Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

1 1ς τμαΠatus VII. tas Angeli, quia voluntas est solum causa vel . conditio applicatiua Angeli ad locum , non vero causa formalis per quam existit in loco, effectus autem sormalis non variatur ex sola Variatione conditionis applicantis; ratione formali manente inuariata; ut patet in nobis, qui licet libera voluntate nos moueamus &applicemus ad locum,non possimus ramen in minori aut maiori loco pro nostra voluntate uos collocare , nisi in quantitato dimensiua, quae est causa sormalis per quam irr loco con- 'itituimur, fiat per imprectionem vel dilatationem aliqua mutatio Necessario ergo recti cendum est ad operationem Angeli transeun-

tem , Oar cum possit pro libito eius ad maius vel minus spatiuna extendi, ille potest modo in maiori modo in minori loco existere. Vnde

geli sotest esse diuisibilis ruet indiit bilis , aur

agnus , vel pgruus, feeundisin qhod operatio eius immediate ad magnum instet pars mser .

minatur Addo quod admodum decet naturam spiritualem & independentem a corpo- Ie, esie etiam independentem a loco , nec illi esse praesenteni , nis quatenus facit illum Pendere a se , unde S. Thomas hic art. I. ait

quod Antelu r dicitur esse in loco corporeo, non ut contentum , sed γοῦ continens gliquo modo .

Non potest autem ipsum continere formaliter, vel materialiter, Ut constat, sed effecti uentium, agendo scilicet in illum per operatio- 'nem transeuntem Erg-alis operatio est ratio sormatis,per quam Angelus in lqco const truitur . Aliam rationem sit bijciemus in fine Paragraphi sequentis.

s. II.

252쪽

g. II.

obhcies primo, Diuus Thomas hic quaest

s2. art. r. sic ait e Ter applicationem virtutis avelisae ad aliquem loeum, dieitur Angelus

esse in toro eorpores . Idem docet in I .d i st. 37. quaest. 3.art. r. & alibi saepe: Ergo censet Angelum non.esse in loco fio aliter per ipsam operationem transeuntem, sed per applic tionem virtutis in actu primo. Respondent aliqui cum Caietano , Ang Ium esse incomplete in loco per applicati nem virtutis , EM complete per operationem transetintem ; eiusque praesentiam inchoari per virtutis applicationem compleri autemper exercitam operationem in loco. Et pernoc facile explicant D.Thomam,qui interdum docet Angelos esse in loco per applicationem virtutis, interdum per operationem trans untems loca enim primi generis explicant de praesentia incompleta , alia vero de praesciatia completa. Respondeo secundo cum Salmaticesuibus D. Thomam per applicationem virtutis ad I cum , nihil aliud intelligere, quam ipsam

actualem operationem , ut constat ex loco ci- rato ex sentem iis , ubi sic ait: Tertia opinio 'nix Angelum esse in loco s inquantum alicMi l eo per operationem a plieatur . Et . ideo hane viniqnem sequendo , quae rationabilior vide- ur , dico quia Angelus O quaelibet substantia incorporea . non lotes urse in corpore γώ in tocta

253쪽

ns per operationem , quae e fe&um alἰ quem in eo ea ar. Vbi verba illa per operaeιionem applicatur, manifeste declarant S. Doctorem in iubiecta materia non distingitere applicationem virtutis Angelicae ab eius operatione. Haec solutio magis infra patebit ; ostendemus enim actionem Angela reanseuntem, tria munia inadaequata habere, nimirum rationem applicationis ad locum, rationem operationis

in ioco, seu productionis effectiis , & rationem ubicationis seu praesentiae in loco. Obiicies secundo: Prius est Angelum esse in loco, quam in eo operari: Ergo non constituitur in loco per operationem. Consequentia patet, Antecedens probatur primo, cuia prius est Angelum esse quam operari: Ergo similiter prius est esse in loco , quam operari in loco. Secundo, quia appro imat io seu applicatio agentis ad passum , est conditio ire cessario praerequisita ad operandum circa illud, ut docent Philosophi physic. Respondeo negando Antecedens , & ad

