Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

eurarent, vetiti sunt de diuinationi sin sortilegiis quae ixere , modo haeresim manifeste non saperent ; itemque de quaestionibus usurarum alii qe criminibus, quae apertinaei in 'fidem errore longe absunt, seq. de haereticis Iu 6. At lapsu temporis haeresibus sermo con- ωssis inquisitores iurisdictionem suam , produxerunt ad alia crimina quae re vera ab haeresi longe distabant , machinis vero & interpretatione inquisitorum haeresis maeuata, aut suspieione adsperguntur , qualia blasphemiae eo tra Deum & sanctos , etsi ira, ignorantia, aut alo habitu prolatae, sertilegia ,' diuinationes , nocturnae 'compotationes & digamia , quae omnia potius ignorantia &

mana fragilitate, quam pertinaci in fidem errore committuntur. Inquisitionis vero iuriseictio in omnes christianos quacumque dignitate eminentes se extendit, tantumque exemti sunt nuntii pontificii, episcopi & alii quiesitores; ubi vero episcopi de haeresi suspecti sunt, inquisitores ad papam referre tenentur, ev I 6. eod. in 6.

f. VI. ordo iudiciarius , qui in solo inquisitionis' obtinet, omnino singularis est , & ab ordinariis iudieiorum

regulis recedit, quod in gratiam fidei 'receptum est. Principio non detaeratur libellus , seu Ilemnis accusatio , nec accusator in . erimen.inscribit: quin , quod accusatio litibus implieat, ex Directorii inquisitorem placitis tantum denuntiatione, aut inquisitione iudicia inuituenda . , Ipsa accusatio aut delatio, etsi alias libera, in eaussa fidei evadit necessaria r & hinc quilibet tenetve accusare, aut

deferre, etiam fratrem, uxorem , patrem , filium. Raro adhibetur ei tatio , & si id fiat, caussa citationis non exprimitur . . Non requiritur litis eontestatio: confuso examini reus subiicitur , admoneturque, generatim, ut conscientiam suam excutiat,& sponte lateatur, si quod eri men contra religionem admiserit: interim vero inquisitores adh; bent blanditias & dolos ad conseisionem eruendam : & s rei eonvicti sint, & fateri nolint, aut vehementi suspicione grauantur, tormentis subiiciuntur. N mina actusatoris . testium publicari non solent , admi ituntur ad testimoniumLomnes, etiam excommunicari, socii criminis , periuri. Et icontra sententiam nullum re-

inediain , ne appellationis quidem, competit. Quae &

212쪽

CAP.XIII. DE FIDEI INQUISIT. 3 3

alia huius furfuris quae iudicio inquisitionis insunt si gulari opere de sngularibus in fauorem fidei Ioannes G

f. VII. Sie instructo indicio ad sententiam deuenitur. quam inquisitor ut furimum adhibito episcopo, vel eius vicario generalr in antecessum disponit, variasque poetissirrogat, syraut noua' disciplina in haereticos, aut 'de haeresi suspectos iubet animaduertendum . Sententia pronuntiatur in . loco publico & magno sollemnitatum apparatu, quem vivis doloribus Limborchius his. inquisit. lib. . IV. cap. 4 I. depingit. Atque hoc est, quod dicunt actum m dei, Hispanice, de seu quem ut multo eelebriorem reddant, ad multos annos disserunt . ut plures rei haberi possint, qui pompam faciant celebriorem a . . Pro nuntiata sententia abiurantur errores, excommuἀieati a soluuntur, relapsi, etiamsi poenitentes sint, itemque per tinaces magistratibus , qui praesentes sunt, traduntur ,

addita ν

a) Sόllemnitas actus fidei Mee serme est . ordinatis omnium sententiis certum diem festum habendae tragoediae inquisitos dicit : pridie vero eius diei comam & barbam rei deponunt, ut ita demonstretur, haereticos in eam formam, in qua nati sunt , hoc est in filios irae, redissse. Dicto die post solis opotum ecclesiae cathedralis mai campana sedat , omnesque ad spectaculum inuitat . Inde notarius S. ossicii nomina reorum recitat eo ordine, quo singuli in processione ire debent, simul ique vades ex honoratioribus ciuibus designat , qui eorum latera cingant. Pompae Dominicani cum vexill x inquisitionis praeeunt, magnus est populi concursus, comitatur clerus, item ciuitatis magistratus , quin & regius senatus, si ibi sit. Rei procedunt ordine suo nudi pedibus & capitibus, & peculiari 'veste induti gestant nimirum poenitentes vestem laboscuram ante & retro erucibus distinctam , nigram vero pertinaces,' quae flammas & distolos habet depictos .. Ubi ventum est ad locum, qui ecclesia aliquae, aut locus ei proximus esse solet, inquisitore cum suis administris pro tribunali sedente, sollem. nis habetur sermo de fide' 8c oruio inquistionis , in quo actus fidei praecipue consistere diuitur, & demum sententiae pronum

tiantur. . .. , . -

213쪽

addita intercessione, qua inquisitor & episcopus magistratus exorant, ut 'citra mortis periculum sentemiam. mois derentur . Discedunt inquisitores, & traditi rei statim iasanimas ultrices ex sententia legum imperialium auctoritate magistratuum toni ieiuntur : praelioque est exe-- manicatio, nisi magistratus statim leges exsequantur; ut hine constet . intercessionem moram formulam esse, non ex animo adhiberi . VIII. ossicium inquisitionis in haereti eos, etsi nomine ipso sanctitatem praeferat; tamen viris piis & sapientibus, etiam inter catholicos , christianae mansuetudini aduersum reputatum est. Quae enim aequitas,' quae iustitia esse potest , ubi indiscriminatim omnes ad accusandum, ubi omnes ad dieendum testimonium admittuntur λ ubi aecusatores vel testiuis nomina ad defensionem reis aperiri non solent P ubi miseris contra sententiam negatur appellatio' Auget horrorem immanitas tormentorum , quibus plerumque contra veritatem quidquiὸ inquisitoribus libet, miseri Minnocentes rei, ut se cruciatibus eximant, fatentur. Nee tacendi doli , fraydes &simulata humanitas, quibus quaesitores deludere solentrem , Ut confiteantur , quae numquam. admiserunt. Nec minus odio est inquisitio seueritate poenarum ., flammis vltricibus & multitudine reorum, qui tragoediam tristi

rem faciunt. . - .

IX. Audientia inquisti is suis sngularibus instruis cta in pluribus oecidentis prouinciis recepta est saepe non sine Regum consensu & petitione , sed ' non ubique pari serma & seueritate proce it. Venetiis a Nicolao iri pontifice S. Teium institutum est , quod tamen a 'Romana inquisitione non pendet, nec soli inquisit'res proincedunt ; in urbe enim tres senatores , extra urbem rect res ciuitatum in iudiciis adhibendi sunt. Hispanica inquiastio summo rigore & seueritate armata exclusis epist ps iurisdictionem exereet in omnes Hispaniae regiones . egi catholico subiectas , & selum Regem superiorem habet ; nullum enim ius in eam inquisitionem pontifici relictum dieitur , nisi quod generalem inquisitorem a Rege nominatum confirmet. Hispanicae inquisitioni smilis est Lusitanica. . Sed splendore non minus quam auctoritate

