Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

et Traaatus VII. piciunt creaturas ,&quae dicunt ordinem ad. aliquid extrinsecum, Vt omnipotentia, Proui

dentia , iustitia & misericordia ripuae omnia prorsus salsa sunt , & a communi Theologo

rum sensu penitus aliena.

Nec maioris est ponderis quod idem Auctor subiungit, nimirum Angelos compi

hende e propositiones de futuro contingentio tamen non cognoicere , an sint verae vel salsae quia veritas Ac falsitas iunt proprietates respectivae talium propositionum . Nam. Veritas vel falsitas propositionum de futuro contingenti, cum sit libera vel coaringens pendet a decreto libero Dei tantuam a prima radice & causa totius futuritionis contingentiae rerum ; unde talis veritas non potest certo cognosci, nisi tale decrerum per diuinam reuelationem innote cat .: obieeta vero naturalia , seu creaturae huius V niuersi , naturaliter & necessario; subinde lite independenter ' decreto Dei, eiusque reuelatione , repraesentantur per species intelligibiles, lΑneel irum mentibus inditas ; δc percon Ce- quens repugnat illas ab Angelo comprehendi , nisi ex vi talis comprehensionis, creaturae huius Viriuersi per illas reprae sentatae

Argumenta quae fieri solent contra nostram sententiam , soluta manent ex dictis, excepto uno, quod sic pote si breuiter proponi : Accidentia quae producuntur Per eandem actionem qua producitur siubstantia , sunt proprietates illius: Sed specises intelligibiles fingelorum fuerunt productis per

302쪽

im Ante D. 267 substantia , scilicet per creationem; non enim potuerunt educi ex illa, quia eductio prae-ilipponit si ibiectum , hae vero species incaeperunt cum ipsa substantia Angeli: Ergo sunt Proprietates naturae angelicae. VRespondeo primo, Maiorem non esse Uniuersaliter veram , non tantum enim proprietates, sed etiam quaecumque accidΘntia alicui connaturaliter debita , siue sint proprietates, sue non, in instanti generationis per eandem actionem per quam ni subiectum producun

Respondeo secundo, data Maiore, negando Minorem, huiusmodi enim species peractionem eductitiam prodi ustae riuat . Adprobationem in contrarium dicendum est, ad educi io nem non requiri necessario quod subiectum silpponatur prius tempore productum,& forma educenda priuatum,sed sufficere quod praecedat formam prioritate naturae , & producatur per actionem distinctam ab ea qua forma producitur : unde eductio non debet fieri semper cum actuali tran sinutatione subiecti, sed sussicit quod de se sit transimulativa illius , ut constat in gratia collata Adamo & Angelis in instanti creationis; illa enim iuxta communem sententiam, non ivit creata, sed de potentia obedientali illorum educta ; quia licet subiectum non praecesserit in aliquo instanti priuatum hululmodi forma c Deus enim, ut ait Augustinus, ergo in Augelis simul eondens natzram , largiens grettiam ) fuit tamen per distinctam actionem productum ; unde licet ibi non fuerit actualis subiecti transmutatio, illa tamen

303쪽

. Trasatus VII.

Eictio ex se erat transimulativa illius , Utpote productiva sormae, quae non erat cum eo ne- cessario connexa , quae proinde poterat il- .lud prius tempore productam supponere . iuem. cum proportione dicendum ςst in prae,

Prima pars probatur: Species intellectiis angelici , non sunt defium prae a rebus, sed a

Deo infusae, & immediate a diuina essentia derivatae & exemplatae, ut Paragi aptio Praecedenti ostendimus : Eryo sunt uniueriales in re ora lentando. Consequentia probatur, licet enim species ab obiecto causatae , illam .selum quid ditatem & naturam a qua causatae sint repraesentent, quia e' ipsis obieeto a quo carinantur, determinationem limitationem habent ; il lar tamen quae a Deo infunduntur , re quae immediate exemplatae & derivatae. sint a Diuina essentia possimi plures natu- .ras repretesentare, sicut ipse Diuina essentia, ut est species & exemplar rerum , omnes naturas creatas & creabiles clare & distincte reptaesentat. Confirmatur δε quae sint dispersa in infe- rioribus , adunantur in se perioribus, unde obiecta omnia quae per singulas species sin- species intellesus augelici funt uniuersales in repraesentando , O eo uniuersatiores , qμο Angelis snt f periores. '

