGEM TIUM, QUORUM UNUM PER ALTERUM DETERMINΑ-TUR AD EXISTENDUM , STATUATUR , IN EA NON CONTINETUR RATIO SUFFICIENS , CUR QUODCUMQUE POTIUS SIT, QUAM NON sIT . Sint in serie contingen

tium A, B, C, D &c., & A determinetur per B, B per C, C vero per D &c.: itaque A existere nequit, nisi prius existat B; sed quoniam

B per hypoth. est contingens , rationem sussicientem existentiae in se non habet, sed in alio, eoque diverso; consequenter B existere nequit , nisi prius existat aliquid ab ipso diversum, nem

pe in nostra hypothesi C: igitur Α non habet

rationem iam cientem in solo B r enimvero pari modo demonstratur nec habere in C, nec in D, nec in quocumque alio, hoc est in tota serier patet ergo, in serie contingentium rationem sub

existit habet rationem sufficientem : atque adeo NIHIL EST SINE RATIONE SUFriCIEM Tm. Non dissimilis fieri potest demonstratio de quac ut e enti cuilibet inexistente realitate , & de quacu- ue mutatione, quae in ente quolibet jam existente fiat : quaecumque enim rea

litas vel necessario , vel contingenter enti inest ; si necessario , vel tamquam essentiale quid, vel tamquam attributum ἰ si tamquam essentiale , ejus ratio 1 ussiciens est non repugnantia . si tamquam attributum , ejus ratio sufficiens est in essentialibus : si contingenter , ejus ratio sufficiens partim in essentialibus , partim in modis aliis praecedentibus , vel in ente alio continetur ex 69. 98. 99. ὶ: crgo &c. Mutatio , quae fit in ente jam existente, non est, nisi modificatio , sive variatio modi essendi: quare cum modi non inexistaneonti absque ratione sussiciente, nulla quoque fit in ente jam existente mutatio sine ratione sufficiente et at

89쪽

sicientem non contineri , cur unum aliquod potius sit, quam non sit. Io4. Hinc autem manifeste duo fluunt rL Series entium contingentium, quorum unum per a terum determinatur , quantacumque sit, i a non nisiens contingens est: est quippe ens contingens , quod rationem existentiae in se non continet. II. Si series entium contingentium, qκorum unum Per alterum determinatur , exiuit, rationem sussicientem existenti in ente extra seriem habet: quod namque ex Hii, ratione lassiciente, cur potius e istat, quam non existat non destituitur: si igitur in se non habet rationem sussicientem, extra se habeat, Oportet .. SCH. Id, in quo series contingentium rationem sufficientem existentiae habet , 'fum quoque contiuens non esse, inde conficitur, quod alioqui ad seriem imsorum contingentium pertineret; nec proinde in eo rario sussciens contineri posset per demonst. : unde relin quitur , id ipsum necessarium esse. 3a

CAPUT IV. De Qualitate , C ' Agnatis

lotionibus,

Io I. Eterminationem quamlibet rei intrinsecam , I quae per sese, ac fine alio assumpto agno-ae intelligi potest, hic Qualitatem appellamus. SCH. Color ruber e. g. per se se sufficienter agno

s 3a ὶ Quae contra hanc demonstrationem quioam im pii homines afferunt opportunius in Tbeologia Natur ii solvemus o

90쪽

Ontologia. 79sci potest, tametsi nullus unquam alius eoior in se

sus incurrerit: hinc namque audito nomine globi rubri minime haerebis in notione ejus formanda ; atque idcirco color ruber e. g. in globo qualitas est. Io5. Qualitates dividuntur in primitivas , & derivativas . Primitivae dicuntur , quae alias ante se non supponunt, in quibus sui rationem susscientem habeant e derivativae nuncupantur, quae ex aliis suppostis deducuntur , 9 probantur.

SCH. In numerum qualitatum primitivarum res νuntur essentialia entis; ad elassem deriυatiυarum, partim attributa, partim modi pertinent. IOT. QUALITATEs REBus A SE INUICEΜ DISCERNENDIS DEsTINANTu R. Rebus discernendis destinantur ea intrinseca, quae sine alio extra eadem

assumpto intelligi possunt: quod exinde colligitur , quia aliter nec differentia alteri explicari, necens obvium a nobis agnosci poterit, nisi detur illud intrinsecum, sine quo intelligi nequit: quoniam ergo qualitates ejusmodi intrinseca sunt, patet,

qualitates rebus discernendis destinari. Io8. Si plures res easdem qualitates continent, iles dicuntur: estque adeo qualitatum identitas,

quod Similitudinem salutamus. SCH. Suo iam Lualitates rebus a se invicem discernendis destinantur . Io 7. , patet, Similitudinem dici quoque posse identitatem eorum, quae re-hus a se invicem discernendis destinantur. Ioo. Similitudo est identitas qualitatum , hoc est determinationum intrinsecarum , quae per sese intelligi possunt. Harum aliae constituunt genus rei, aliae speciem, aliae cum prioribus sumptae i p- sum individuum: hinc facile quis intelliget, quid

sibi velit similitudo generica, quid specifica Z Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION