Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

Sanctum : Vc ut m profecto fuit. non qu 'devie orporeus ille status . sed inuisibili S iritur Sanctur, qlii propterea in illo dominico flatu datus est , ως per hoc intelligeretur . O ab ipsis

pariter ramyriam a Patre procedere , tanquam ωere inculum , quod Osculanti osculato com

Demum alia sint testimonia, In quibus spiritus Sanctus dicitur esse Spiritus Fili j Dei

non minus quam Patris , ad Roman 8. & ad Galat. q. At non alia ratione Spiritus Sanctus dicitur Patris, nisi quia procedit a Patre : Ergo nec alia ratione erit Spiritus Filii, nisi quia procedit a Filio. I. Non desimi tellimonia Sanctorum Patrum,. etiam Graecorum : Praecipue notandum est illud Nagian uni orat de Theologia, ubi Di uinam Trinitatem comparat tribus primis personis generis humani : scilicet Patrem, Adae ; quia Pater a nulla persona , ut Adam a nullo homine est ortus : Filium vero Euae , quia Eua ex Adami substantia processit , ut Filius a solo Patre : Spiratum Sanctum Seth , quia ab Adamo & Eua ortus est , ut Spiritus Sanctus a Patre de Filio procedit. Notandum est etiam illud Athanasis serm 4. Vbi comDarat Patrem Soli Filium lucis eu siplenctori, α Spiritum Sanci iam ardori seu calori; & docet , quod sicut a Sole procedit lux . a Sole& luce calor ita & a Patre Verbum peneratur, S: a Patre, Filioque Spiritus Sanctus producitur. Omittendum non est, Patres Graecos in te

dum quaerere, citr Spii itus Sanctus non sit Filius Filij, ut constat ex Basiliu lib. s. contra

182쪽

stio , ne puerilis sit de nugatoria , necessarici

sipponit, Spiritum Sanctum produci a Filio;

alioquin, ut notat Bessarion in oratione supra Citata cap. 6. nullam prorsus difficultatem haberet , & similis esset illi qua quis quaereret, cur Spiritus Sanctus non si Pater Patris , genitor Fili j , quam quaestionem nemo mouit unquam , eo quod ea supponat, Spiritum Sanctum producere Patrem & Filium.

Non desunt etiam rationes Theologicae in eiusdem veritatis confirmationem: Tres adducit D.Thomas hic qui 36. art. 2. Prima &praecipua est, quia ii Spiritus Sanetus non procederet a Filio . non distina iteretur ab illo ; cum omnis distinctio rcalis in Personie Diuinis ex oppositione relativa oriatur oppositio relativa fundetur in processione nius Personae ab alia . De quo susius Para- grapho sequenti. Secunda est, quia illud quod procedit per modum amoris , debet necessario procedere a Verbos eo quod nihil amari possits nisi quod Verbo concipitur: Sed Spiritus Sanctus procedit ut amor : Ergo a Verbo procedit. Vnde S. Thomas infra qu.

63.art. s. ad 2. Filius est Verbum , non quat c mgκe, sed Ve bum strans amorem. Nec

refert si dicas amorem non procedere in nobis a Verbo eflectiti sed obseetiue tantum,quatenus representat amabilitatem obiecti, qua voluntas ad amandum alliciunt. Nam praeterquam quod non improbabilis est illa sententia quae asserit intellectum enemve mouere Voluntatem , vi sio loco dicemus: Sem S per

183쪽

rso Trasratres ML per stat vis rationi, D. Thomae, nam semel habito quod de ratione amoris in communi analogice sumpti sit procedere a Verbo,ex diuersa aeinde conditione Verbi creati, & increati, debet inferri, quod creatum finaliter, increatum vero actiue , etiam per modum frincipii,ad amorem concurrat: eo quod Verum Increatum procedat ut persona subsistens in natura diuina , &consequenter ut habens Voluntatem diuinam quam elicitive & active spiratur amor. Tertia ratio D. Thomae in

Clytico Theologiae Thomillicae videri poterit.