primam eius probationem , concesso Antecedente, nego consequentiam . Nana Vt ait S. Thomas quodlibet i art. . ad I. Nihil prohi-μt aliquid esse priui simpliciter , quod non est prius quantum ad hoc , Reutobiectum essImpliciter prius seu fersiete , fed non quantum ad hoc quod est ecturari, O similiter prius simplicia

er es corpus, quam tactus; ramen ipse m es in Deo per tactum dimensiuae quantitaiis sim liter Angeli per eontactum virtutis . Hanc

doctrinam egregie illustrat & explicat C tetanus hic quaest. 12.ari r ubi ait, quod sciit in corpore locato tria sunt, nimirum substan-

254쪽

ve Angelis. . *I'tia quaeloeatlir, quantitas quae est ratio locandi , & ubi seu relatio praetentiae , quae sequi- trire ad illam tanquam ad proprium fundamentum s ita & in substantijs spiritualibus

hare tria reperiuntur , nempe Angeli substau-eia, quae est praesens & indistans a loco ; op ratio virtualiter transiens , quae est contactus Ututis, per quem fit praesens; & relatio vel denominatio praesentiar, quae in eo sundatur . Et haec tria diuersimode considerari possunt ,& iuxta diuersas considerationes habere rationem prioris & posterioris. Si enim conside- renrur in ordine essendi, substantia tenet priamum locum , secundum quantitas dimensiua in rebus corpore is , ω contactus virtutis insibstanti js virtualibus , & tertium relatio seu denominatio praesentiae. Seciis est in ordine locando,nam in tali ordine primum est quantitas diinensiua in rebus corporeis, & conta-etus virtutis in spiritualibus; secundum ipsa substantia rei corporeae, vel spiritualis; te tium relatio vel aenominatio praesentiar, quae in tali contactu quantitativo vel effectivo

fundatur.

Ad secundam probationem Antecedentis, dicendum est,quod licet in agetibus corporeis approximatio agentis ad passum sit conditio

praerequista ad operationem; non tamen in spiritualibus ; ' ita corporea agunt per vir tutem sWbietiatam in quantitate, atque adeo dependentem , & a loco cui commen-

sitrantur , sectis vero spiritualia; unde in istis approximatio est conditio duntaxat concomitans operationem , quae per illam fit: sic anima nostra informando corpus , illi appro-

255쪽

axo Tractatur VII.

ximatur S unitur. Vel sicut licet ad recipiendam animam requiratur corpus organi. Cum, non tamen prae requiritux , sed ipso animae ingressu sit organicum.. Obijcies tertio: Non est assignabile quid. Angeli in coelo empyreo producant, & Dar- mones in inferno: Ergo non sitiat in loco per Cperationem. Confirmatur: si operatio esset ratio formalis per quam Angeli in loco Constituerentur , sequeretur Angelum nul libi esse, qu ndo nullibi operatur , quod vide. ttir absurdum ; cum enim sit pars Vniuersi, ferri per intra mundum remanere dubet,etiam si nullatenus ad extra Operetur. Ad obiectioneim respondeo Angelos bea- tos in coelo empyreo lumen vel ornatum quemdam producere , aut aliam qualitatem Vel effectum nobis oculisim , sicut & ipsa Anseli & coeli empyrei natura. Vnde Sanetus

Thomas in I. dist. 3 . quast. 3 art. I. ait quod A vetas es in loco, in Pantum opstatur circa sliquod corpus locatum ei motum, χel lumen,

et aliud huiusmodi. Daemones vero sint in inserno per alligationem & detentionem violentam, quam exponemus insia, cum agemus. de illorum poena; licet enim in Angelis ratio existendi in loco connatura li sit operatio, ratio tamen ex is endi in loco violento est pas

sto, seu passiua alligatio , qua spiritus illi ita

detinentur & allisamur, ut non permittantur alibi operari. Vnde Tobia f. dicitur quod Asmodeus Damon ab Angelo Raphaele T

ligatus est in deserto superiori AEgypti, netsci licet vlli rei nocere posci acta one sua riveratione transeunte , qua illi spiritus in se

