Dominici Cauallarii ... Institutiones iuris canonici quibus vetus et noua Ecclesiæ disciplina enarratur in vsum priuati auditorii conscriptæ

발행: 1777년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

gine sua non tam ad publicam vindilham , quam ad re rum conuersionem speAant.

9. I . Iudicium quoque diuiditur in petitorium , &

possessorium , ut receptis vocibus utar. Petitorium , quod dominii litem iurisconsultus appellat, L. I 8. D. a. v ris, est, in quo de proprietate agitur, vel de stilo iure in rem ipsam dompetente. Iudicium possesibrium, quod per interdicta iure ei uili exercetur, in sola postes sone Veria..tur, quaeriturque , virum quis possideat, an non; item de adipiscenda , retinenda, vel recuperanda possessione, quaestione dominii seu iuris ad maturius examen reiecta. Itaque finito possessionis iudicio, & vni data possessione, onus victo ineum bit ius suum in proprietatis iudicio probandi, quo non probato, res manebit apud posse rem ,

3. 4. ix siti e uil. de interdictis. f. V. Sed a serma procedendi indicium aliud est o dinarium, aliud fiammarium. Illud acta omnia & sollemnia , quae in iudiciis leges praetcribunt , seruat , tam circa ea, quae pertinent ad intrinsecam, iudicii naturam, quam circa sollemnia . Hoc vero, omissis sollemnibus, ea tantum seruat, quae iotrinseca iudieiis sunt , ea υmm . sine quibus de veritate & iustitia non conflat . Inde v

ro dictum videtur summarium , quod in legibus Romanis iudices saepe praecipiuntur summatim φrocedere, L. 3. f. 8. D. de adgnos ndis G alendis iliaris, L. 13. f.

D. de re iudicata . .

f. VI. Iudiciales disceptationes ordine procedere id bent, confusione enim obscurantur potius , quam explicantur partium iura . ordo iste iudicium etiam dicitur, passim processus audit ; eli vero idonea dispositio actorum iudicialium semet praescripto modo subsequentium , ut in

lite coram iudice mota, omnis confusio evitetur , veritas factorum eruatur, & suum euique tribuatur . Et pros

cto ordo iudiciarius est' legibus praescriptus, , iudicisque

est ordinem procedendi dirigere per interlocutiones , ne partes a tramite iustitiae declinent, cap. I p. ex. de ιudiacis, cap. 22. ex. de accusationibus in re nihil pro arbitrio, sed omnia auctoritate legum & eanonum tuaex hconstituere debet.

S. VII. Iam vero iudicia eanonica, in quibus agebatur Diqit 2so by Cooste

222쪽

CAP. XV. DE IUDICIIS ETC. 38s

tur de eriminibus puniendis , olim ex legum eluilium forma ecclesia ordinare consueuit. V. Petr. de Marca daecoci sacerdotii oe imperii lib. IV. cap. 2o. n. 7. & Feuret. de abusu lib. I. cap. 9. Sane Iulius papa epist. ad Orientales nullam esse contendebat damnationem, Atha nasii in Tyrio conellio peractam, quod absente reo, idest non euocato ad testium prolationem , aduersus ordinem legibus constitutum decreta ess et . Et Gregorius M. lib. XI. epis. 34. sententias ab apiscopis Hispanis latas nullas esse probat, quod non seruatis legum sollemnibus prolai rae essent. Sequebatur vero ecclesia in re eriminali orisi dinem iudiciarium legibus probatum in iis , quae intrinseca iudiciis erant , quaeque ab ecclesia in usum vertit poterant; nam tormenta α quaestiones in foro et uili r l ceptas olim ecclesia numquam usurpauit, utpote quael erant ab ecclesiastica mansuetudine Ilienae .