304쪽

3 eam speciem ; & omnia quae a sensibus tum in-

- ternis,quam externis percipiuntur,stibilistii ctis realiter specificatiuis s attinguntur ab intellectu , sub unica ratione so mali: Ergo cum species angelicae sint superiores ad nO- stras, habebunt virtutem repraesentandi plura quae non repraesentantur nisi per plures species inferiores , subindeque erunt uniuersales in repraesenzainio. Secunda Vero pars , quae asster it , Angelos, quo sunt sapectores, eo per species uniuersaliores intellige e , probatur triplici ratione D. Thumae. Prima quam habet hic art. 3.

sic potest proponi: Quo Angelus est similior. Deo in ordine intellectuali, eo per species uniuersaliores debet intelligere i Sed eo esti similior Deo , quo est superior inessentia: Ergo quo superior est aliis in essentia , ed per species uniuersaliores debet intelligere : Mi-

nor Constat, Maior probatur. Quo Angelus

est similior Deo in ordine intellectuali, eo magi, diuinas persectiones ad talem ordinempe tinencus participat: Sed persecte intelligere Plara per unam speciem uniuersalem,est

fieriectio diuina , spectans ad ordinem intelectualein ' Ergo qub Angelus est similior Deo in gradu intellectuali, ed magis eiusmodi perfectionem participat, subindeque per speciem plura distinete repraesentantem , ν atque adeo uniuersalitatem intelligit. Neque valet, si dicas , persectionem illam intelligendi per unam speciem uniuersalissimam , non esse participa bilem a creatura, sicut nec rationem entis per essentiam: l icet

305쪽

2 o Tranatus VII.

persectio non possit participari a creatura per accessum ad illam , sicut possunt participari potentia , capientia, amor, misericordia, ac similia attributa, potest tamen participari per recessum ab opposito ; sicut ratio entis

per essentiam participatur per recessiim a ni-

nilo: Ergo quo Angelus fuerit persectior in intelligendo, eo Deo simi lior est , per recessum ab opposito , nempe ab intelligendo perplures & minus uniuersales species, subindeque intelligit per species pauciores Sc uniuersiliores in repraesentando. Secunda ratio affinis praecedenti habetur c contra Gent. cap. 98. & sic potest formari intellectiis angelicus est medius inter intellectum diuinum humanum, unde cum m

dium debeat aliquid participare de utroque extremo is Angelus habet aliquid de puritate&actualitate intellemis Divini, & aliquid de potentialitate & compositione intellectus humani ; & pex consequens non intelligit omnia per unicam speciem , sicut Deus, nec per species ita particulares sicut anima nostra , sed per species magis vel minus uniuersales , iuxta maiorem vel minorem eius accessum ad Deum , & maiorem vel injnorem recessiim ab anima nostra. Tertia ratio desiimpta ex quaestione g. de Veritate art. io. sic proponitur : Quo Angelus est perfectior in natura ; eo eil immate. xialior , subindeque species exigit immateria-Ies : Sed species intelligibiles eo sunt uniuersaliores in repraesentando, quo simi magis immateriales : Ergo quo Angelus est sise Perior in natura, ed exigit species uniuersa-

306쪽

liores in repracsentando . Maior patet, Minor Vero probatur , tum quia proprium est materiae contrahere , limitare , & indiuidua re, subindeque quo aliquid magis abstrahit amateria, eo erit uniuersalius. Tum etiam inductione , nam ut supra dicebamus sensus internus, quia est magis inmaterialis , quam aeternus , cognoscit per species magis uniuersales, & intellectus adhuc per uniuersaliores quia est magis immaterialis quam sensus in- ternus; demum quia Deus est actus purus , &in sit premo gradu immaterialitatis , per Unicam speciem uniuerealissimam , nimirum eGsentiam suam, se & alia omnia intelligit. Hae rationes probant non solum Angelos superioris ordinis, vel hierarchiae, intelligere per species uniuersaliores ut Ferrariensis extistimat, sed etiam Angelos in Eradu specifico, re natura persectiores, cum magis ad diuinam similitudinem accedant, & de immaterialitate Dei magis participent, quam alij in gradu specifico & natura minus perfecti quamuis sint eiusdem ordinis vel hierarchiae. Obj3cies primo contra primam partem asisertionis: species intelligibilis desumit suam viaitatem specificam ab obiecto quod repraesentat: Ergo repugn*t quod una species angelica repraesentet plures naturas specie diuersas,secundum proprias earum differentias,& per conseqnens quod sit uniuersalis in repraesentando .