Obijciunt Graeci Schismatici: In scripturis inuenimus sollim Spiritum Sanctum a P tre procedere , nulla mentione facta de Filio sicut nec de eo fiebat in nab Conc. Nicam i,ihquo non habetur particula Filioque , sed tantum, qui a Patre procedit: Vnde particula illa addita fuit a I athiis; & tamen 1iib intermi

natione anathcmatis vetitum fuerat in Concilio Ephesino ne quidquam illi Symbolo ad

Respondeo quod licet scriptura nusqtiam forma liter &explicite dicat , Spiritum Sanctum procedere a Filio , id tamen virtual iter & implicite ait, dum asserit ipsum esse Spiritum Fi l 13 , ab eo mitti, & de i pso accipere ex hIs enim locis manifeste colligitur , ipsium

a Fil io procedere. ut ex siti pra diems constat: Cur autem Christus noluerit aperte dicere, Spiritum Sancti ni procedere a se , sicut dixit de Pat e,rationem assignat Aua ustinus trach 's in Ioanne , ut nimirum omnia referret act 'Patrςm , ut ad primum principium di sontem

184쪽

De Masteris sS Trinitatis. rst tot ἰus Diuinitatis. Eandem rationem tradit

S.Thomas . Contra Gent. p. 2s. Vbi sic ait: Hon est mirum, si Dominus Spiritum Sanctum. Patre procedere dixit, de se mentione nin f Bra quia omnia ad Patrem referre soles,. quo haber quidquid habet, Sient cum dicit Ioan 7. mea doctri na non est meassed eiur qui misit me TQtris , O multa huiusmodi in Verbis Domini

inueniuntur ad comendandtim in Tatre authο-

rit tem principis . Nee tamen in authoritare praemissa scilicet Ioan. 1 s Qui a Patre procedit omnino obtieuit se esse Spiritus S nctus trincipium, cum dixit eum Spiritum veritatis: Se gutem prius di xeν at veritatem. Ad id quod

dicitur de Concilio Nicaeno , & de additione Symboli , respondeo in Concilio Nicaeno si

tum haberi, Credo in Spiritum Sanct m,& p

stea, occasione haeresis Macedonii , a Patribus Concilii Constantinopolitani fuisse additum, qui ex Patre trocedit, nulla facta mentione prQcessionis a Filio , quia istius haeresis sectatores non negabant Spiritum Sanctum a Filio procedere , sed potius asserebant est e facturam solius Fili j;ac tandem postmodum Occasione nouae haeresis, & ita exigente nece uitate ut ait Florentinum , particula Filioque , in quodam Concilio Romano celebrato circa annum Domini 6oo. ut innuit idem Plorentinum sess. r. &obseruat Estius in r. dist i 1 r. Par raph. 1, simbolo addita suit, quod non tam fuit additio , quam veritatis In Symbolo 'Constantinopolitano primo implicite Contentae, maior expressio seu explicatio. In eodem Florentitio sest Andraras Doctor Latinus protulit vetustissimum codicem Grae-

185쪽

eorum synodi 7. generalis , in qua maximo numero fuere Graeci Patres , in cuius actione τ . legitur de Spiritu Sancto, quia Patre, Ii-Ποque procediς, Vnde creditur , alios codices graecos, in quibus non habetur illa particula Filio qMe, suisse a Graecis schismatici. corru-I IL

Spiritu e sanaus non distingueretur ὰ Filia, , si ab illo non frocederet. 7 Probatur primo ex tribus Conciliis: In primis enim Concilium Toletanum a. in prosesiatione fidei , de Perionis Diuinis loquens , sic

ait: In roratione Personarum numerus cerni- ν ν . Hse solum numer .m insinuant , quod ad

an Aicem fAnt . Quibus verbis aperte docet Personas Diuinas sola oppositione relativa multiplicari & inter se distingui: At si Spiritus Sanctus non procederet a Filio , ei non Dpponeretur relative, cum omnis oppositio relativa in Diuinis , in origine & processione unius Persisnar ab alia sundetur: Ergo ab illo non distingueretur. Secundo , in Concilio Toletano I 6. in cor sessione fidei, de Spiritu Sancto dicitur : qui

in fen Ia transseitur Trinitate tertia Tersonae esse , pro eo quod E Patre Filio que condonatur .

Ergo si non esset donum procedens a Patre ScFilio, non esset tertia persona ab illis distincta.

