Institutiones philosophicæ in usum scholarum ex probatis veterum, recentiorumque sententiis adornatæ a Gasparo Sagner ... Tomus 1. 4. Tomus 2. complectens metaphysicam

발행: 1767년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

6o Ontologia.

- ter totum , & ejus partem, e. g. inter bominem, ἐπ animam. III. Distinctῖo positiva, quae habetur inter terminos positivos, quales sunt corpus, banima; in specie adaequa te positiva habetur, si terminus uterque positivus est, secus inadaequate ρ Fima audit , cujusmodi intercedit inter sensum ractus , & caecitatem. IV. Distinctio negativa veIadaquate, vel inadaequate. Distinctio adaequa te negativa utrumque terminum negativum habet ;in- adaequa te negativa est hoc ipso in adaequa te positiva. De quibus cunctis non est , cur nunc plura in medium adserantur. a 3

De Singulari, O Universali.

73. Ita Gimus in Logica de notionibus singulariis

La bus , & universalibus: nunc earumdem objecta nonnihil curatius expendere convenit. Primum itaque Singulare, vel Indiυiduum dicimus , quod

s 13 3 Distinctionem quamdam ab omnibus , quas retulit A. , diversam excogitavit Scotus , inter distinctionem realem , & rationis mediam , eamque appellavit Armalem ex naiura rei '. formalem quidem , quia non inter res diversas , sed inter ejusdem rei formalitates , ut ipse loquitur , versatur ; ex natura rei , quia citra omnem intellectus operationem rebus ipsis ex propria earum natura convenit . Hinc distinctionem esse vult stolus inter gradus metaphvsicos; nec veretur in DEO, qui simplieissimus est , infinitas formalitates hoc modo distinctas admittere . Hujusmodi tamen exploditur ab omnibus disti nctio. Contra Scotum arietumentatur P. Si eo pag. 296. inquiens : ,, Equidem distinctio esse diei tue

72쪽

On t ologi a. 6 I'mnimode est determinatum, seu in quo nihil relinquitur , quod indeterminatum sit, atque adeo quadam porro ratione determinari exigat: e. g. dum mensam aliquam coram intuemur, in ea omnia, ac singula determinata deprehendimus , puta materiam , figuram &c.; hinc mensa talis est quid 11

gulare .

SCH. Exacti ma exempla matbesis suppeditat . Si in figura determinatus est numerus laterum Nangulorum, itemque determinata ratio laterum tum inter se, tum ad lineam aliquam datam , nec minus ratio angulorum tum ad summam eorum , tum ad

quatuor rectos, nihil relinquitur in figura I quod porro determinari exigeret in ordine ad hoc , ut actu esse post: est proinde figura hujusmodi ens fingulare . 7 . Ex eo itaque, quod ens omnimode sit determinatum , intelligitur, cur ens sit singulare , veIindividuum : estque adeo omnimoda determinatio sufficiens ratio intrinseca ipsius individui ;consequenter si per sussicientem rationem intrinsecam ipsius individui intelligimus , id, quod alias Principium indiυiduationis dici solet, relinquitur , PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS ESSE OMNI NODAM DETERMINATIONEΜ EORUΜ , QUAE ENTI

is entis proprietas ; tum enim unum ab alio distingul, , censemus , quum unum non est aliud ; proindeque ,, tot esse debent distinctionum genera , quot sunt en- , , tium ζ atqui inter ens reale , & rationis non adestis ens medium : ergo neque inter realem, & a ratione,, excogitatam mediam ullam distinctionem comminisci , , possumus is . Inutile foret heic Scotistarum fundamenta exponere , quae vel nimis probant , adeoque nihil ; vel facile distinctione rationis solvuntur . 24 in omnimoda eorum , quae enti insunt determiis natio dicitur in Scholis Individuatio , vel satis barbare rectaeitas.

73쪽

SCH. Applicetur huc exemplum praecedens ex Mathesi repetitum. Exemplis vulgaribuΥ dissiculter propositionem quis illustraverit; neque enim in iis, qua

in communi vita occurrunt, quaυis determinationes

intrinsecae aeque patent, ac patere possunt in objectis

mathematicis.

73. Quemadmodum ens omnimode determinatum dicitur, in quo nihil relinquitur, quod porro determinari exigat : ita ex adverso dicendum erit ens non omnimode determinatum , in quo aliquid relinquitur indeterminatum; quod ni si determinetur, ens actu esse, seu existere nequit: unde manifestum fit, quidquid existit, omnimode determinatum , consequenter singulare, b indivi

SCH. O tendimus alibi , experientia satis certum haberi posse, quae existunt , ea omnimode determinata esse , adducto exempla artificis non valentis opus quoddam artis suae ad existentiam, seu actum perducere , nis in eo omnia determinentur. 76. Inter determinationes , ex quibus entia omnimode determinata, seu individua constant, aliae sunt communes , aliae diversae : communes nempe determinationes vocamus, vi quarum plura individua sub communi quadam notione, puta definitione, vel conditione eidem adjecta, continentur, atque adeo respective eadem evadunt rdiversas dicimus, vi quarum unum peculiarem notionem sibi vendicat , ideoque ab altero aut distinctum, aut diversum est. SCH. E. g. Posse ratiocinari est determinatio communis CHO, 9 Sempronio . Si duo habes descripta triangula aquilatera , in quorum uno latus quodvis ad lineam datam est, ut 6. ad a. , in altero ut 8.

- . . . ad

74쪽

ad 2., hae rationes sunt determinationes triangulorum dioerse. 77. De terminationes communes ens relinquunt aliquo modo indeterminatum . Ens aliquo modo indetem minatum , seu non omnimode determinatum, Uniυersale appellamus . Hinc autem sequentia deducuntur. I. Universalia constituuntur ex determinationibus communibus individuorum, sive ex eorum respectiva identitate. II. Universalia, tametsi per

sese non existant, cum tamen non contineant,

nisi quae in individuis continentur , individuis insunt, indeque plane est, quod ex contemplatione singularium, & individuorum cognitionem universalem adipisci possimus . III. Universalia

non sunt mera nomina, neque solum res mentis cognoscentis opera procusae. 78. De terminationes communes, minus, magisve communes deprehenduntur: itaque sui universalitati sunt gradus. Determinationes minus communes minus universale, magis communes magis unive

sale constituunt ; unde nascuntur species , genera , genera superiora, de quibus in Logica plura scitu necessaria allata, stabilitaque sunt: quaedam e vestigio addentur.

SCH. In Cay, quod per homo significatur , Ut

eommunis determinatio Sempronio, o Titio ; at esscommunior determinatio, quod per animal indigitatur: hine in posteriori easu magis universale habetur, scilicet genus ; in priori minus universale, nempe species. 79. Individua respectu specierum , species respectu generum, genera respectu generum superiorum Inferiora dicuntur . De terminationes in

inferioribus diversae paris nominis Disserentiam

75쪽

6 Ontologia.

constituunt: nempe determinationes in individuis diversae absolvunt differentiam individualem , seu numericam, diversae determinationes in speciebus specificam, in generibus genericam &c. Sed de his quoque in Logica jam actum est. 8o. Species constituuntur ex determinationibus essentialibus 9. 26. Log. et quod si plura individua communem genesim , si Ve modum generandi habent, communia essentialia, seu communem essentiam habeant, Oportet: itaque, quod consequitur, individua, quae communem genesim , seu modum generandi habent, ejusdem speciei sunt. SCH. Vsitatissima hae ratio est res propositas ad suas species referendi. Caeterum haud dissculter quis n0cere potest ρ positionem allatam eonvertibilem esse, scilicet: In dividua quae ejusdem speciei sunt, communem genesim, seu modum generandi habent ; si namque non haberent , non essent eiusdem

speciei per dicta hoc β. , id quod pothesim evertit. 8 i. Quidquid actu est, seu existit, omnimode determinatum esse debet . 74. : itaque etiam

genesim aliquam actualem, seu quae actu datur, nihil ingredi potest , quod determinatum non sit, quamdiu in genesi aliquod ingrediens in determinatum relinquitur, et ii ipsa genesis intelligi poterit, non tamen actu dari poterit. Hinc profluit modus agnoscendi , quaenam determinationes. sint individuales, seu numerica; ac contra quaenam specificae sint. Individuales nempe sunt sine quibus genesis actu dari nequit; specificae vero sunt per quas rei genesis suscienter intelligi quidem potest ,

non tamen actu dari.

SCH. In Geometria passim traditur modus, quo M

76쪽

ontologia. 63gura generari, ac describi potess , qualis nominatim propositio I. lib. I. Euclid. exemplum praebet; is versita traditur, ut susscienter intelligi possit . Sed enim acta figuram descripturus opere Uso experietur, ultra ea, qua quidem ad deseri tionem praescripta sunt , quaedam assumi debere; alioqui non futurum , ut descriptio ipsa perficiatur. E. g. descripturus Juxta m

moratam propos L lib. I. triangulum aquilaterum experietur dari debere lineam rectam, cui singula ut ra , vel aequalia esse , aut determinatam rationem ad

eam dieere debeant; de quo autem jso in propostione Emelidis mentio non sit e sine discimus , quae genesim trianguli ab Euelide traditam ingrediuntur , spectare ad determinationes speeificas, perque ea solκm DF-eienter ipsam genesim intelligi; quibus vero praeter illa ad ipsam actualem deseriptionem opus est, ea pedi

inere ad determinationes individuales.

CAPUT IV.

De Oppositis, O' Disparatis .

Set .m Dosita sunt, quorum unum infert negati se nem alterius. In specie contradictoris opposta dicuntur, qua fimul esse non possunt : e. g. al- bum, & non album : nempe impossibile est , ut cum est album , etiam non sit album q. s. 7 . Contrarie opposita appellantur , quae es fi liciterμmul esse possint, uni tamen , eidemque enti simul inesse non possunt, ut album, nigrum. 83. Ens consederatum, ut aliquid I. IT. , Rem appellamus. Defectus rei, e , ut aliis loqui placet , realitatis, quae esse Poterat, Privatio nomina-

Iur: quoniam autem hujusmodi desinus , sive Tom. H. E pri

77쪽

66 Ontologia.

privatio actu datur, idcirco instar entis consid rari solet. Priυatio instar entis considerata , Enx privatiυum audit; res vero ipsa indicans priυationem sibi respondentem, tamquam ens priυatiυum , Entis

positivi nomine insignitur. Entia positiva e. g. sunt Visus in homine , Lux in eonclavi ; privativa

autem Coecitas, tu Tenebrae .

84. Itaque inter ens positivum, & responden vel privativum re vera negatio intercedit; consequenter opposita sunt g. 8a. : dicuntur vero speciatim privatiυe opposita. SCH. Nunquam non in Scholis defectus realitatis, qua esse poterat, seu, ut Hebant, in subjecto eapaci , privatio dictus est; dum tamen ex adυerso defectus realitatis, qua esse non poterat, seu in subjecto inea paci, se liciter negatio fuit inpellatus . Porro tam de negationibus, quam priυationibus quaesitum fuit , iisne aliquod praedicatum eo erere possit ' Ruid statuendum videatur sequens pro Utio indicabit. 83. ENTI PRivΛTivo PAR TER NEGATIVO

NULLUM PRAEDICATUM POSITIvUM COMPETERE PO

TEST. Ens quippe privativum non nisi desectu rei , seu realitatis ablislvitur; itaque in ejus notione nihil ponitur, ex quo intelligi possit, cur aliquid de eo assirmandum sit; hoc est, in ente

privativo non continetur ratio lassiciens alicujus

praedicati ipsi tribuendi : quod si proinde enti.

privativo aliquod praedicatum competit, competit sine ratione sussiciente; sed istud asserere integrum non est .ao. : ergo neque illud. . SCH. I. De priυationibus , 9 negationibus nil positivi enuntiari posse statuimus . Quod F eontingat formari propositiones, in quibus videtur aliquid po rivi de iis enuntiari, dicendum, verba solum posit-

78쪽

Ontologia. 67

va esse; notionem autem iis respondentem nonnis mero defeeiu absolυi; consequenter privationem esse: scialicet, dum de ente privativo aliquid affirmari Dide rur , nihil realitatis ponitur, sed re ipsa aliquid toia litur; vel ponitur realitas , qua poni aut non potest, aut non Diet, ns alia sublata. E. g. dum dicimus: Tenebrae hominibus metum injiciunt , tenebris stribuitur, quod iis minime convenit; homines enim , quos lux deficit, Mi saltem confuse repraesentant e. g. foveas , in quas ruere, lapides in quos offendere , homines perditos, a quibus vita , vel opibus orbari facile possunt, in quibus adeo ratio enascentis in mente metus continetur: nulla tenebris actio , qua tanquam realitate metus procreatur , tribuenda venit,

sed , positis tenebris , oel potius sublata luce, ponun-ιur positiva quadam, quae cum tenebris, seu sublata luce cohaerent. as SCH. 2. Ne quis haec pro inanibus subtilitatibus habuerit e deservire eo debent, ut non in numerum positi-voram continus referantur, sua positiva esse tantum

