Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

4M INSTITUT. IURIS CAN. PARS III.

Wrtis est: Chri itus enim docendi & baptizandi potestatem suis apostolis dedit, Matth. XXVIII. I 8. 3 q., ei Dque ligandi aut soluendi ius concessit , Ioan. XX. 22. δερ. , immo etiam sontes & contumaces extra ecclesiam, proiiciendi. Μatthi XVIII. seq. Nempe eeelesia so- ' cietas religiosa est , cuius finis est sanctitas & perfectio

spiritualis in hoe saeculo , & in altero aeternae beatitatis eonsecutio; sicque constituta eeelesia usque ad saeculieonsummationem stare debet. Itaque proprium regi mea in ecclesia esse oportuit, qua staret & conseruaretur ; λ- eietatum enim natura talis est , ut vix diu stare possint sine certo ordine & potestate, qua dirigantur. 6. III. Verum ' enimuero potestas haec sacerdotio intrinseea & ecclesiae propria tota spiritualis est, nee quidquam cum imperio & rebus temporalibus commune habet. Spectat reclesia animae salutem & alterius beatae vitae consecutionem: atque ideo potestas ecclesiastiea tantum spiritualis est , tantumque internam honestatem &religionem spectat. Et aperte Iesus Christus apud Ioannem XVIII. υ. 36. professus est, regnum Dum non esse de hoe mnnda , hoe est temporale regnum non esse, Ut ex patrum sententia Augustinus Calmet eum locum interpretatur & hinc quum quis eius arbitrium super sa- milia erciscunda exposceret, respondit, quis me constituit .udicem, aut diuisorem super vis ρ Luc. XII. v. I 4. Item tantum spiritualem verbi & sacramentorum potestatem,

ut & ius siet norosos ab ecclesia ei ieiendi Christus apostolis suis demandauit: quo omnis spectabat potestas, qua ipse a patre suo auctus erat. Matth. XXVIII. I 8. seqq. f. IV. Quae quum ita snt 4 potestas ecclesiae propria & sacerdotio intrinseca versatur circa spiritualia, eaque sacerdotes docent christianam fidem & morum regulas , sacramenta administrant , quaestiones doctrinae definiunt, siue fidem, siue mores spectent; canones condunt, quibus fides & morum regulae confirmantur , & in dubiis explicantur , & ritus sacramentales aliaeque sacrae caerimoniae constituuntur; canones iuris humani ex iusta 'caussa relaxant, & si salus ecclesiae postulet, prorsus abrogant ; pastores & ministros an stituunt ad perficiendum

opus domini ad saeculi finem, & ad hanc iurisdictionem

132쪽

exercendam; eosdemque, si indigni evadant, munere sim deikiunt; christianos peccatores admonent, iisquo poenia tentiam irrogant ; & peccatores contumaces. & immediis ea biles , qui ceteros iniicere possunt , a suo corpore a se indunt. Haec ferme sunt iura ecclesiae propria, quibus vel sub ethnicis imperatoribus etiam via est. ig. V. Haec vero potestas ecclesiae propria in duas veluti species dispesci solet, in ordinis scilicet , & iuri Actioisis stricte se dictae potestatem. Spectat potestas oris dinis ad ea, quae sine sacerdotali charactere exerceri non possunt, qualia siuit sacrorum ministrorum creatio, potestas eucharistiae conficiendae: potestas vero iurisdicti nis continet externam ecclesiae administrationem , qualia ius contumaces ab ecclesia eiiciendi, deponendi minus diagnos ministros, & beneficia instituendi a . ignota veteribus fuit distinctio ista, dc tum ' demum audita est, quum com firmatio episcoporum ab ordinatione leparata est. Nempe in noua disciplina episcopias per eonfirmationem pastor e clesiae epnstituitur ; atque hinc receptum est, posse episcopos confirmatos, etsi non ordinatos , ecclesiam in omnibus administrare, iis tantum exceptis, quae κροσως ab ordinatione dependent. U. Espen. par. I. tit. I . cap. .

g. VI. Iam ecclesiae spiritualis potestas; qua doctrianam docet, sacramenta administrat,& poenas spirituales irrogat, generalis est, eaque reguntur christiani omnes, etiam urbibus & prouinciis praefecti, qui .in spiritualibus ecolesiae eiusque antistitibus subiiciuntur. Cone. Arelati I. can. 7. Hinc Vi spiritualis potestatis etiam in impios& profanos magistratus possunt episcopi 'gladio spirituali

animaduertere , eosque e clesiastica communione elicere.

Si dux quisquam , inquit Chrysostomus tim. LXXXII.

a Antiqui interpretes legem iurisdictionis & legem diore

sanam veluti diuersas proponunt: illius enim nomine intelliis gunt ordinis & iuris dicmidi potestatem ; huius vero nomine potestatem in res ecclesiae temporales & iura episcopo detrita , qualia synodaticum, procurationes. Quam dis intrionem Inno. Centius I v. confirmauit, cap. I. de verbori signisci in o. U.

Florent. in tract. de antiquo ιAre PatronatuI.

133쪽

A Matthaeum, s eonfuI ipse , s qui diademate dimatur . indigne adeat , enhibo ae resue, hoe est, ad eueharistiam lnon aMittas : maiorem tu illo habes potesatem . Quam- tvis non semper e re eeeIesiae erit , in omnibus casibus luti gladio spirituali contra eos, qui eum imperio pras lsint, qua de re alibi commodius disseremus . . ' f. VII. Iam vero quae pertinent ad spiritualem po- . testatem, proprie sunt reclesiae , nec in ea aliquid dire- cte principes saesuli possunt. Et quamquam apud gentes isollemne fuerit religionis & reipublicae administrationem in unam personam eoalescere; tamen apud ehristianos ea iduo inter se distincta sunt, & religio antistitibus, respu- hii ea vero prineipibus commisi, est. Et prosecto Christus ipse, qui eeelesiam suam diuina auctoritate instituit, tantum sacerdotes eius regendae potestate auxit, nihilque habet , quo de potestate priueipum in res spirituales eo stet b . Quae doctrina in ecclesia semper obtinuit , & a lpatribus semper ineuleata est: quod Petrus de Marea lib. iII. de eam. Iacerdotii imperii cap. t. pluribus illustrati lItem ipsi ehristiani principes in primis Valentinianus se-

nior , Marcianus de Iullinianus aperte professi sunt, spi- ' . , ritualia ad sacerdotes pertinere. Hine non iure principes s res fidei definirent ab ecclesiae communione contum iees, tamquam ethnicos & publicanos, elicerent, aut eae- rimonias, quibus saeramenta aut aliae res spirituales administrantur , statuerent c) . o. CL. b Nec quempiam moueat pontificatus maximus, quem ipsi

ehristiani imperatores ad Gratianum usque susceperunt. Etenim pontificatus maximus erat ex reliquiis ethnicae religionis, quem ex arcanis dominationis christiani imperatores suscipiebam ; at inde nulla potestas in saeta christianorum principibus accedebat. Quin principes . saeerdotium illud extrinsecus retius, quam ex animo retinuisse videntur, quatenus pontificia illa auctoritas ad reipublicae regimen erat necessaria. Graium de Romano imp vis cap. VII. e) videtur Constantinus M. etiam directe de rebus spiritu libus ius dixisse. Certe in caussa inter Caecilianum & Donatistas iudices dedit, qui eorum caussam in synodo Romana tr , ctarent

134쪽

De iurisdictione ecclesiastica in caussis cicilibus laicorum .

f. I. πVrisdictio , quae sacerdotio extrinsecus aduenit, in duobus ferme consistit, in decidendis nempe caui ss ciuili hus siue laicorum , siue clericorum, & in punie dis etiam in toro externo ciuilibus clericorum delictis . Et ad lites laicorum quod i pectat , doctrina ell ehristi me religionis, ne fideles facile de rebus transitoriis litia

sent . vult te in iudicio Gmtendere, ait Christus. apud Matthaeum V. 4o., o tunicam tuam tollere , dimitte iam pallium. Et alibi, qui aufert , quae tua sunt , ne r petas , Luc. VI. 3o. Sane christiana morum philosophia tota in caritate posita est; caritas vero ne leuem quidem patitur animorum dissensionem e & sine odiis & dissensi nibus lites non exercentur. Cui doctrinae primis saeculis Pars III. ' , Ii vim

ctarent finirent: inde Donatistis eius tribunal appellantibus, alterum iudicium episcopale in urbe Arelatensi concessit; &porro post synodum Arelatensem rursus haereticis ad eius m aestatem con ogientibus, ultimum ipse in hae caussa tulit iudiciuin . Caussa illa erat mere ecclesiastica. Itaque Valesius in Euseb. lib. III. de υit. Constant. e . II. dissimulare non potuit, aliquando pius Constantinum sibi in negotiis ecclesiasticis υλ- dicas, quam lateo princiρι conueniret . Sed tam synodum Romanam . quam Arelatensem pro iure suo dedit Constantinus; inristiani enim imperatores clericos iudices ad tractandas caussas ecclesiasticas, ecclesia non inuita, dare consueuerunt: idque inde videtur inualuisse, quod extraordinariae synodi sine prin- 'cipis eoncessione haberi non poterant. Et si ipse imperator demum cognouit, id coactus pro bono pacis fecit, ne Donatistae ulterius contra iudices ecclesiasticos & ordinem iudiciorum clamarent, ea de re postea ab episcopis veniam petiturus , quod

Augustinus vis. CLXII. obseruat.

Dissiliaco by Corale

135쪽

vim multam addebat opinio de iam Iam instanti die d mini, quae a rebus 4errenis chrillianos multum distrahere debebat . ig. II. Haec litium suga christianae religionis summa perfectio est, ad quam vix paucis contendere licet. Hinc christiani iusti, etsi minus perfecti, tua semper repetere potuerunt ; at primis saeculis ex regulis chriistianae pietatis id faciendum erat ecelesiasteo iudicio, non forensi, ut Augustinus lib. III. ad Bonif. cap. s. loquitur. Et profecto aegre ferens apostolus, Corinthios apud iudices ethnicos litigare, veluti per indulgentiam concedit, ut christianos litium suarum iudices , seu potius arbitros constituant , I. ad Cor. VI. Summa vero ratione apostolus id Cori ethiis inculcauit, ne christiana religio apud ethnicos vilesceret, & ne christiani eorum dicteriis obiicerentur, quasi

verbis non re caritatem, sui abnegationem & rerum ter-

Tenarum contemtum praedicarent . is. III. Quamuis autem generaliter edixerit apostolus, ut christiani , relictis ethnicis indicibus, apud. fratres suos Iites, si quas haberent, deponerent; nihil tamen ea doctrina de magistratuum in christianos imperio & iurisdictione detractum est; eiusdem enim apostoli doctrina est, omnem hominem ciuili potestati iure divino subiectum esse, ad Rom XIII. I. Et recte vidit Eslius, a stoli sermonem praecipue spectare ad actorem , in cuius

potestate erat apud magii ratum lites suas instituere; reo enim vocato non licebat magistratus iurisdictionem declinare . Nee 'audiendi. sunt, qui tenent, apostoli auctoritate christianos a magiitratuum ethnicorum iurisdictione in caussis pecuniariis exemtos suisse, nec eis in conscientia subiectionem debuisse: quem errorem Barciatus de po- res. papae cast. XXI. late confutauit . g. IV. Dum vero vult apostolus, ut christiani ecclesiastico iudicio, non forensi lites coinponant suas , non designat, cuius generis i chri ilianos in arbitros seligi oportet : quin eius sententia est, omnem christianum , aliμ

sapientem, huic oneri parem esse a . Et quoniam infer

M scribit quidem apostolus m. epis. ad Cor.VI. v. . fa

136쪽

. ehristianos episcopi in primis iapientia & iustitia emin bant ; qui ad episcopatum promouebantur , virtutum meritis longe alios auteibant hinc christiani sensim ad episcopos, tamquam ad pacificatores & arbitros, lites se sdeferre coeperunt. Nec episcopi id onus detrectabant. , qui alias ratione muneris sui pacem christianam gregi sibi commisso debebant instillare : quia eorum aliqui credebant, hoc onus sibi ab apostolo: .iniectum fuisse, cuius sententiae Augustinus fuit ae opere monachorum ev.XIX. Quod vero episcopi saepe aliis curis grauabantur, aliquando Iites decidendas presbyteris aut diaconis commiserunt, di

quandoque etiam laicis aequitatis studiosis, praesertim Asu lato esset, clericos ex litium desisioop .liquod sibi I

erusti eaptare. Socrat. lib. VII. cap. 37. , 6. U. Iam episcopi in caussis laicorum pexuntariis deis 'cidendis unice pequitatem sectatantur, tamquam . paeis sequestres , studebantque. aliquo - adhibito temperamem dissidentes in concordiam adducere nee formulas. in ro receptas usurpabant Et ne errarent , ubi ius obse rum erat, laicos iurisconsultos consulere consueuerunt, quod ex Augustino frem. XLIV. ge iuueri . constat. Nihil vero tueri ex litium decision e . ad episcopos redibat; totumque negotium breui temporis otio finiebatur, ut animorum motus inter . litigantes cito residerent, atque ut omnino residerent, saepe iureiurando saper altare aut super reliquias martyrum .lites fiuitae .. Greg. Turonens.

lib. V. cap. Quod si arbitrium- haud seliciter eessurum videbatur, iudicium non suscipiendum Ambrosius ia cris lib. II. ων. a . monebat . . Vere christia a & di-rna nostris episcopis; erat. haec bres sinisodi methodus :& hinc cuiusuis . . sectae homines adibant episeopos, eos que litium suarum arbitros constituebant. PMd. -.A

taria iudicia si hab--is , eontemribiles, Dut in e elota , illos eonstituito ad iudieandum ; at id dixit non absolute, sed potius per comparationem, quafi e re christiana magis esset, infimos christianorum de caussu fratrum arbitrari, quam apud eanicos conte ere, ut recta Estimet in lacum obseri t..

137쪽

UI. Translato ad eliristianos imperio, antiquam in. caussis pecuniariis episcopos adeundi consuetudiuem imperatores confirmarunt, & multam vim episcopalibus arbitriis dederunt. Et quid quaeso melius ciuitati poterat euenire , quam si cito lites praeciderentur, & amputatis odiis, pax & amor inter eiura conelliaretur ρ Itaque Arcadius & Honorius liberum omnibus esse utituerunt, ut ex consensu haussas suas pecuniarias ad episcopos deferrent, 1.2. seq. C. de episeopali audientia e quod idem edita alia lege Valentinianus m. edixit , nouel. XII. tἱt. de G pifc iudicio ad ealcem C.Th. Hinc non vera civilis iuri L dictio episeopis data; vera enim iurisdictio etiam nolentes cogit, sed tantum antiqua episcopos adeundi consuetudo ab imperatoribus eonfirmata is, at non sne a ctoritatis accessione e nam tepiscoporum arbitria se rata& firma facta sunt, ut inde non liceret prouocares, tam' quam si a praefecto praetorio pronuntiata essent;&hinc ordinariis magistratibus eorumque ossiciis datum , ut ea

omnino exsequerentur, eit. L. g. . . e

I. VII. His omnibus aduersari videtur lex sub nomine Constantini M. ad Ablauium 'praesectum praetorio, uae exstat in extrauaganti seu subdititio C. Th. tituloe episeopali iudicio. Etenim ea lege litigantibus e co- ditur, ut in qnauis parte iudieii ante sententiam sacrosanctae legis antistitis iudicium eligant, etiams ahera para refragatur. Seldenus'&'Alaeserva hanc legem veluti genuinam tuentur: contra ex meliori ratione eam Iac.G tholaedus noti in te p. L. veluti spuriam explodit, conte

ditque , opus esse posteriori aetate a falsariis miscellionibus consarcinatum : Sane contraria est omnibus aliis gemuinis imperatorum legibus, quae ot nium ex consensu litigantibus 'permittunt adire episcopi . indicium . Deinde Constantinus id tantum litigantibus dedit , υt ad episce porum initidiciam proxotarenν, fi magiseratus ciuiles reiicere vellent , teste Metomino ML L Gry. s. r quod argumerito est , ex compacto potuisse litigantes episcopi cligere iudicium , non etiam altera parte refragante . f. VIII. Haee suit per plura sareula episcoporum au-Boritas in decideneis caussis pecuniariis laicorum ; at i bentibus annii auctoritas ista abiit ta veram iurisdicti nem s

138쪽

CAP.II. DE IURISDICTIONE ETC. sor

nem, quae saeculi ignorantia & curis clericorum longe lateque propagata est, hactenus ut magistratuum iuris diacundi potestas sere omnis interciderit. Confi' sub Conestantini nomine eonili tutio, quae saeculo octauo exeunte in scenam prodierat, quaeque permittebat litigantibus iaquacumque iudicii parte, etiam altero inuito , eligere antistitis iudicium Q occasionem praebuit, ut arbitria epia scoporum in caussis pecuniariis in veram iurisdictionem degenerarent . Nimirum eam legem sub nomine The

dolii Carolus M. probauit, & in omnibus sibi subiectis

prouinciis valere voluit, quocumque iure populi vive- Tent, ΓιλVI. cap. 366. edit. Balin. Ita iurisdictio epise porum auctoritati accessit , modo- litigantium alter episcopi iudicium elegisset, nam hoc casu pars altera neces.. sario apud' episcopum debebat comparere . Crevit inde

episcopalis iurisdict o auctoritate Gratiani, qui eam legem etiam sub nomine Theodosii Concordiae suae inseruit, seq. C. II. q. I., & eius usum late produxit ub). IXε Postquam arbitria episcoporum in vera iudieia abierunt, variis rationibus civilis episcoporum iurisdictio ad negotia serme omnia ciuilia laicorum producta est. Principio caussas omnes, quibus peccatum aliquod , aut mala fides inesset, suae iurisdictionis esse episcopi ten

hant, quod eorum erat iudicare de peccato, cast. I p. m. de iudiciis , atque ideirco de ipsa re, cuius caussa pecca tum erat. Hac ratione caussae omnes ad sorum ecclesiasticum deuoluebantur, nam vix ullae erant, quibus pe eatum aliquod aut mala fides, saltem ex una parte, uo inesset. Sed facile erat obseruare cognitionem de peccato ad saeerdotes in soro interno , non externo pertinere . g. X. Praeterea ratione iurisiurandi, matrimonii, testamenti, est cuiuslibet eaussae piae ad sorum ecclesiastia

b) Sed quae eanssa fuit, eur legem Constantino in titulo post Th. C. adiecto tributam posterior aetas sub nomine The tafii exhibuerit λ Mmινι- ,.inquit Alleserra M. I. de iurisdiactione cap. ., sultior oe supinior aeras leges Theodosianas vuLgo appellabat eas omnes , quae in radice Theodosiano positaν eram, etsi alios a Theodosio haberens auctores.

139쪽

eum eluites laicorum caussae trahi solebant, iis enim tutulis mira interpretatione qualitatem spiritualem negotiis serme oaedibus ecclesiastici adspergebant. Et eognitio quiadem de iureiurando iure decretalium episcopis tribuitur , e . I 3. ex. de iudiciis e , hine sacile cognitio ad eo tractus, quibus iusiurandum inserebatur, extendi potuit. Caussae de matrimonio & inde pendentes, veluti de sponsalibus , dotibus, natalibus, alimentis ecclesiastitae e

gnitionis censebantur, tamquam quae sacramento matrimonii adnexae erant, vel inde pendebant, quando reumra pendebant a matrimonii contractu. Caussae quoque de testamentis & rerum piarum negotiis ecclesiasticae n , 'hebantur, siue quod testamenta a duobus notariis, mel