Tertio, in Concilio Florentino sessi 8 pr tatur contra Graecos Spiritum San,um pro

186쪽

De Maser: o Sy. Tr nitatι I. I si Edere a Filio, cpita sola relatio apud omneItam G. aecos quam Latinos Doctores , diuinα , processit ne Persi nas multiplicat . Ergo eNConcilio, cessante piocessione cessat multiplicatio & distinctio Personatalin . Et quasn hiis ibi non sit definitio sed doctrina Conciali j , non potest tamen non esie stimini ponderis & momenti, cum Sacra Synodus ea Vtatur ad deliniendam fidei veritatem. His adiungi potest celebre testimonium

Gregori j Nis seni lib. ad Ablauitim, ubi sic

ait: Eo, disiiuguitur Spixitur a Filio, cu odieri um es: Ergo sit ab ipso non esiet , ab ipso

non diltin gueretur.

Ratio fundamentalis praediciis locis in Gnuata est: Perisonae en ira Diuinae non diuin uitiatur , nisi quatenus opponuntur , in quo

enim non opponuntur, conueniunt, & idei iti sicantur, opponi vero non possint, nisi relati-Me , tum quia , ut ait D. Thomas 4. contra Gent. p. l . In atyr Oppstis semper alterum est imperfectum , hoc autem in xclaziuis nouolor et , imo utrumque considerari totest, χο

perfeciηm . Tum etiam, quia in Deo nihil est, ni si essentia , attributa, & relationes : Ergo tam Personae Diuinae non opponuntur ines sentia, nec in attributis,quae absoluta & con munia sunt, necesse est quod opponantur relatione, ut ad inuicem distinguantur . Hinc ortum habuit celebre illud ex Boetio & Anselmo de simplum, & communi Theologorum caIculo probatum : In diuini r Omnia sunt unum, nisi ,bi obviat relationis oppositio sqtiae cum non nisi in origine unius Personae ab alia suadetur . ii Spiritus Sanctus a Filio non pio G s cede

187쪽

rs Tramatus'. deret, ab eo non distingueretur. Confirmatur Filiatio & spiratio passsiua, in ea lix pothesi, non magis opponerentur & consequenter non magis distinguerentur inter se, quam de facto opponantur ur distinguamur paternitas & filiatio ex una parte, & sipiratio activa ex altera: Ergo sicut Spirator non est 'Persisna distincta a Patre & Filio, qtita eiu relative non opponitur ita, nec Spiritus Sanctiis, personaliter distinguerettir a Filio, si ab eo non procedere . Respondent Scoti stae non esse idem oppo-'stionem relationiς, & oppositionem relativam , paudet enim c inquiunt relatio duplici opposi lone,una relativa, & altera disparata: Vnde qtiando Sancti Patres S: Theologi dicunt in Diuinis omna esse unum ubi non obuiat relationi, oppositio hoc non est intelligendum' de oppositione relationis tantii in relatiua , sed vel de relatiua , vel de diΩ parata , quam haberet Spiritus Sanctus cum

Filio,si ab eo non procederet , subindeque ab illo distingueretur Verum harcsblutio & doctrina, quae est

praecipuum Scotistarum fundamentum , facile consulari potest Ita primis enim contra ear militant testimonia Conciliorum supra adducta , praeser ina illa verba Toletani M Hoc fo

tum numerum insinuant, ouod adinvicem

Esse enim ad inuidem , non vel ificatur nisi de his quae relati uc opponuntur . Et illa Florentini ; sola relatio diuina processiones Personas . multi procesimenini in Diui nis est iuna damentum oppositionis relativae', non dispara- - Vnde Ioannes Theologus ibidem allerit .

188쪽

De Masterio SI TrIn latis. Iquod subsantia ciam Personis communicat romprie a ex vero/ , nequκ quam communicabiles sunt , q-od quidem ex retrationis vi creditur

euenire : Sed quod prouenit ex vij relationis , oritur ex oppositione relativa non vero ex disparata: Ergo ex Florentino , incommunicabilitas,& per consequens distinctio Diuinarum Personarum, ex sola oppositione relativa prouenit non vero ex di sparata . Quod etiani aperte declarant vel ba ista Damasceni 1. de fide cap ii. In selis quidem troprietatibus a-'cern iratis, filiationis in processionis, se nitura causam O causarum Oo diterentiam inbelligimur. Nec dici pote it haec testimonia sol unx probare, quod distinctio quae de facto intcr Personas Diuinas reperitur ,. ex relativa oppositione procedit non vero quod ex hypotest,quod Spiritus Sanctus a F slio non procederet , non posset absque oppositiois relatiua ,. realis interi illos saluari distinctio Nami

in Diuini quidquid est possibile,de iacto est,,& quidquid de secto non est,omnino imposibile est: Ergo si de facto non datur dii tinctio

in Persenis Diuinis nisu ratione oppositionis relativae, fundatae in origine: prori his impose sibile est, Personas Diumas aliter inter se distingui; quam oppositione relativa, in origine: iundata' ,. subinde omnis suppositio tollens: lianc oppositionem inter Filium & Spiritum Sanctum ,, tollit paxiter realem utriusque dictionem .

Denique praediet a sollitio ge doctrina Sco- ijsiarum, hoc argumento confutari potesti Di et in otio quae oritun ex oppositione disparata prouenit ex finitate & limitatione :. Sc d Pe

189쪽

tonae Diuiirae infinitar & il limitatae sunt: Ergὁ ratione oppositionis disparatae,adinvicem distingui non possunt. Maior patet in mi sericordia, iustitia, amore, & sapientia,quae sunt per steliones disparatae, & tamen in ente infi- finito, in quo omni impersectione &linsitatione carent, identificantur realiter. Constadetiam in rationibus entis absoluti, & relativi, quae in rebus creatis maximae disparatae sunt,& petetinent ad ordines omnino diuersos, &nihilominus in ente infinito & illimitatu non distinguuntur rea liter Ergo distinctio quae oritur ex oppositione disparata prouenit ex limitatione & finitate , subindeque in Deo locum habere non potest. obiicies primo : Idem est constitutivum rei, S: distinctilium illitis ab omni alio di sed formale constitutivum Filii in esse personae est filiatio, spiratio enim activa cum sit communis etiam Patri , non potest Filium constituere in ratione Personae, de cuius iatione est incommtinicabilitas i Ergo Filius per filiationem distinguitur ab omni alia persona , subindeque illa superstite, & circumscripta spiratione activa, maneret distinctita a Spiri

tu Sancto.

Respondent aliqui, Maiorem esse veram ita entibus abso lutis, non autem in relativis; nam sicut esse relationis est in ordine ad correlati-riuin , ita & distinctio illius solum est a corre- Iatilio Vnde quia filiatio non resert Filium ad Spiritum Sanectum , sed ad Patrem,non distingitat ipsiim a Spiritu Sancto, sed solum a Patre subindeque a Spiritu Sancto sel sim pel ralationem spiratoris distinguitur. Melitis to

men se

190쪽

De stimo SS.Trinit tia. I s en respondetur, concesta Maiore , distinguendo Minorem : Formale Constitutivum Fili j Dei est filiatio , praecise uimpla , & Vepraescindens ab ordine ad Spiritum Sanctum producendum, nego Minorem, ut exigens vim spirandi, eamque radicaliter continens , concedo Minorem : supposito autem quod Spiritus Sanctu a Filio non procederet, filiatio vim spirandi radicaliter non contineret , subindeque Filitim a Spiritu Sancto non distingueret.

Obi; cies secundo : si per impossibile Spiritus Sanctus non procederet a Patre, sed a filo, Filior, adhuc realiter distingueretur a Patre, quia sublata spiratione activa a Patre , adhuc in eo maneret paternitas, qua constituitur inesse personae incommunicabilis, &distinctaea quacunque alia: Ergo pariter , si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed a solo Patre , adhuc a Filio distingueretur realiter. Respondeo, concesso Antecedente , negando consequentiam & paritatem nam si Spiritus Sactus procederet a solo Filio adhuc opponeretur relatitie mediate Patri, eo qllod procederet mediate ab illo ; quia Pater daret Filio virtutem, qua spiraret Spiritum Sanctum, di ita mediate produceret Spiritum Sanctum; quod sufficeret ad distinguendum Patrem a Spiritu Sancto: In casu autem quo Spiritus Sanctus non procederet a Filio, neque mediate neque immediate, Filius ipsi relative opponeretur, subindeque non distingueletur ab - illo.

Obijcies tertio, tametsi Spiritus Sanctus non procederet processio unius dis- .

SEARCH

MENU NAVIGATION