ii Sed quod spectat ad iudicia ciuilia , ea in v teri disciplina posthabitis legum sollemnibus ex bono &aequo apud episcopos peracta sunt. Nimirum in ea ussis ἰ pecuniariis episcopi potius ut arbitri , quam iudices e i gnoscebant, idque eurabant unum , ut sedatis animoruml motibas litigantes cito in eoncordiam redirent. Vetus haee ludiciorum sorma exstat apud auctorem constituti num apostolicarum lib. II. cap. 47. , qui iudicia ex , no & aequo procul seri ambagibus ab episcopo inter presbyteros sedente expeditas exhibet . Stetit . eadem iudicandi . forma etiam postquam clerici in caussis ei uilibus de magistratuum iurisdictione exemti sunt e Iustinianus enim tanti priuilegii auctor edixit , ut episcopi sine seriptura sollemni,& de more sacerdotum caussas pecuniarias et

i ricorum celeriter definirent, idque ne illi litibus implueati ab altaris ministerio auocarentur, nouel. 'LXXXIII. 3. IX. Sed deeursu temporis methodus, qua in causi sis tractandis ecclesia utebatur, pro maxima parte mutata est, & ordo iudieiarius in eluilibus per forenses ambages explicari eoeptus est , in criminalibus vero nouas multasque adiectiones admist. Tantae mutationis causissam praesertim praebuit studium iuris ciuilis , quod in Italia saeculo decimo secundo florebat & in academiis publice docebatur. Huic enim studio in primis operati

223쪽

dederunt clerici , qui legum scientia non contenti eas in vlhm deducere voluerunt, atque ita ordinem iudiciarium ipsis legibus, saepe etiam earum glossis, in aedificarunt. Operi perficiundo accesserunt Romani pontifices, qui R manas leges statim amplexi sunt , & earum auctoritate uti coeperunt, qua de re conqueritur S. Bernardus de confid. cap. 4. in aula pontificis quotidie personare imses Iustiniani, non Christi . Et profecto Alexander riti& Ιnnoeentius III. & deinceps successores earum legum peritia imbuti, inde responsa dederunt, inde ordinem i ditiorum dictarunt, multa innovarunt, saepe etiam conistra expressas leges statuerunt. Hinc hona pars libri primi decretalium Gregorii ix. & integer liber secundus nihil aliud continent, nisi modum & formam caussas civiles instruendi & deeidendi a .

f. X. Iam ex regulis Romani iuris caussae ei uiles triennio, criminales. vero biennio a die contestationis fu

niri . a ordo iudiciarius decretalium auctoritate proculas non solum in ecclesiastico , sed etiam pro maxima parte in ciuili s ro receptus est . quod Cui acius praef. in IV. IV. decretalium obseruat. Nimirum apud gentes, quae in occidente noua regna sundarunt, non tricis forensibus iudicia constabant, sed potius veritas demonstrari credebatur vanis probationibus per aquam calidam , frigidam , ferrum candens , duellum aliosque

consimiles modos , quibus miraculo opus 'erat ad eruendam v xitatem ; obtinebantque. probationes istae non minus in re criminali, quam ciuili . Sed demum populi deliria is a respuerunt, eorumque loco sermam iudicandi in sorix ecesesiasticis, quam cognitam habebant, adoptarunt, praesertim quando eccletiasticae formae ipsi Iaici, qui in pleriique caussis media aetate apud

episcopos conueniebantur, erant Adsueti. Eo etiam contulerunt

clerici, qui ubi desueuerunt vulgares probationes, iudicibus lateis in iure dicundo adsessores ascesserunt: iudices enim laici, utpote milites & nobiles,' nulla litterarum & legum peritia imbuti erant, & idcirco clericos necessario adsciscebant in conssilives. Fleury iur. ereus par. III. cap. 6. n. i. Et ita clerici

iudicibus laicis adsidentes decretalium formulas in ciuile forum

224쪽

niri debent , quibus spatiis exactis instantia iudieii perimitur 13. C. de iudieiis , L. 3. C. ut intra eretum tempus I interest nimirum reipublicae, lites & odia di lius non differri. , Iure decretalium eadem iurisprudentia repetita videtur , eap.χει. m. de iudiciis, quamuis 'ex ipsis decretalium placitis vix erat, ut instantia triennio , aut

