Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

s- INSTITVT. IVRIS CAM PARS III.

tentis, feriarum , libelli obscuri, petitionis ante diem . Contra peremtoriae semper agentibus obstant, caussam omnino perimunt, quales exceptio doli mali, metus, pacti de pecunia omnino non petenda . Sed perem toriarum aliae esse dicuntur titis finitae , aliae simpliciter peremtoriae , quarum illae impediunt litis ingrestum, quales transactionis rei iudicatae ; hae litis contestationem non impediunt , quales exceptio doli, metus. III. Exceptiones dilatoriae inter exordia litis, hoe est ante litem contestatam opponendae sunt, quae utriusque iuris regula est, L. D. ρο δερ. C. de exceptio vittis ,

cap. 2o. ex. de sententi O re iudicatae contra peremtoriae opponuntur quandocumque lante latam sententiam , L. 4.o 8. C. de exceptionibus : immo quae appellantur litis finitae , etiam post sententiam in actione iudicati recte opponuntur , veluti si opponatur, rem alias fuisse iudicatam . U. Cui ac. in eap. 29. ex. de resib. attestationibus. Sed inter dilatorias prima opponi debet praescriptio fori, nam si sciens, iudicem tibi incompetentem ense , aliam prius opponas, iam hoc ipso in eum consentis, & eius iurisdiistio prorogatur, L. I. seq. D. de itidietis, nisi elericus in laicum iudicem consentiat, cap. Ιχ. ex. de foro competenti. Aliquando tamen etiam post litem contestatam dilatorias opponere licet, si excepti nes ipsae, vel earum notitia post contestationem suboriatur, cap. 2I. osscio delegati. Sed ne reorum malitia lites in longum trahantur. , debet iudex certum dilatoriis exceptionibus opponendis diem dare , post quem

illae tantum rite opponentur , quas reo noua obtulit cauta

D, quasve reus sibi noa fuisse cognitas iuratus dixerit,

eap. q. ex. de exceptionibus f itemque illae , quae omissae iudicium nullum reddunt, cap. , ex. de procliratoribus , 8c quae gravamen perdurans continent, veluti exceptio loci non tuti , Clementin. a. de sentent. re iudicata. Sola exceptio maioris excommunicationis in /quacumque litis

parte opponi potest, quod iure singulari cautum est , ne squis eum periculo animae suae cogatur cum excommunicato communicare, cap. I 2. ex. ye exceptionibus , cap. I. eodem in 6.

232쪽

CAPTU III. DE EXCEPTIONI B. ETC. Vs

ctionem exeeptione utitur ; ita quoque fas est actori replicatione exceptionem a reo propositam excludere , &suam actionem confirmare. Eit enim replicatio exceptionis exclusito, L. 2. D. de exceptionibus o atque ideo quamvis a parte actoris veniat , tamen potius est exceptio , quam actio, quia excipienti reo opponitur, reus vero iuexceptione actor ut recte Vlpianus L. I. D. eod. o i seruat. Item si contra actoris replicationem aliquid' o ponere reus habeat , duplicationem proponit, atque ita dei neeps ex regulis iuris ciuilis triplicationes & quadrua pircationes usurpantur. Verum. in foro ecclesiastico duaplicationibuς, aut triplicationibus locus non est , sed tu Adex ex ossicio iis modum imponit .. 9. V. Nec tantum exceptionibus, verum etiam m tuis petitionibus contra actorem reo uti licet in sui defensionem . Mutua petitio seu reconuentio est actio, quae a reo conuento in eodem iudicist contra actorem instituitur, idque siue actione in personam , siue actione in rem reus conuentus sit, siue eadem, sue diuersa eaussit sit. Hinc mutua petitione reus non excludit actoris inarentionem , quod proprium exceptionis est; sed potius intendit specie quadam compensationis se tueri, & ipsam actionem retundere. Proposita ante luem eontestatam reconuentio , utraque eaussa simul tractatur; at si fameontestata lite proponatur, prorogatur quidem iudicis i risdictio, ut de mutua petitione cognoscere possit, at

traque caussa uno iudicio non traetatur. Gonet atra iacap. r. ex. de mutuis petitionibus. VI. Reconuenire licet omnibus , quibus agendi iustest: est enim reconuentio vera actio , quam reus contra actorem intendit. Hinc excommunicatus inutiliter ma- tuo agit: quamuis enim recte coptra actionem excipiat, ne indefensus damn4tur , non tamen eidem agere licet , east. I. ex. de exceρtunibus . Actoris autem & rei mutuo

agentis par esse conditio debet ; atque ideo si actori ex rescripto pontificis iudex datus sit, qui remora appellati ne cognolcat ; delegatus iudex etiam sine appellatione in caussa mutuae petitionis cognoscere delist, cap. a. ex. de mutuis petitionibus; non enim debent actor & reus diverso iure iudicari, L .vit. C. de fructibus . litium expensis.