apparent. Frigus passim aliquid postisi audiebat,

E et cum t is ) Ex iis , quae de Vibiis praedicantur, ea , quae

hoc Scholio habet A. , possunt illustrari . Annon enim nobis dicere licet, nihilum immutabile esse, immobile, infectum , incorruptum , aeternum , nihilum nihilo si mile esse, differre a rebus creatis, esse contrarium en-ti , ex nihilo orbem a Deo esse creatum , ceteraque , quae elegantissimo Poematio Nihilo tribuit vir amenissimi ingenii Passeratius λ Atqui haec immutabilitas, haec immobilitas , ceteraque , quae nihilo per hujuscemodi

locutiones tribuuntur, merae sunt negationes , mutabilitatis nempe , mobilitatis , generationis , corruptionis , finis , discrepantiae a nihilo , similitudinis cum rebus creatis , Convenientiae cum ente , exilientiae rei ullius ante mundi creationem . Consulatur Huetius in Centara Pbis.. caries p. m. 143.

79쪽

86. Inter opposita numerantur quoque illa re- Iata, quorum unum alterum esse non potest , appellanturque relatiυe opposita : cujusmodi sunt Pater, es Filius ; Dominus, ετ Servus . SCH. Circa opposita a compluribur hae leges statuuntur. I. Inter contradictorie opposita non datur medium , neque per exclusionem, neque per participationem. II. Inter contrarie opposita datur medium tum per exclusionem, tum per participationem . III. Inter relative opposita datur medium per exclusionem, itemque inter privative oeposita . Exempla adducemus in Prae

87. Errorum unum alterius negationem non inυolvit,

tamen inter se disersa sunt , Di parata dicuntur . E. g. Album, & dulce.

CAPUT V. De dilecessario, θ' Contingente .

88. I Eeessarium est, euius oppositum impossibile M. I l E. g. DEUS est verax ; quoniam im possibile est, ut DEUS non sit verax, vel ut sit mendax , idcirco DEUS est necessario verax.- 8ς.

26 in Plurimis hodieque persuasissimum est Philosophis, fritus aliquid esse positivi . Verum de hoc in Physica. et Exempla communia subjungimus . Inter contradictorie opposita non datur medium, neque per exclusionem , neque per participationem: e. g. album , dcncn album ; homo , & non homo r omne enim vel est , vel non est . Inter contrarie opposita datur medium tum per exclusionem , tum per participationem: e. g. Color viridis non est favus , nec ruler et tepor item , se-

80쪽

89. Fieri nequit, ut idem simul sit , & non sit c 3. o. ; itaque quae sibi non repugnant, non possunt simul libi repugnare ; itemque vicissim, quae sibi repugnant, non possunt simul

non repugnare; consequenter quae sibi non repugnant , necessario non repugnant, ac quae sibi repugnant, necessario repugnant; hoc est: Possi-BILE EsT NEcEsSARIO PossIBILE: itemque : IMPos- SIBILE EsT NECEssARIO IΜPossIBILE j. praee. . SCH. Ex propositione I. lib. I. Euclidis manifestum est, non repugnare, ut tres linea recta aequales spatium comprehendant; iraque triangulum aequilaterum est possiabile , b quidem necessario possbile . Similiter ex des-nitione linea rectae deducitur, duas rectas spatium claudere non posse; hine figura bilinea rectilinea impossibilis est, D quidem necessario impossbilis.

9O. QUODLIBET , DUM EsT , NECESSARIO EST .

Quodlibet enim dum est, est β. I s. ); sed fieri nequit, ut quidpiam simul sit , & non sit ;igitur dum quidpiam est, ita est, ut simul non possit non esse: consequenter quodlibet, dum est, necessario est f. 88. P. SCH. Dicere ex. g. possumus: Dum lapis est calidus, necessario est calidus, ex eo nempe , quod lapis, dum est calidus , non possit fimul esse frigidus , e non calidus: quo equidem in easu ita proceditur: primum ratio sussciens ponitur, cur lapidi eo erat esse calidum, e. g. quia radiis Solis longiori tempore E 3 excundum communem loquendi modum , de calore partici pat aliquid , & de frigore . Inter relative oppositia da tur medium per exclusionem: e. g. Opis neque dominus cs , neque semus ; nec filius est , nec pater. Pariter inter privative opposita datur medium per exclutionem: e. S' lapis neque cxcur es , neque videns.

SEARCH

MENU NAVIGATION