214쪽

tale eeteras longe praestat Romana inquisitio, quae Comgregationis S. Oficii nomine venit b . g. X. Quamuis vero in his aliisque prouinciis audientia inquisitionis instituta sit; in aliis tamen reiecta est , aliquando non sine publicis motibus , quos singularia i quisitionis & poenarum acerbitas exciverunt- Gerte GaIlia admissam inquisitionem non diu retinuit , vixque ii die tanti facinoris vestigium siperest. Belgae Carolo ri& Philippo ii. Hispaniarum RegibM non sine omnium ordinum commotione S. Oilicium omnino reiecerunt :quin inde nata occasio , ut post tot bella Belgae Hispanicam dominationem excuterent. Et Mediolanenses itidem Philippo II. Rege passii non sunt, inquisitionem Hispanicae similem Mediolanum inuehi, etsi Rex ipse eius receptionem iussisset. f. XI. Quod vero mirum videri. debet, Neapolitani stabilem inquisitionem numquam receperunt : quin regu ad Aragonenses Hispanos translato odio plus quam V tiniano sanctam inquisitionem coeperunt auersari, & ad eam patriis finibus excludendam tamquam pro aris & s cis sibi pugnandum decreuerunt e) . Ergo aperta vi re-Pars III. Oo stite

b) Romae etiam post receptam in aliis regionibus inquisitionem nulli suerunt peculiares & stabiles iudices negotii fidei praepositi, sed ipse pontifex in haereticos inquirebat, adtatis pro arbitrio minis ris & adiutoribus, quod tradit Card. de Luca in relat. euriae Roman. Ede. m. n. 3. Inde exori haeresi therana, Paulus HI. congregationem cardinalium instituit, quae summa potestate de haeressi similibusque criminibus cognosceret . Institutam congregationem sequentes pontifices Pius Iri& Pius v. nouis praerogatiuis auxerunt: eique Sixtus v. inter reliquas congregationes principem locum dedit. Atque haec est congregatio S. Oificii, quae etiam libros expendit, censura dignos proscribit. aut a doctrinis noxiis expurgat, itemque umniam legendi libros proscriptos concedit. Iseapoli tamen huius congregationis auctoritas non adgnoscitur .

c) Caussa tanti odii non illa suit, quod Neapolitani nol-- lant haereses exilirpari, & haereticos puniri; legitimam so num nusquam rebuerunt sed potius ab abnormi plocedendi

forma

215쪽

si terunt Petro de Toleto , qui vice regia in rUno imperabat , & iussu Caroli v. inquisitionem inferre stude-nat; cui animorum obstinationi Reges nostri cesserunt,&Neapoli stabilis inquisitio numquam instituta. Interim Romana inqui filio ministerio episcoporum , aut missis d legatis iurisdictionem in regno exercebat, donee tandem Carisius VI. anno Cl GCCxIx. omnem inquisitionem aboleuit missis litteris, quibus praecepit , ut in caussis fidei tantum Ioeorum ordinarii & ordinaria forma, in aliis delictis & caussis ecelesiasticis consueta, prscedant. Sed sanctam inquisitionem eiusque singularia , quae in aliquibussoris supererant , anno CI IPCCxLvI. Carolus olim Rex noster omnino eontriuit , & ne nouarum rerum timor deinceps esset, edixit, ut episcopi reos haeresis, aut alterius criminis eces esiastici non citent, ani carceri tradant, nisi ipse Rex visis prius insormationis actis citati nem aut prehensionem concedat ; nec inde plene instructo iudicio sententiam exsequantur suam, niti iterum viis sis actis Rex annuat.

De arbitris.

g. I. solum per iudices, set etiam per arbitrosa lites finiri consueuerunt . Arbiter in ilibris iuris ciuilis saepe est iudex a praetore datus , quandoque absorma & seueritate poenarum , qnibus Hispanica inquisitio saeviebat . V. Iannon. hs. eisu. regni Neapolis, lib. XXXII. cap. I. Nec sane erat, cur aliter cogitare possent maiores nostri., apud quos facile reperiebantur, qui iato & vili quaestuislsa testimoni deponerent atque ita intelligebant, arcanam inquisitionem ad euertendas omnium sortunas & flammas excitandas inseruire. Sic animo conceptus horror veluti heroditate

ad posteros transiit, & creuit eundo.

216쪽

CAP. XIV. DE ARBITRIs. 37

ab iudiee distinguitur . V. Bristan. de verbor. An sυ. a biter . Verum in praesenti arbitrorum nomine veniunt iudices extraordinarii ad cognoscendas & decidendas lites litigantium voluntate electi, sue electio ista ex libera partium voluntate, sue ex iuris dispositione fiat. Hine arbitrorum alii sunt voluntarii , alii necessarii seu iuris , quorum illi ex libera partium voluntate, nullo eogente,

eliguntur: isti sumuntur quidem ab ipsis partibus, sed legis iussis praecedente . . f. II. Arbitri sie dicti voluntarii ad lites cito finiendas partium compromisso sumuntur, & hinc compromissarii dicti sunt. L. . D. de tutoribus. Eos eligere possunt quicumque rerum suarum liberam habent administrati nem. Compromissum vero , quo arbitri sumuntur, esteonuentio, qua uterque litigantium promittit, se stare sententiae, quam electus arbiter dixerit. Promissio illa

iure civili &, stipulatione & nudo pacto fieri consueuit .

L. II. 3. 3. D. de receptis, qui arbitrium , L. I. C. de receptis arbitris , addita quoque ex partium arbitrio. poena Pecuniaria , qua compromittentes fidem suam vinculo fi miore adstringunt. Item iure Romano iurisiurandi religione compromissa muniebantur, tum id fieri Iustinianus v tuit , ne homines , qui stare arbitrio sua interesse non putarent, peierare cogerentur . LXXII. cap. II. Iure decretalium poena compromista addi potest, ite que iusiurandum, ut ei maior vis concilietur , cap.2. σ

9. ex. de arbitris . -

III. omnes, qui iudices esse non prohibentur, se me in arbitros ex partium compromita eligi possunt, nisi quod iure civili etiam libertinus & infamis in arbitros eligi possint, L.7. D. de receptis, qui arbitrium, &filius in caussa patris, L.6. D. eodem. Itaque iure ciuili vetantur esse arbitri serui , pupilli, minores, item mulieres, quamuis iure decretalium mulieres arbitrium postsnt recipere , si ordinaria iurisdictione augeantur . east. ex. de 'arbitris. Laici quoque in caussis ecclesiasticis &spiritualibus vetantur in arbitros eligi , quia non decet ,

ut laicus in talibus arbitretur, cap. 8. ex. eodem.

S. IV. Compromitti potest tam in unum , quam iaplures, & si in plures, consultius est, ut in impares nu-

217쪽

mero compromittatur, ut si distentiant, plurimorum sententia litem finiat. Si in plures compromissum sit, non adiecta clausula , ut si unus absit, reliqui procedant; iure ciuili omnes coniunctim iudicare debent, L. IT. f. 7.

D. de recent. quι rbstritim s at iure decretalium eo modo

facta electione possunt praesentes arbitri in caussa proc dere, si unus citatus, nec impeditus, adesse nolit, idque placuit , ut controuersiis celerius finis imponatur , east a. de arbitrix in o. Quod si duo arbitri sumti sint, & in iudieando inter se dissentiant, iure ciuili tertium in com- Iromista desgnatum eligunt; nam eo non nominato nulum censetur compromissum, quia possent arbitri in eligendo dissentire , eit. I. 17. 3. 3. ct 6. Verum moribus praesentibus semper licet arbitris, quo casu in iudicando non conueniant , alium arbitrum , etsi a partibus non

nominatum, sumere . .

V. Tantum vero in eaussis , quae priuati arbitrii sunt, quaeque priuata .cognitione componi possunt, non generatim in omnibus caussis licet arbitros sumere: quae enim tantum a iurisdictione dependem aut ad ius publicumspectant , non admittunt arbitri notionem . Ita nullum . est compromissum in caussis restitutionis in integrum , item in ea us fg status , videlicet ingenuitatis, libertatis, natalium, utpote quae iurisdictionem , qua arbitri destituuntur, requirunt, L. 34. g. 7. D. de receptis , qui arbia, trium , cap. 9. ex. de arbitris. Nee in eaussis matrimonialibus , nec criminalibus , quae criminaliter aguntur , lieet compromittere; Kec enim pro arbitrio suo licet compromittentibus matrimonio abire , & imperii est poenas irrogare. Nec valet compromissum de Hatu ecclesiae , -- luti de exemtione , quia de iure alieno , pontificis nempe , agitur , cap. 3. exo de arbitris. f. VI. Compromisso electus arbiter tantum volens reeipit , seu acceptat arbitrium , est enim haec res libera &soluta , & extra necessitatem iurisdictionis posita, L. 3. f. I. D. de receptis , qui arbitrium . Videtur vero arbiter farbitrium recepisse, qui iudicis partes suscepit, finemque Isua sententia controuersiis impositurum pollicetur. S mel vero receptum arbitrium necessario implendum est; l

218쪽

compellitur, L. 32. f. I a. D. eodem , nisi iusta caussa subsit recepti arbitrii abiiciendi, veluti si compromissum

nullum , aut incertum sit, si litigatates arbitrum infamauerint, si spreta eius auctoritate ad alium arbitrum tuerint. V. Huber. praelect. ad pandectas lib. q. tit. 8. n. 3. 9 VII. Arbitri quocumque modo partium compr

misso sumti nullam se proprie dictam habent iurisdictio. nem , nec proprie iudices sunt, i es partes iudicis sustipiunt, L. I R. f. a. D. de receptis, qui arbitritim, & ab eis di a sententia proprie sententia non est, sed ab iurisconsultis vocatur, , L. 9 D. qui sati are co- 'guntur, & praesenti usu sori laudum audit, idque a laudare , quod sequiore latinitatis aeuo erat iudicare. U. Hotom. de verb. fetidalib. Nec arbitrium in rem iudicatam abit , nec inde datur actio iudicati, nec irrogatur infamia. Itaque arbitri pnram notionem habent, qua de caussa cognoscunt & arbitrantur. r notio vero icta & potestas ex compromisso pendet, nec aliud iis facere licet,

ram quod ibi compromissum est , ik quatenus placuit,

.la. 3. II. D. de receptis, qui arbitrium. Ceterum etsi arbitri iurisdictione destituantur ;.tamen arbitria serme

sollemni iudiciorum more instituuntur . . ' ι9. VIII. Quamui; vero arbitri sententia rei iudicatae auctoritatem non consequatur , nee inde iudicati actio

detur ἡ tamen teturn tur compromittentes arbitrio stare ,

sue illud aequum, siue iniquum sit, L. 27.92. D. de rec piis, qui arbitrium; sibi enim debent imputare, qui compromiserunt, danturque propterea actiones, quibus illi per indirectum arbitrio stare eompelluntur. Ergo iure Romano si iii putatione compromtisum initum sit addita hoena, ex stipulatu ad poenam agitur ; poena vero non adiecta, agitur in incertum, hoe est, ad id, quod interest, cit. L. 27. 3. . Et Iustinianus, compromisso per nudum pactum inito, dedit actionem in factum ad sententiae exsecuti

nem , itemque exceptionem, modo decem dierum spatio partes expresse vel tacite eam probauerint; nondum vero elapsis decem diebus licere voluit utrique parti impune resilire , L. 3. C. de receptis arbitris. At iure canonico

vi maiore arbitria donantur; etenim si poena adiecta sit -mPromisso, eius metu partes sententiae stare coguntur, Oo 3 cap.

219쪽

ωρ. Ο 9. o. de arbitris: sin minu , & actio in lactum ad eius exsecutionem , & exceptio statim dantur , east. Der ς. ex. eodem, etiamsi nudo pacto compriamissum sit.

IX. Quacumque vero actione compromittentes aris

bitrio stare coguntur, appellationis auxilio non iuuantur; non enim ab arbitri compromisso sum ti sententia datur appellatio , quod non Hinus iure ciuili, quam canonico

cautum est, L. I. C. de receptis arbitris , care. 33. C. E. ς'. 6. , repugnat enim rationi , qua itur ad arbitros, appellatio; itur nempe ad arbitros, ut lites cito & compendio expensarum finiantur ) itemque sibi imputare de-het, qui compromisit , & veluti υansegit , si minus aequum arbitrium videatur.' Ceteram usu sori passim receptum est. vi sententia arbitri , si iniqua videatur, reducatur ad . arbitrium boni viri: quae reductio parum ab

appellatione distat, & ita arbitria apud iudieem ordin

rium deseruntur .

X. Haec de arbitris voluntariis, dicendum nunc de arbitris iuris, qui citra compromissum a partibus eliguntur , at iussu legis seu eanonis, qui eos sumendis; dubet. Ita inrer ei uili si delegati iudices suspem esse dicantur , eligi debent arbitri , qui de ipsa principe caussa cogno stant , L. r6. C. de iudiciis. Et in ecethsa Africana, ubi placuit, quotannis non celebrari synodum uniuersalem, eligi debebant arbitri , qui de appeuatione a sententia synodi prouincialis cognoscerent, can. 96. C. Africi Et iure decretallum si delegati iudices tamquam suspem reiiciantur eligi debent arbitri , qui se suspicione, non de caussa Icognoscant , e p. 39. ex. de Q. delegati, licet contra iure ei uili caultim sit . f. XI. Arbitri iuris utpote iussu legis, seu eanonis ab ipsis partibus constituti , veri iudices sunt, censentur enim ab eo , qui electionem iussit, principe nempe, aut praetore dati , L. I 6. C. de iudiciis. Hi ne veram habent iurisdictionem , & eorum sententia rei iudicatae auctoritatem consequitur, & a b eis recte appellatur : quod &eiuili & decretalium iure cautum est, L: ρ. D. qui fari' are cogantur, L. 23. D. de avellationibus , cap. II. deos. delegat; in o. Sed si ita est, cur arbitri dicuntur, non iudicesi quia scilicet consensu partium eliguntur , ideo, arbitri

220쪽

CAP. XV. DE IUDICIIS ETC. 13a

arbitri nomen datur, quum tamen veri iudices sint, vi arbiter pro socio , tutelae . U. Cuiae. in L. I 6. C. de

iudieiis.

De iudiciis oe eorum ordine generatim.

S. I. π Eges in republiea & eanones in eeelesia nullius

is essent usus, nisi per iudicia ad dirimendas eo trouersias applicarentur . Iudicii nomine venit legitima distumio inter actorem & reum apud iudicem eompetent tem litis. finiendae, vel maleficii miniendi caussa. Con- venit haec definitio non minus civili, quam eeclesiastico externi seri iudicio ; nam in foro interno ex noua disci- plina tantum iudex & reus iudicio adsunt. Ita in quoli, bet externi seri iudicio iudex, actor & reus interueniunt; i at certe iudicia dicta sunt a iudicibus , qui iuris inter partes controuersi disceptatores legitimi sunt. 1 f. II. Multae sunt iudiciorum species pro varia negotiorum, quae disceptantur, indole, & pro varia, qua instituuntur, ratione . Principio iudieium aliud est eeel fasileum, aliud saeeulare. Ecclesiallicum in foro ecci sae disceptat eaussas eeelesas iras, siue lillae natura sua spirituales sinti, siue temporales, puta caussae clericorum civiles. Saeculare iudicium est, in quo apud saeculares iudices caussae temporales disceptantur. Utrimque veluti participat misti sori iudieium, in quo ecclesiasticus, aut ciuilis iudex, qui praeuenerit & eausiam veluti occupauerit, cognoscit, cuius generis iudicia antiquitati ignota sunt.. f. III. Praeterea iudicia alia sunt eluilia, alia eri minalia, omnia enim itaicia aut diis ahendarum controversiarum, aut puniendorum maleficiorum caussa reperta

sunt. Cluilia ad priuati iuris, siue eommodi & priuatae' iniuriae persecutionem spectant ; criminalia vero crimina persequuntur , ct poenam in publieae pacis violatae vutionem irrogant. Sed ecclesiastiea criminalia iudicia ori-

SEARCH

MENU NAVIGATION