256쪽

maligni, sunt in alia malefici, quantum pos

sunt. π

Ad confirmationem respondet D. Thomas loco proxime citato in resp. ad A. his verbis :Ad qμ tum aeuen μm quod hoc non reputo luconueniens quod Augetur sine tec. p esse,

O non in toeo, quando Nullam σοῦ eratiobem cise ea loeum habet , nee est inconueniens , dit tune nullibi ,et in nullo loeo es. dieatur scut etiam uout es inconueniens qμοd nullo eolore color tur dieatur Iod hoc ramen non es imaginabile, quia imaginario continuum no transcendit.

Idem docet qliodlibet 6. art. 3. &-do potentia art. I 9. ad 3. Vbi sic ait: P ihil probiabet Angelos uon esse in loco , si voluerint Cese te si Angeli creati suissent ante Mundum , ut existimant plures ex Patribus Graecis, tunc nulli bi fit inent nisi in Deo, nec Deus nisi in seipsio. Ex quo essicax argumentum in fauorem nostrae sententiae desinati potest : Ratio etiam tribuens Angelo esse in loco connati rati, debet esse ita eleuata & eminens , Ut ratione illi κs possit Angelus quando voluerit se ab omni loco ab luere: Sed hoc solium potest conuenire operationi Angeli, non vero eius substantiae; iubstantia enim Angeli est aliquid omnino necessarium nec potest ea spoliari quando voluerit ; e contra Vero Operatio transiens libere ei conuenit , & potest cum voluerit eam suspendere, vel ab ea omnino cessare': Ergo ratio tribuens Angelo esse in loco connatura i i , non est substantia Angeli , sed totum eius operatio vi riualiter

transiens. i in t e . '

257쪽

i 1 Namius HI intelligentiam , Se aliorum argum torum solutionem , aduertendum est , quod quando dicimus Angelos existere in loco per operationem transeuntem , id intelligimus de op ratione transeunte , quae exit ab Angelo si mediate immediatione suppositi, non vero de ea quae procedit ab illo immediate solum immediatione virtutis, idest per virtutem a se diffusam &deriuatam . Vnde licet Angelus in tota prima sphaera motum localem efficiat, non tamen toti sphaerae substantialiter praesens est, sed sollim parti orientali, cui primo applicat suam virtutem , & in quam agit immediate , non solum immediatione virtutis , sed etiam . immediatione suppositi, ut ducet

III.

C consesaria praecedentis de Irinae .

- Omnia quae de loco Angelorum docentura Theologis , praesertim a Discipulis D.Th mar, sequuntur ex illo principio , quod Sanctus Doctor saepe repetit & inculcat, nempe Angelum .esse in loco per applicationem suae virtutis , seu per operationem virtualiter transeuntem . Ex hoc enim sequitur primo , Angelos non esie proprie in loco, sed tantuni metaphorice ; tum quia Angelus dicitur esse in loco, quatenus illum tangit: contactus autem qui fit per operationem, non est Verus,& proprius, sed duntaxat metaphoricus. Tunieti-m , quia ad hoc ut aliquid sit in loco pro iprie, requiritur quod ab illo circumscribatur I A &

258쪽

22 De Angelis.& menseretur: unde ubi praedicamentale definitur a Gilberto , circumscriptio corporis aeircumscri tione loci proueniens : Angelus autem non circum scribitur , nec meta 1uratura

Ioco, sed potius illud effective continet, &mensurat. Vnde ubi Angelicum non est pra dicamentale , sed metaplioricum est enim ipsamet operatio Angeli , ut habet aliquam analogiam & similitudinem cum Vbi corpo- . reo , consistehrem in eo quod sicut ubi corporeum & praedica mentale , ponit corpus rea liter praesens & unicum loco, ac limitat ipsiim; ad hoc ut sit ita praesciri Vni loco, ut non se in alio : ita simi liter operatio Angeli im locum , ponit Rbstantiam Angeli praesentem& unitam tali loco, illamque limitat, ut ita fiepraesens loco adaequato , ut non sit alibi Ecquo intelliges, operationem Angelicam, pro- pter suam eminentiam , habere tria ossicia sea munia inadaequata : primo enim sibi coutun