233쪽

l. VII. Proponenda eit reconuentio apud eumdem. I dicem, apud quem instituta actio est , siue, iudex ordinarius , siue delegatus sit, eap. 3. de rescriptis in 6., quod

certo iure comprehensum est ea ratione , quod aequum est, ut actor, reconuentus eumdem habeat iudicem, cuius

in agendo obseruat arbitrium , L. I 4. C. de sententiis σinterlocutionibus , seu quem ipse sponte sua contra reum adiit. Hinc clericus, qui apud iudicem laicum actiones suas proposuit, apud eumdem recte reconuenitur , licet alias clericus in laicum iudicem vetetur consentire; re , conuentio enim non tam 'clerici consensu, quam legum auctoritate nititur. Uerum apud iudicem delegatum tum recte mutuo agitur, quum ille datus est ad preces recon- . venti; non item si motu proprio dicitur, electus suerit, quum actor' iudicem istum non elegerit, sed fortuito sortitus sit. V. GonraleZ in eap. I. ex. de mutuis p

titionibus u. IO. . L

. f. VIII. Sunt vero multae eaussae, quibus mutuae petitiones obiici nequeunt, sue quod natura sua seorsum tractandae sunt, sue quod iudex conuentionis in reco

ventione iudex omnino esse vetatur. Tales sunt caussae criminales, nam innocentia, non relatione criminis reus

purgatur, L. S. D. de publicis iudiciis: caussa depositi, cap.

vlt. ex. de deposito , tanta est depositi fides: caussae, quae coram arbitris ex compromita aguntur , cap. 6. ex. de arbitias: & caussae super interdicto vode vi, sue de restitutione spoliatorum , vix habent decretales: etenim quivi possetarem deiecit, conuentus frustra mutuo agit, nec quidquam habere prius debet iudex, quam ut per vim detinum restituat, cap. I. ex. de resilutione Doliatoσum. Et demum non licet reconuenire de re spirituali apud iudicem . laicum, cuius iurisdictio ad spiritualia proferri nequit

234쪽

. De. litis contestatione.

f. I. CI quae opponantur exceptiones, nullae snt, aut op- . i. positae satis discussae & reiectae, aut ad caussae decisionem reseruatae, ad litis contemtionem veniendum est, unde proprie lis initium habet ; nec enim ante lis proprie erat, sed controuersili. - Iure Romano nouo litis contestatio fit, per petitionem actoris in iure propositam,& rei contradictionem & responsionem, L. I 4. 3. I. C. de a). - Contradictio, vero debet esse certa & speeialis, non ambigua , nec conditionalis , quaeque continet contradictionem eius, quod petitur: riec, enim alias status controuersiae vere determinatur . of. II. Iure decretalium etiam petitione apud iudicem sproposita, eique facta responsione lis contestatur, cap.Uu. ex. de litis contesatione. Responsio autem negativa esse debet, quae ex certa scientia procedat, & quae litem de re principali eum actore suscipiendi animum contineat. Sed hoc iure responsio non necessario debet esse specialis, sed suffcit generalis, qua reus intenrioni actoris contradicat. Ita facta generali responsione status caussae non bene eonstituitur & definitur: & hine iure decretalium positimes inductae sunt, quibus status controuersiae distincte constituatur. Etenim postlimes sunt quaedam propo-

a . Veteri iure Romano lis contestata dicebatur, ubi ordinato iudicio, seu statu controuersiae apud praetorem partibus praesentibus determinato , partes dicebant, restes estote , quod Iradit Festus v. contesari. Itaque a testibus dicta est litis contestatio ; rantestari enim erat testibus adhibitis aliquid declar re, L. I. I 2. D. de adgnoscend. alendis liberis. Ritus

aduocandi testes inde desueuit , & contestatio per petitionem in iure propositam & contradictionem facta est.