fastico uno , altero , lateo seribi. solebant υὶ , sive quod

ehristiani imperatores curam testamentorum & cantarum

viarum episcopis demandauerant, L. 23. & L. 46. C. de episeopis o Hericis. . - f. XI. Item eeelesameae eognitionis & potestatis r 'utabatur iudicis latet supplere negligentiam. Coneesseis at quidem episcopis Instinianus, ut semes in hebdomada carcere detentos inuiserent , & indices sui ossicii admonerent ; 'si vero iudices negligentes essent, ea de re principem ipsum Beerent eertiorem L 22. C. de epi se. aad;entiari At episcopi mediis saeculis ulterius progressi sunt, sibique ius esse contendebant, magistratuum negligentiam supplere. Inde si aua eaussa in longum apud iudices lateos traheretur , ad larum suum eam episcopi

transferebant: & inde episcopi de iudicibus suspectis iudicarunt : quae abusio in Gallia' & i in Hispania & in regno Apuliae sub renibus Andegauis obtinuit , eoque

deuenit facilitas reginae Ioannae II., ut edita lege cauerit, suspiciones magistratuum excepta Neapoli ubique in

. regno

. 9 Marrus sola invi ur tabellionis apostolies e labar, t v busque vetur per deuia raris , negotium eralesiasticum , quod afias . nisi missura illa fuisset, plane erat profanum , in a prefanis, seu saecularibus regiisque iudieibus iudieandum , i quit Mornacius ad L. 8. C. de episci is Adie uia. Disiti sed by Coos i

140쪽

regno apud loci episcopum eiu ue vicarium tractari , in. CCLXV magnae Curiae. f. XII. His aliisque rationibus eaussae sere omnes eu viles lateorum ad suam eognitionem & forum ecclesiastiaci traxerunt. Hine per longas aetates unum paene forum ecclesiasticum emicuit , totoque illo tempore euiluit &veluti emarcuit regia iurisdictio, quod de regno Galliae Momaeius ad L 8. C. de episci audientia obseruat; et nim reges Galliae secundae stirpis tot beneficiis a sede apostolica aucti & deinceps succestares diu passi sunt in sibi subiectis prouinciis supra modum ecclesiasticam iurisdictionem extendi . . Similiter in regno Apuliae sub An- .des Iauis mirum in modum extensa est ecclesiastica iuri dictio ; Andegaui enim reges exemplo regum Francorum, unde erant oriundi,& porro nouis beneficiis a sede apostoli ea acceptis, non aegre tulerunt deminutione ciuilis iurisdictionis ecclesiasticam augeri . f. XIII. Sed tandem ecclesiasti ea iurisdictio in caussis temporalibus laicorum omnino defecit, eoque, unde a scesserat, reuersa est, idque sensim factum, sed non sine .turbis, quas saepe ecclesiastici iuris sui conseruandi cautata excitarunt d . Sibi autem vitio vertere debent e etesiastici, quod iurisdictionem in caussas ciuiles laicorum

omnino amiserint; nam & contra concedentium mentem summopere eam extenderunt ἱ & praeterea caussas, quas

ex bono & aequo tractare debuissent, forensibus tricis implicuerunt. Tantum apud nos ex pactis conuentis inter Benedictum xiv. & Carolum olim Regem' nostrum ρ. VI. n. 7. Iaici, qui in ecclesiasticis curiis actorum magistros agunt, quique episcoporum aliorumve praelat Tum cursores appellantur, in ciuilibus , mistis & crimi-Ii 4 nalibus

d) Celebris est disputatio, quae super ecclesiastica iurisdiis mone in Gallia anno ciocccxxvii. habita est inter nobiles regiosque ministros & praelatos coram Philippo Valesio rege Galliae. - Nobilium & magistratuum partes Petrus Cugnerius, contra praelatorum Bertrandus, episcopus A uensis, sustine. t. Quam extensa tum suerit episco is iurisdictio, constat ex articulis, qui in medium propositi sunt . Duili co by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION