Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

Κxs Trasatus VII oriatur tanquam a prima radice, quod possieesse in tanto loco ; ratio tamen proxima perquam in loco constituitur sormaliter , est virintus operativa, Ut libere applicata, & virtu liter extensa in ordine ad locum, per opera tionem transeuntem ; unde sicut sine mutati ne persectionis substantialis, aut virtutis op ratiuae,potest Angelus operari circa magnam aut paruam quantitatem intra sphaeram suae activitatis, ita potest nunc in loco sibi adaequato, nunc in minori se constituere, eo proportionali modo , quo si aliquod corpus haberet in sua dispositione extensionem quantita. t s in ordine ad locum , posset eam nunc ad maiorem, nunc ad minorem locum applicare, intra tamen latitudinem sui loci adaequati ;nam operatio libera Angeli se habet proportionaliter ad virtutem operativam , sicut ex tensio in ordine ad locum ad suantitatem di

mensitam.

Sequitur septimo , Angelum posse in solo

puncto se collocare , esto enim quod Angelus non possit solum punctum mouere, pinest tamen soli puncto impetum & impulsum im- Primere, quo corpus in quo est moueatur, si que soli puncto siuam virtutem applicare. Licet enim punctum non possit esse lubiecti in Adaequatum motus localis , bene tamen subie- .elum impetus & impulsus; ut patet si planum perfectu oponeremus persecto sphaerico deorsum cadenti, & illud iterum sursum repelle-xemus, sicut enim planum non tangeret sphae-

Iicum, nisi in puncto, ut docent Philosephi, ita non inciperet illi imprimere vim impulsi'uRm, nisi per punctum. Si ergo adt io corpo

262쪽

De Amretiri ' Tirrisux corpus potest immediato a puncto inci pere,non est cur non possit etiam a puncto incipere operatio Angeli , subindeque Angelus in puncto se collocare. Vnde S. Τhomas hicari s Anget anesi indivisibile extra gεn σquantitatis Osirus exsens , astu de non est neces se quod determinetur ei unus locul indiuisib

tir fecundum situm, sed vel diuisibilis': ,el i diuisibilii. Nec valet si dicas , quod si Ange-ψus posiet in selo puncto se collocare, posset etiam in alio Angelo tanquam in loco existere, quia vixique competit indivisibilitas . Ra tio enim disparitatis inter punctum & Angelum manifesta est , punctum enim cum sit indivisibile habens situm, & intra gerans quanti,tatis existens , potest ab Angelo contactu vi tutis tangi,etuique impetum,& impulsum immediate recipere, et iam declaratum est; secus vero Angelus, cum sit omnino spiritualis &incorporeus, &cum sit c ut loquitur Sanctus Doctori loco citato i indivisibile extra geraus quantitatis o situs exseni : unde clim Angeliis sit in loco per applicationem & contactum suae virtutis , unus Angelus in puncto', non vero in alio Angelo tanquam in loco p

test existere.

Sequitur octauo , non posse Angelum esse naturaliter in pluribus locis adaequatis, bene tamen supernaturaliter. Ratio primae partis est, quia Iocus adaequatus Angeli exhaurit i tam virtutem naturalem quam habet Angelus ad occupandum spatium seu locum : Ergo illum non potest naturaliter pi a tergredi. Alioquin post et esse in omni luis locis si enim se 'inci concedatur , pose ipsum adaequatam vir ac a b c Iutis i

263쪽

18 Naasatus Vrt. eritis sitae metam transilire in uno vel duobus vel tribus locis, nul la erit ratio , cur non possit esse in aliis omnibus.& sicinon erit necesi ise quod se moueat & quod transeat de loco ad ilocum , quod repugnat scripturae, ut capite ls uenti patebit. , ' Secunda vero probatur ex eo quod, cstin Angelus sit in loco per operationem, sicut potest supernaturaliter augeri virtus operatiaua eius , ita &ille potest ultra locum ada quatum silper natura liter se extendere & in aliis locis existere. Per quod differt Ang Ius a cory ite,quod in sententiaThomistarum non potest esse in pluribus locis circumscrip

tiue,quia nimirum corpus est in loco circum, scriptiue, ratione quantitatis, quae non potest . lesse multiplex in uno & eodem corpore, cum corpus habeat suam unitatem numeracam ab illa: Angelus vero constituitur in loco per a plicationem suae virtutis operatiuae , qua Deus augere potest subindeque essicere ut Angelus qui non poterat operari nisi circa 4patrum unius leucar V. g. in multo maiori operetur. Addo quod in causis sormalibus non datur distinctio potentiae ordinariae &. extraordinariae, sicut in efficientibus, quiansentirum illae non causant nisi communicatione suae entitatis, istae vero causant per virtutem vel sibi propriam, vel ab alio acceptam, unde cum quantitas nequeat naturaliter replere . duo loca, nec supe. naturaliter id poterit;cum locum non occupet nisi in genere causae, formalis , & praebendo seipsam ; poterit tamen Angelus Fltra lociam suum adaequatum e -- lendi, si eiu virtus activa augeatur,quam ad' i' gerit passe nemo dubitat. Se

264쪽

De Antetis Sequitur nono, Angelum esse posse naturaliter tu pluribus locis inadaequatis, distontin- inter sedistantibus, contentis tam n intra sphastatu suae activitatis, v. g. in quatuor angultis unius aulae absque eo quod existat in medio Est enim in loco per liberam & non naturalem suae virtutis applicationem, subindeque potest virtutem sitam applicare vel toti sphaenae, vel solum illis partibus quibus volu xit se coniungere , relicti; interm diis quia trulla necessitate omnibus partibus intra spherarii a ctiuitatis suae c intentis ut ligatur . Nec enim e it in loco per informationem , sicut

anima in corpore, cuius partes debent esse continuae, quia anima non in mat corpus ,

nisi oppositis d spositionibus, quarum prima .

est quantitas continua . Nec etiam est in loco ad modum quantitatis continuae, per commensiurationem ad locum, sed per operati Nem, quae non dependet a loco,ied illum sibi subiicit . Unde sicut corpus Christi potest sm. nuit & semel poni per verba cqnsecrationis in pluribus hosti jssepa ratis & inter se di stantianis quamuis non existat in medio , imo potest desinete esse in partibus intermedijs eiusdem

hostiae, si illae corrumpantur, manendo tamen in extremitatibus nodum corruptis; luia scilicet non est in Eucharistia commea su ratiue ad

locum , sed modo quodam perfectiori cle- uatiori. Ita simi liter , quia Angelus non exi- stit in loco per commens irationem ad ill um , . sed minio quodam eleuatiori a legibus loci. ab solitio &:indeperitiin' Angelus poterit se collocare in pluribus locis partialibus & ina daequatis, absque eo quod cxistat in medio. idiec

265쪽

Nec inde sequitur ut quidam obiiciunt quod Angelus poteriti, esse in pluribus locis ,

Ut plura iunt, quod repugnare docet D. Tho, mas hic art. 2. Naim sicut locus baculi, cuius una medietas est in aqua , S altera in terra , . formaliter unus esse dicitur; quia quamuis superficies aquae & terrae,realiter distinguai riir, conueniunt tamen in ratione unius me scirae continentis & men sui antis locatum,quae in loco se habet ut sol male. Ita pariter, licet duo vel plura loca inadaequata Angeli, inter se distatuta , intra sphaeram activitatis eius contenta, necentitati te,nec continuitate,nec ordine unum sint; sunt tamen unus locus formaliter , quia conueniunt in eo quod in loco

Angeli se habet ut sorma te,nempe in eo quin est ab eadem virtute & operatione Angeli simul tangi & possidet t. Nam ut ait S. D

ctor articulo citato : Totum illud eui imm diate applicatur virtus Angeli , reputatur vς nur totus eius. Ex quo intelliges , Angelum

non posse simul e sie in pluribus locis inada - .quatis , multum inter se distantibus, v. g. in duobus spatiis in coelo & in terra designatis quantumcumque illa parita sint; quia quando distataria inter aliqua loca maxima est, hoc impedit quominus haec loca intra siplinam activitatis Angeli conti neantur, subindeque quod ad illum per modum unius loci comparentur, sed tunc habent rationem plurium. Sequitur decimo , pilures Angelos posse si mill esse in eodem loco materiali, non tamen in eodem loco sol mali. Prima pars patet , aram locus materialis dicitur corpus illud seu

spatium, in quo Angelus operatur: Sed plu'

266쪽

res Angeli potant eidem corpori ver spatio sinni se applicare, diuersos specie eis eius in

eo pr0ducendo , V. g. si unus Angelus in eadem parte aeris producat motum, & alter Iucem , vel aliam qualitatem : Ergo plures

Angeli possunt simul in eodem loco materiali

existere.

satio vero secundae partis est, quia locus formalis Angelorum , non destrinitur ex su- . perficie&distantia a polis mundi; nam hic est tantum locus formalis corporum , sid ex virtute operatiua , determinata, & appi icati per operationem adaequatam; ita ut illud sp tium sit tot maliter unus locus , ad quem An gelus per suam virtutem operativam & operationem adaequatam potest se extendere , ut constat ex dictis corollario praecedenti: Atqui plures Angeli non possunt talacuam causae totales eandem operationem elicere ; cum idem effectus non possit procedere a duabus causis totalibus ; saltem de via ordinaria , ut omnepfatentur : Ergo plures Angeli iacia fossune simul esse in eodem loco formali ad aequato . Cum quo tamen stat, quod si Angeli accom- . modantes, veluti attemperantes virtutem S actionem suam, partia liter agere velint,erunt in eodem loco sormali partialiter &inadas quaIe , quamuis regulariter honi; Angelis id non conueniat, ut colligitur ex l . Thima bic

Angeli sint sit prema entia Universi , di agentia persectissima , non operantur regulariter ut causae partiales , sed quilibet eorum rermodum agentis perfecti & totalis, vel su a , yel virtute diuina, producit estectus ad quos

267쪽

destinatur , ut ait S. Doctor locis citatis visede cuilibet oibi coelesti unicus tantum Ang

De motu locali Angelorum.

Extum est, Amrel0s posse moueri localiter, seu de uno loco transire in alium. Id enim non solum ex pluribas scripturae I cis , quibus Angeli dic in ur defendere de coelo, & in coe um ascendere, aperte colli- gitur , sed etiam evidenti ratione demonstro tur: Cum enim Angeli non sint ubique obsibstantiae & virtutis suae limitationem , &aliunde intellectit & voluntate praediti sint, possunt cognoscere & appetere praesentiam in aliquo loco vel absentia ab illo: frustra autem

natura talem appetitum eis tribueret, si pu-xentIam loco motitiam, qua ad illa loca posient accedere, Vel ab eis recedere, denegaret: Ergo Angeli possunt moueri localiter , non soli im per accidens, ad motum corporis cui sunt praetentes localiter ; sicut anima moti tur per accidens ad motum corporis, & coi pus

Christi m Eucharistia , ad motum specierum, sed etiam motu per se , quia operando inccei- siue in diuersis corporibus immotis , possint heri praesentes successue diuersis locis. Ex quo intelliges primo ; motum localem Angeli , quo per se morietur, consistere i n diuersis operationibus circa diuersa loca, sine u ciere

268쪽

intermedia . Cum enim sit in loco per opera tionem , non mouetur loco nisi quatenus variat operationem circa diuersa corpora, eaque sine intermedia quiete siccessive contingit. Intelliges secundo , motum localem quo Angelus per se mouetur, esse inhaesiue in ipse Angelo, secundum id quod dicit in re to ς recipi vero in loco corporeo , secundunt id quod in obliquo importat. Talis enim motus, ut diximus, consistit in diuersis operationibus Angeli circa diuersa loca: illae veroosterationes, cum sint formaliter immanentes, intrinsece, in ipse Angelo recipiuntur 3 cum autem Γnt virtualiter transeuntes, inierunt passionem &.estheium corporeum, in loco cui Angelus applicatur productum. Porro circa hunc motum tres sunt disticultates &con-

trouersiae , hic breuiter resoluendae. Prima est, utrum Angelus motu tam continuo quam discreto moueri possitὸ Secunda, an possit m ueri motu di screto, non transeundo per me dium ὸ Tertia , an motus Angeli, tam con tinuus, quam distretus,possit iter i in instanti.

Dico primo , Angelus motu continuo &discreto moueri potest. Probatur prima pars contra Gregorium Herueximi, & Vallesiuno Motus ille localis, iuxta Diuum Thomam hic quaest. 13. art. I. di citur continuus , in quo mobile per partes de serit texminii a quo, & per partes acquirit term

269쪽

minum ad quem, sine intermedia quiet8: Sed Angelus potest per partes deserere terminum a quo, & per partes acquirere terminum ad quem, absque quiete intermedia : licet enim M indivisibilis & inextensiis , potest tamen in loco diuisibili & extenso se col locare , si capi' te praecedenti ostendimus, subindeque unam illius partem priuis deserere , &aliam mstea occes Dare, sine intermedia quiete: Ergo potest

moueri localiter mctu continuo. Dices, ad continuitatem motus , non solum

requiritur diuisibilitas spatij ,i & unitas tem poris , sed etiam diuisibilitas mobilis : Sed Angelus cum sit immaterialis, est omnino in ditiis bilis : Ergo non potest moueri motu

Fespondeo quod licet Angelus entitatiue ,& quoad substantiam , non sit diuisibilis ud

Iocatus tamen , extensius ac diuisibilis est , utpote in spatio extenso ac diuisibili existens. Si Ple, ut alij dicunt, quamuis non sit diuisibilis formaliter, est tamen diuisibilis virtualiterieti aequivalenter ; quia ratio formalis pecquam tacatur, e ins sci licet operatio, quatenus est virtualiter transiens diuisibilis est , utpote inseren, & causans essectiim diuisibilem & extensim in loco corpC O- Secunda pars, quae est de motu discreto. probatur contra Scotum & Molinam: Motus discretus est ille in quo mobile deserit totimus aut terminum a quo, & immediate post i tum sim id terminum acquirit: Sed hoc potest praestare Angelus: Ergo potest moueri minui discreto . Minor probatur; ci m Angrius noni sit dependens a loco, nec ei commenti iretur,

270쪽

De Angelis.

non debet esse in illo secundum exigentiam eius, nec stibinde moueri continuo δἴ per par tes in loco, licet ille sit continuus , sed potest Iocum illum sinuat totum deserere, & alium immediate post similiter totum simul acquirem x re a praesertina cum Angelus sit indivisibilis ,& careat extensione ; anima enim rationalis, ieo apio quod est indiuisb: lis, in momento actuat totum corpus diuisibile , & in instanti totum simul ipsiim deserit; & e coptra corpui quia extensim & diuisibile est, non potest i tum aliquem locum simili deserere , sed necesse est , quod Itima pars sit prius egredi tur ab ultinia parte loci in quo est , & ingrediatur alium locum, quam prima pars. Dices , Angelus non mouetur motu di re-.to, dum est iri termino a quo,nam in termino ,

A quo mobile nondum mouetur , sed adhuc quiescit; neque quando peruenit ad termi nxim ad quem, quia quando mobile est in termino ad quem, iam est motum & non moue tur amplius; neque ut est partim in termino a 'RQ., & partim in termino ad quem quia hoc solum conuenit Angelo , quando moueti

motu continuo, ut docet D. Thomas hic art. I. d i. Ergo Angelus numquam mouetur motu discreto, sed tantum continuo.

Respondeo Anaelum in neutro termino praecise S absolute silmpto, moueri motu dii' creto, sed in utroque , prout unus dicit hab tudinem ad alium; successio enim & habitudo

unius termini ad alium,habet rationem motu discreti , ut docet D Thomas loco citato , Nprobat Caietanus ibidem , ex eo quod inclu-

discretus nihil est aliud quam numerus diuer

SEARCH

MENU NAVIGATION