235쪽

sitiones ex libello deductae , & iudici ab actore oblatae,

ut reus ad singula libelli momenta speciatim respondeat. Oblatis positionibus utraque pars iureiurando interrogatur, an vera credat, quae thesibus illi comprehensa sunt. Facta responsione caussae status distincte constituitur , &Iis persecte contestatur, cap. Lex. de iuramento calumniae.

Ceterum ad litem contestandam saltem iure decretalium utriusque partis praesentia opus esse non videtur. 9. III. Litis contestatio ex principiis iuris initium &fundamentum iudiciorum est, δέ negotium anxe non proprie lis, sed controuersia censetur. Per contestationem enim status controuersae definitur: & nondum constituto caussae statu , qui iudicium esse potestὶ Ergo nulla est sententia , si litis contestatio. non praecesserit, L.4. C. de sententiis 'oe interlorationibus . Interim sunt quaedam caussae , quae expressam litis contestationem non desiderant, quales summariae , caussae appellationis , item quae sine libello recte expediuntur , & ubi ius agentis contra certam personam non. dirigitur. Sed ubi litis contestatio requiritur, eam ultra viginti ab oblato libello dies actoe differre non debet.

g. IV, Iam litis contestatio plures & insignes effectus

producit. Sane malam fidem omnino inducit, L. 23. 3.7. D. de petitione hereditatis L. io. C. de mequirenda possessisne, interrumpit usucapionem & praescriptionem , L. Io. C. de praefer*sione longi temporis, hoc saltem effectu, ut si usucapio post litem contestatam impleatur, reo non proiiciat , si condemnetur ; exceptiones dilatorias praecidit iudicisque recusandi potestatem adimit, L. vlt. C. de ex ceptionibus , nisi postea caussa suspicionis emerserit; &mandatam inrisdictionem facit perpetuam, cap. I9. G. deoscis delegati : Item Iitis contestatione quasi contrahitur& nouatio fit, L. i9. f. I. D. de nouationibus , qui enim in iudicium consentiunt , etiam praesumuntur velle stare iudicis sententiae , atque ideo quasi eontrahere . Hinc actio temporalis fit perpetua , morte peritura transi in heredesi& poenalis fit rei persecutoria, L.6. S. vlt. D. de re iudicata.

236쪽

De iureiurando propter calumniam.

f. I. litem eontestatam iusiurandum de ealumniat praestandum est , quo litisantes ipso iudice d

ferente profitentur , se in caussa ex fide bona procedere,& ideo litigare, quod caussam suam bonam esse putant, L. 2. C. de iureiuri propter.ealumniam , itemque se nullam probationem exacturos, nisi eam , quam pro caussa adstruenda necessariam duxerint, auth. in isto C. eodem, Sic descriptum saeramentum generale est ; at datur praeterea calumniae iusiurandum speciale, quod in singulis lactis iudiciariis , prout iudici videbitur, defertur, eoque iurans adfirmat se non ex ealumnia petere damul insecti cautionem aut deseribendi tella menti facultatem. Atque hoc iusiurandum malit ae a Bonisaeio vitr. dictum est , ωρ. a. a. de iuramento eHumniae in 6., ut ita a saeramento generali calumniae distingueretur . eg. H. Iusiurandum propter ealumniam non pro eo modo priuatorum, sed pro communi utilitate introductum est, L. 2. f. . C. de iure ur. promer estu mutam, ut nempe iniecta saeramenti religione captiosa eonsilis & versutiae a foro procul areerentur. Hi ne iure ciuili iusiurandum hoe per iudicem exigi necessitatis est, citi L. 2. g. seoque omissis iudiciarium ordinem vitiari honi legum interpretes doeent. Verum iure decretalium tacite omitti potest, eoque tacite omisso ordo iudieiarius viribus constat , ωρ. I. 3. I. de iuram. alumniae iv 6. Nisi velit actor iurare, protinus caussa cadit, nisi velit reus', eoa- fessi & iudicati loco est, citi L. 2.9 6. σ 7., ca'. vlt. ex. de iuramento ratumniae. Ceterum moribus praesentibus in multis prouinciis de calumnia non iuratur , quod bene & sapienter introductum est . f. III. Praestant vero calumniae sacramentum noumodo ipsi litigatores, verum etiam eorum aduocati, pr

237쪽

curatores, tutores , curatores . U. GonZaleet ad east. υIt. ex. de itiram. - calumniae . Clerici. etiam iurant de calumnia: at opus est venia summi pontificis, si episcopi, antistis vero proprii, si inferiores clerici iurare debent, I. ex. eodem . Videtur Vero necessaria superioris venia, si clerici per se iurare velint, non item si iurandi officium aliis demandent. Hoc distant a clericis laici, quod hi tactis, illi propositis tantum euangeliis iurgnt, cay. Ult. en eodem . Quicumque vero sint, qui iurare tenentur, iure decretalsupa etiam per procuratorem id saeere possunt, modo specialis procurator constituatur, cap. R. eod. iu 6. equa in re diseesserunt decretales ab iure cissili; quo propter calumniam ab ipsis litisantibus iurandum est, L. a. C. de iureiuri propter ealumniam . U. Oldekopim de iureior. tu alterius animam. Ceterum moribus praeientibus aduocati & procuratores de calumnia non iurant. f. IV. Iurari debet de calumnia in omnibus eaussis, in quibus probationes requiruntur, L. I. C. de iureiuri propter calumniam , quod ad integritatqm iudiciorum sacramentum, hoc iure ciuili spectat , qumuis non desint iuris interpretes, qui in caussis criminalibus sacramentum de- calumnia non praestandum teneant, idque quia in criminalibus sufficit inscriptio accusatoris in crimen, & re conseruandae salutis caussa omnia honesta sunt. U. Cu-iac. in cap. I. ex. de iuram. Iumniae. In caussis. spiritualibus olim de calumnia iuratum non videtur, east. Mex. eadem sed deincops placuit Bonifacio viii. etiam in spiritualibus de calumnia jurari, quod experientia constaret, etiam in spiritualibus calumnias frequenter adhiberi , cap. I. g. vlti eodem in 6. Porro de calumnia etiam

in caussis appellationis iurandum, etsi alias primo iudicio iuratum fuerit, cap. z. eodem in os i .c

238쪽

De probationibus . .

S. I. π Ite eoutinata & sacramento calumniae utrimque

- . 1 a praestito , probationes faciendae sunt, quibus det ' , veritate facti controuersi constet ; nec enim radici semeni etiam. ferre licet, nisi cognita laaorum veritate , ean. IO.

C. Jo . q. 3. Est in hac caussa probatis actus iudicialis , quo iudici per argumenta idonea lam controuersi veritas demonstratur. Probatio plerisque interpretibus alia plena seu persecta , alia. semiplena seu imperfecta est . Plena facti veritatem euincit & extra dubium ponit, quatenus in re iudieiaria sufficit. Semiplena dubiam rem relinquit, potestque esse maloi, vel minor , prout magis minusue ad plenam probationem accedit. g. II. Probari vero debent sacta dubia ; si controue sae finiendae interviant, idque suo adfirmentur, siue ne lientur : etenim non minus probare debet, qui adserit, ibi cento deberi ex mutui caussa, quam substitutus, qui petit hereditatem , quod scriptus heres eam non ad

ierit . Probantur vero negantes propositiones non directo, quia negationi nulla subest caussa, atque ideo per rerum naturam rei factum negantis probatis nulla est, L. II. C.

de strobationibus , cap. 3 I. seq. m. de 'rebationibus f sed tramite quodam occulto & ab adiunma temporis , loci & qualitatis ducto argumento, aut ex propositionibus a firmantibus , quae saepe negantibus insunt , veluti si di- . catur , filium non esse in patris potestate, probata emancipatione etiam probatum habetur , filium non esse in potestate . Tantum negatio pura , indefinita vulgo dicta, seu quae nullis loci, temporis , aut alterius adminiculi adiunctis cireum scribitur , natura sua omnem probati nem excludit : qui enim generaliter negat , nihil ponit, quo negationis ratio reddi possit.. b. III. Iam vero probandi onus illi incumbit, qui

239쪽

INSTITUT. IURIS CAM PARS III.

adierit, proponitque quaestionem facti dubiam , eui veluti stabili fundamento petitio & conclusio innititur; qui Lque enim suae petitionis landamentum probare debet . Hinc regulariter actor, non reus probare debet, quae utriusque iuris regula est, L. a. D. da probationibus, cap. 23. 2. exo de electione , actor enim est, qui adfirmat, seu tamquam vera proponit facta dubia, quibus petitio innititur; reus vero saepe proposita facta tantum negat.