to effectum aliquem producit, tertio Angelum praesentem & v bicatum reddit ; unde habet rationem applicationis ad locum, rari nem operationis in loco, seu productionis etiaiectus in illo', &rationem ybicationis, seu praesentiae in loco. Quae tria munia , licet ab eaden, operationis AngeIicar entitate praestentur , unum tamen aliud natura praeeedit primo enim illi conuenit ratio applicationis , secundo ratio operationis seu effectionis , ter tio ratio praesentiae seu ubicationis: sicut in Tractatu de Trinitate diximus , relationes dimu i nas eminenti quodam modo habere rati

nem subsistentiae , seu formae hypostaticae, ra-

259쪽

αα Traetatus VII. tionem originis tam activae quam passinat . &rationem relationis seu puri respeetiis ad terminum s ita ut prius secundum rationem primum munus illis conueniat,deinde secundum, postea tertium.

Sequitur secundo, quod clim Angelus non fit in loco nisi per accidens, inquantum sciliacet corpus assumptum, vel corpus cni per operationem applicatur , in loco est, non habet situm, distantiam, & propinquitatem localem , nisi per accidens, & ratione loci co inret , in quo per operationem virtualiter transeuntem extitit. Unde si Deus mundum corporctim de rueret , vel si Angeli ante mundi, corporei machinam conditi suissent ;vd volunt plures ex Patribus Graecis, non es

sent inter e propinqui vel distantes positiue ,

sed negatitue tantum , propinquitate saltem

vel distantia physica ; licet inter se habere

possent, vel potuissent, propinquitatem quanda in moralem & metapooricam ; quia tunc p0St vel potuisset unus Angelus agere in alium actione morali, eum illuminando , vel illi imperando. ε . ISequitur tertio , Angelos non esse actit in spatiis imaginari js, aut silpra eoolos, cum ibi nullum sit corpus quod ,moueant localiter , vel circa quod actionem aliquam transeun tem exerceant ; sed nec etiam dici posse eos ibi esse per potentiam ; cum enim illi non aganti er virtutem creat tuam , sed eductiliana, nulum possunt producere corpus in spatiis i m pinariis, circa quod possint operari. Si tamen Deus sipra coelo aliquod corpus crearet ,

260쪽

vota telis. iasse transferre , ibique tanquam in Ioco existere ; quia tunc posset corpus illud mouere localiter , aut aliam actionem transeuntem circa illud habere. Sequitur quarto, Angelos non e sie ubique ,

ut ex illimat Durandus : cum enim eΘrum Visetus operatina sit finita & limitata, sicut & eorum natura , certam & limitatam habent suae actiti itatis sphaeram, nec possunt eodem mmmento potentiam operativam omnibus locis applicare. Vnde Damascentis lib. i. fidei: Dum funt in caelo , tu terra non sunt ;O in terram a Deo missi , non νemane in caelo . Quare cibis Tertullianus in Apologia cap. 32. ait quod illi momemen το ubique sunt, totus Orbis illis locus est i lotum intendit summam trulorum velocitatem & agibilitatem declarare tam prompte enim & celeriter mouentur , Ut videantur ubique esse , ut patebit ex intra di- '

cendis . .

Sequitur quinto quod etsi Angelus inextensus sit & indivisibilis , potest tamen esse in loco extenso & diuisibili , quia illi potest a

-plicare suam virtutem s unde potentia eius operativa, eiusque operatio, etsi sint in se sor aliter induit sibiles sunt tamen virtualiter

extensae & diuisibiles,ed quod inserant & causent immediate passionem & effectum diuis bilem & extensum in subiecto circa quod

operantur.

- Sequitur sexto, Angelum non necessitari - aut coa rctari ad existendum in toto loco seu spatio star virtuti operatiuariadaequato, scd posse in minori se collocare. Licet enim aquantit te perfectionis siostantialis Angei,

SEARCH

MENU NAVIGATION