biennio finiri posset; decretales enim ab omni gravamine& quavis interlocutione appellari permittunt , & porro multa alia impedimenta ad lites in longum trahendas proponunt . Itaque Tridentini patres fef. XXIV. de res cap. 2o. statuerunt, ut eaussae omnes seri ecclesiastiei coram ordinariis locorum saltem biennio a die motae litis te minentur . At regula ista in usum deducta non videtur:& in ipso ei uili soro ob litium multitudinem lapsu temporis instantia non perimitur.

De Ordinario iudicio ciuili ecclesiastita, in

primis de citatione.

I. R do, iudiciarius in decretalibus statutus ab iuris

canonici tironibus non debet ignorari , licet alias sorenses tricae a purioribus disciplinae regulis longe distent. Iudicium eiu ile late sum tum ab in ius voeatione, seu citatione exordium sumit. Est autem in ius voeatio , seu citatio iure ciuili nouo 'actus iudicialis io,

qiso a Veteri Romano iure in ius voratio & eitatio disserebant. Actor ipse reum priuata auctoritate in ius vocabat, eumque, nisi confestim iret, aut vadimonium promitteret, vi facta inius rapiebat . Heinee. antiq. lib. IV. tit. 6. f. i seq. Sed citatio fiebat iussu iudicis per praeconem, interdum etiam per edictum ; nec tantum reus, verum etiam actor, patriani &testes in iudicium citabantur. Briss de verbori signis. At i bentibus annis, ubi iura democratiae penitau interciderunt, pintestas

225쪽

quo ad instantiam aes oris a iudice competente ex caussa adiecta reus vocatur in iudicium litis initi tuendae & peragendae caussa. Omni autem iudicio ineit citatio, & ad eius intimam naturam pertinet, L. 4. C. de sentent. σἐmerlocutionibus4 vetat enim non minus naturalis, quam

ciuilis ratio, quemquam indesensum & inauditum damnari. Instantia iactoris in caussis ciuilibus libello conventionali continetur. Libellus est breuis scriptura. , qua actoris petitio clare & distincte proponitur. Veteri iure

Romano actiones certis & sollemnibus formulis erant inclutae, easque antequam actores agerent, a praetore d hebant impetrare : inde iure nouo formulae earumque

impetrationes inhiatae sunt, L. i. oe a. C. de formulis sublatis , A genus suturae litis libello comprehendi eo pit , in quo speciem , genus & nomen actionis necesse

erat exprimere, si vera Cuia eius in cap. 6, ex. de ivdiaciis obseruat. At iure decretalium non admodum desideratur expresso nominis actionis, & satis est pure & smpliciter factum ipsum enarrare, & in factum agere, congrua tamen ipsi facto adiecta petitione, cap. I 3. m. de iudiciis. Debet vero ita concipi libellus, ut inde reus de caussa plene instruatur, eoque edito deliberet, utrum e dere velit, an contendere. -Hinc libellus clarus, certus& aptus esse debet ,' quas qualitates interpretes pluribus enarrant . . Ceterqm libellus in omnibus critilibus caussis adhibendus est, nisi sint leuiores ac breuiores, quae summario iudicio tract/ndae sunt. Clement. 2. de verbor. Hus. f. III. clam in ius vocatio seu citatio alia simplex est, alia peremtoria. Simplex continet merum praeceptum , ut reus intra certum tempus iudici se sistat , nec antereum' facit contumacem , nis tertio repetatur , έuod le-

testas in Ius vocandi actori ablata est, & noua inualuit in ius vocandi ratio, quae sit auctoritate iudicis, quaeque eadem est ac citatio . Latius vero patet citatio , quam in ius vmatio; illa enim usurpatur in quavis iudicii parte, dum singuli actus iudiciarii liti antibus manifestantur, naec vero restringitur ad primam citationem, unde iudicium incipit. U. Vi . ad j.

e. de poena temere litiantium. - Ο

Disi ipso by Coost i

226쪽

' CAP.XVI. DE ORDINARIO ETC. 38

vis mansuetudo introduxit. Contra . peremtoria praeliit to die reum comparere iubet, eumque, si non veniat , facit contumacemiin peremtorio enim comminatur iudex , etiam absente parte aduersa - se cogniturum , nec passurum , ut aduersarius Vltra tergiversetur , L. 3I. D.

de iudiciis, eap. 6. m. de dolo o contumacia. Edictum pe-xemtorium iure ei uili post tres simplices citationes imp tratur , aliquando post unam & alteram , aliquando itatim, quod appellatur unum pro omnibus ἰ pendetque ab

arbitrio iudicis pro caussae, personae, aut temporis conditione ordinem & compendium edictorum moderare, L. o. er L. a D. eodem. Interualla vero inter unam & alteram citationem iure decretalium arbitrio iudieantis pro

locorum & temporum ratione statuuntur, cap. I. M. de dolo mi eoutumacia .

f. IV. Vt vero citatio legitima sit, plura debet eo tinere , nomen nempe iudicis citantis , diem & loeum , quando & quo reus se sistere debet, nec caussa citationis

omittenda est Et iudicis quidem nomen decreto cita- 'tionis eontineri necesse est, tum quia in ius: voeatio iure nouo ab iurisdiistione descendit , tum etiam ut videat reus, num ad proprium iudicem vocetur . Quoniam vero delegatus iudex alienam exercet iurisdictionern, citationis decreto inserendum est exemplam litterarum, quibus ei mandata caussa est, ean. 2. ex. de dilationibus, nee enim alias de eius iurisdictione reo constare potest. Quod si iudex in ius vocans incompetens sit, debet e iam reus comparere, priuilegia sua allegaturus: iudicis enim est aestimare , num sua iurisdictio sit , L. 3. D. Grudi iis, nisi manifestum si, iudicem esse incompetentem, quo casu vocatus non tenetur se iudieio sistere. g. V. Certus quoque locust, quo reus venire , & ses stere iudiei praesentem debet , litteris citationis exprimendus est : quod praeeipue obtinet, si iudex delegatussi, non item si si ordi artus; hic enim suum certo l eo tribunal habet, ille non habet. Sed si ordinarius iudex, velit extra locum solitum ius dicere , locum etiam oportet desgnari, L. 39. DI de iudiciis. Locus vero, in quem reus Vocatur, ipsus citantis iurisdictioni subiectus esse debet, & praeterea ipsi citato tutus: contra naturam enim

227쪽

enim videtur esse , cogi reum ad locum non tutum v nire , Ctiment. a. de sententia oe re iudicata , quod idem ius est, si locus , . per quem reus transire debet, tutus

non sit, eap. 4. ex. υt lite pendente nιhil innouetur. At

inquies , ubi tutus non est iudicii locus, potest reus per procuratorem respondere. Video, sed hoc ipso excusatur reus, quod ei per se respondere non licet. VI. Praeterea dies, quo reus iudici se sistere praesentem debet , certus sit oportet , eumque arbitratu viri ni iudex ipse praestituet, spectatis locorum , temporum& personarum adiunctis. Praestitutus vero dies feriatus esse non debet. Feriati dies sunt , quibus lite vacant aures, seu quibus sora conquiescunt, eorumque alii religionis caussa, alii ad humanum usum sunt instituti , quorum hi sunt seriae messis & vindemiarum , illi sunt dies deuotionum, seu festi dies , quibus religioni vacandum

est. Acta iudicialia in seriis humanis ex partium cO sensu recte expediuntur; in feriis vero religionis omnino nulla sunt, etsi partium consensu/expedita, . L. I. I.

D. de seriis , L. a. in fin. C. de seriis, cap. υθ. ex. de iseriis. Sed summus pontifex etiam ipsa dominica die acta

iudicialia recte, expedie, cap. 6. m. de dolo contumacia , cam II. ex. de aecusationibus.

f. VII. Item iis litteris citatoriis caussa , cur reus v catur, exprimi debet, ut ille deliberare possit, num cedere, an contendere velit. Veteri iure Romano ubi demum in iuς, seu apud praetorem ventum erat, edebatur actio, & ita caussa vocationis reo innotescebat. V. Heinec. antiq. lib. IV. tit 6. 3. I9. Inde iam sublato veteri in ius vocationis ritu , edixit Iustinianus, ut in ipsa vocatione libellus conuentionalis reo tradatur , no-ves. LIII. cap.: & ita in ius vocatio & actionis editio in unum iudicialam actum coaluerunt. Iure decretalium non admodum necessarium est vocationis caulsam exprimere , aut simul libellum reo offerre : at iam paene omnium locorum statutis cautum est , aut usu fori receptum vi caussa citationis decreto ipso exprimatur , vel libellus simul reo offeratur. S. VIII .. Decreta per iudicem in ius vocatio reo ma-

nifestanda est, quae deUntiatio apparitoris, seu publici nuntii

228쪽

CAP.XVI. DE ORDINARIO ETC. sor

nuntii opera soles expediri . Denuntiatur autem vel . tu ipsem rei iaciem , vel ad domum : in faciem, si rei copia haberi possit, alias ad domum, ubi habitati, aut si plures domos habeat, in qua frequentius residet, aut residere tenetur. Quod si reus absit, & ubi sit ignoretur, per edictum publico loco adfixum eliocandus est, cap Io. o. de dolo contumacia, Vt ita reus absens per propinquos aut amicos, quibus edictum patet, admoneatur. Savero reus degat in alieno territorio , auctoritate iudieis illius loci opus est ad citationem faciendam. Quacumque vero ratione citatio lacta sit , nuntius id in acta reserre debet, & quidem die, loco, modo factae citationis liisque adiunctis expressis. ' - s. IX. Iure facta citatio plures effectus. priaueit. Sane lacit, ut caussa coram sudice, qui in ius vocinit, pertractanda sit, etsi reus, postquam adesse iussus, est, alterius fori esse coeperit, L.7. D. de iMaicii , cap. i9; ex. de foro competenti, item perpetuat iudicis delegati iurisdictionEm etiam post delegantis mortem, cap. 2O. G. de ossicies delegati . Item ei tatio praescriptionem triginta annorum usurpat , L. θ 7. C. de praescriptionibus tris. annorum , & litis pendentiam inducit, .moilo in ea talia snt expressa , unde reus plene de caussa. instrui possit, Clement. 2. vi I te pendente. Hinc facta citatione res evadit litigiosa, nee potest alienari , cap.3. ex. ut lite pendente, nec aliquid aliud usque ad eaussae gnem innovandum.

De contumacibus . . f. L TVdiei legitime vocanti parendum est, nisi voeares I contumaciae notam subire velit. Contumacia esteontemtus & in0bedientia , qua quis iudiei praecipienti. sue . initio litis, sue in persecutione non obtemperat, qualIs censetur , qui tribus edictis , aut uno pro tribusia iudicium vocatus, venire negleXerit, L. 33. I. D.

229쪽

de re iudicata , item qui impedit, ne citatio ad reum ponsit peruenire , cap. I. f. I. ex. υι lite non contestata, item

qui venit in iudicium , at iudiei obtemperare recuset, L. vn. D. si quis ius dicenti non obtemperatierit, aut sne illius venia suseeptum iudicium deserat, cap. ex. de dotior contumacia.