Quin actoris est probare non tantum ea, quae adfirmaum Tit , verum etiam quae negauerit, si negatio fundamentum petitionis contineat , cap. 3. ex. de' renuntiatione , ea . Ut. m. de praesumtionibtis. Quod si reus non simpliciter neget, sed simul contra actoris petitionem excipiat, eius est exceptionem probare, L. I9. D. de prMarionibus , reus enim excipiendo aliquid adfirmat, aut ne, gat , quod suae exceptionis fundamentum constituit . IV. Species probationis , seu argumenta , quibuς facta dubia probari possunt , censentur consessio alterius partis, testes, instrumenta, iusiurandum , praesumtiones,& ocularis inspectio . Et e sessio quidem siue rei, siue actoris potissima est probationis species; quid enim expressius optabiliusque Esse in iudicio potest , quam eum confiteri , quem negare oportebat' Hinc eon lassum pro iudicato esse , seque sua sententia quodammodo damnare Paullus adfirmat, L. I. D. de confessis, Confessio autem tum plene rebat, si fiat coram iudice competente, cap. ex. de iudieiis , & ex certa scientia & libertate. Quod vero partes e fessione seipsos quodammodo damnant, hinc iure decretalium introductae sunt tositiones , seu br Mes quaedam propositiones , quibus a r es reus scripto exprimunt facta in iiudicio allegata, ut super iis pars adversa iureiurando in iudicio respondeat Si qui iussus est

respondere, recuset, seu per contumaciam absit, super articulis, in quibus noluit respondere, pro confesso habetur, eq. a. de confessis in s. Uerum Mon tenetur litigator respondere positionibus obscuris, eaptiosis, dubiis, aut 'ad mussam non pertinentibus; pertinetque ad iudicis ouficium videre, num positiones admittendae sint, an potius reiiciendae. Facta rei ponsone , qui positiones exhibuit, ab onere probandi ex parte leuatur, prout pars a versa Duiti m by Googi:

240쪽

CAP. XXI. DE PROBATIONIBUS. ω

versa in ipsis positionibus adfirmauerit, aut negauerit. ij. V. Frequentissimo iudiciorum usu ad proband3 --cta a partibus allegata testes adhibentur, persoriae nem pe fide dignae, quae iacti controuersi veritatem possint manifestare. Ad probandum in iudicio ad .minimum duo testes requiruntur , L.I2. D. de tesibus , cap. 23. m. detesib. o attestationibus , modo idonei ,sim & eooeordes c. Vnus testis , quamuis omni exceptione maior, non bat , tantumque facit, ne quid fat, quod temere fieri sine flagitio non potest, can. II a. D. q. de consecri, cap. 22. ex. eodem. Quod s leges & canones in aliquibus

caussis maiorem itestium numerum requirant, praescriptus numerus adhibendus est, HL L. I 2. , cap. 23. em eodem.

Interim quod testium fides ex parte potis debilitari, pr hibitum non est, immo saepe expedit, ad firmiorem

probationem plures testes , adhibere , modo superstua --mum multitudo non producatur , quo aduersarius sumtu flus fatigetur. Hinc iure civili iudicis est pro prudentia sua numerum testium moderari, L. i. g. 2. D. de testiaris , & iure deerotalium vetitum est, ex utraque parte testes supra quadraginta produci, ωρ. D. o. eodem

f. VI. Testes in 'iudieiis tum plene probant, si fide digni snt, hoe est , si neeessaria scientia & probitate praediti sint: qui enim Ne digni non sunt, iure ad diacendum testimonium prohibentur. Et quidem multi v tantur in iudiciis esse testes tamqua' omnino inhabiles in omnibus cingis, alii yero in certis tantum caussis recontra quasdam personas. Tamquam o lino inhabiles repellus tur amentes , impuberes , minores viginti qui que annis in criminalibus , item Iudaei, ethnici, haer lici contra catholicos , excommunicati , periuri, infames, serui, & liberi tortuna tenues. Quin iure decretalium a testimonio repelluntur criminosi , etsi nondum damnati , sue quod accusati sint, siue quod de erimine conuinci Possint, cap. io. q. vlt. o. de te tis σ artem. tiombus. Mulieres iure ciuili in eriminalibus testes esse vetantur, si corpore quaestum faetaot, L. 3. 3. D. de, resibus; at iure decretalium generatim vetantur esse te. stes in criminalibus, nisi veritatem alias eruere non licet.

A nisi .agatur de criminibus atrocioribus, qualia haeresi

SEARCH

MENU NAVIGATION