- f. II. Non minus reus, quam actor esse potest eo tumax : quin actoris contumacia maior & foedior censetur quam ipsius rei , cuius est fugere & subterfugere iudicium . Utrique autem impune non ferent, quod iu-henti iudiei non obtemperauerint. Et actor quidem iure decretalium si eo termino , ad quem aduersarius citatus est, iudiei se sistere negligat, condemnatur in expensas, . & ad aliam citationem. non admittitur, nisi praestita cautione de iudicio sisti , cap. I. G. dolo contum. in 6. Immo s citatus actor non compareat , ad caussam prO- 'ceditur, & definitiva sententia profertur, cap. 'ex. de .dolo cr contumacia. Quod si contestata iam lite actor Contumax euaserit , eius procurator, si quem reliquerit, appellatur ; vel si neminem reliquerit, aut procurator Venire contemserit, ipse absens per edictum domui eius adfixum vocatur, & inde caussa expeditur, cit. cap.' III. Quod vero spectat ad reum contumacem, i terest , num is nondum eontestata lite,' an vero postea . contumax fiat . Si primum in actione in rem actor mittitur in possessionem bonorum , de quibus quaestio est ἔin actione personali mittitur actor in possessionem bono- Tnm mobilium ipsius rei, vel immobilium, si sorte mo-hilia' descit , pro debiti quantitate. Quae quidem possesso non tam possessio est, 'quam custodia, ut taedio affectus reus veniat responsurus. Intra annum veniens contumax eautione praestita iudicio sisti, & resectis. expensis

possessionem recuperat e qua cautione intra annum non oblata , actor nouo deereto verus possessur constituitur, i. cap. 3. f. 6. m. vi lite non contestata. Si alterum, nempe

. s reus contestata lite contumax euadat, & ex actis li- . queat de caussa , iudex sententia sua litem definiet ; si . non liqueat, actor in veram possemionem mittitur, salua reo dominii lite, cap. 4. ex. de dolo contumacia. Sed in caussis beneficiariis ob rei contumaciam missio in pon iessio-

230쪽

sessionem non decernitur, ne in beneficia vitiosus detur ingressus, υn. de eo, qui mittitur in posses iu 6. IV. Sunt aliae poenae , quibus iure decretalium contumacia praesertim rei coercetur , quales multae diactio, sequestratio potieisionis , condemnatio in expensas , in primis vero excommunicatio , quae tum praecipue locum habet, si caussa talis sit, in qua missio in possessionem deteroi non possit, cap. 3. ex. de dolo re contumacia . Ex poenis vero iure in contumaces propositis unam, quae magis timeri debeat, initio iudex seligat, ad aliam nihilominus procellarus, si protervitas eontumacis mereatur, cap. I. g. 8. ex. Ut lite non contestata. Uerum novissimo Tridentini iure in fef. XXV de res cap. R. tum

demum reus contumax excommunicatione coercetur, si persona aut re coerceri nequeato

I. VM s reus voeatus in iudicium veniat, velitque litigare , se defendere debet, idque fit, vel negando actionis fundamentum , vel caussam fatendo quidem , sed exceptione adiuncta. Exceptio proprie & stricte sumta es actionis exelusio, L. 2. D. de exceptionibus, seu clarius est defenso rei , quae actioni alioquin constitutae opposita eam ob aequitatem elidit. Ita exceptio supponit emcacem actionem , quam impugnat & inem-cacem reddit, veluti si actioni ex stipulatu metus obiiciatur , actio alioquin iure ei uili emcax eliditur, I. inst. ciuil rit. de exceptionibus. Ceterum allegationes, quibus ipso iure actio denegatur, veluti compensationis, s lutionis, exceptiones lato sensia dici possunt. f. II. Sunt vero exceptiones duplicis generis, aliae dilatoriae & temporariae , aliae perpetuae & peremtoriae. Dilatoriae principalem causi am non perimunt, sed ad tempus ὸ isserunt, quales exceptiones iudicis ineomp

Pars III. Ρ p tentis,

SEARCH

MENU NAVIGATION