Respondent aliqui , quod licet species in

telligibiles quae umi a rebus acceptae , si l*m unitatem specificam ab obiectis desui nant a illae tamen quae sunt a Deo infusae, & ab es

307쪽

i i Nastatus Vir. sentia di ima exemplatae & derivatae , qua Iessunt species angelicae, non accipiunt suam unitatem sipecificam ab obiectis, sed potius e contra obiecti unitas ab unitate speciei dependet , sicut sig illum non sumit unitatem specificam a sigillato, sed potius sigillatum a sigillo , licet res valde diuersas exprimat ac repraesentet. Haec soluti' probabilitate non caret, nihilominus Respondeo secundo, quod sicut unitas specifica scientiarum non desumitur ab obiecto materialiter & in esse rei spectato, sed considerato in esse scibilis, & in ratione obiecti, ut explicari solet in Metaphysica . Ita similiter species intelligibiles Angelorum desumunt unitatem specificam a naturis quas repraesentant, ut sunt unum in ratione obiecti, & prout substant uni rationi sub qua, quae scnstituit obiectum in ratione obiecti, &est una specie athoma. Si autem

quaeras, quae sit talis ratio sub qua constitueus diuersas naturas per speciem angelicam repraesentatas , unum formaliter & in ratione ob eisti; Respondeo illam esse quamdam habitudinem quam illae naturae formaliter visunt obiectum unius speciei angelicae important : ita ut una species Angeli sit V g. repraesentativa immediate omnium lapidum vel herbarum, ut conducunt ad medicinalem vi tutem , Vel Vt pertinent ad clyma a huius regionis : alia sit similitudo auium , quatenus tali regioni deseruiunt, aut tali fini, Vel secundum quod deseruiunt homini , vel quatenus periment ad ornatum integri elementi, V.g. aeris vel terrae, & sic de alijs.. Obiicies secundo contra secundam partem. asser-

308쪽

, - De Augella. 273 assertionis : si quo Angelus est natura superior , eo debet per uniuersaliores species intelligere, cum multitudo Angelorum excedat specles omnium rerum materialium, quae posse sint sedi intellio ibiles species repraesema i , ut cap. Ostendimus. , multo citius quam deli

niamus ad su premum Angelum assignandus erit aliquis, qui omnes res materiales intellugat per unicam speciem . Similiter descendendo a superioribus pei inferiores ad ins mos , si primus omnia pex unicam speciem intelligit, a primo proximus per duas, tan' dem aliquis occurret, qui non erit, ultimus , qui plures habebit species in intellectu,quam fiat species in rebus, quia , ut loco citato docuimus cum S. Thoma , plures sunt Angeli, quam species rerum materialium in via inerso.

Addo quod Deus potest creare Angelum primo perfectiorem , subindeque qui intelligat omnia per pauciores species ; unde si primus

Angelus cognoscat omnia per.Vnicam speciem eius substantiae superadditam , Angeliis persectior de nouo creatus, omnia intelliget per si iam substantiam gerente mlvices speciei; quod tamen admittendum non est , cum hoc sit proprium Deo omnia per suam substa tiam tanquani per speciem intelligere.

Respondeo quod licet quo Angeli sunt

superiores in natura,eo debeant per pauciores& uniuersaliores species intellisere , nuΠ- quam tamen ascendendo de inserioribus ad superiores, antequam deueniatur ad supremum , peruenietur ad aliquem sis premo inferiorem , qui unica specie omnia inferiora

309쪽

ae Tri

x 4 Tranatur Uri. rioribus per inseriores ad infimos, aliquis o curret, qui non erit Vltimus, qui plures habebit species in intellectu , quam fini species in rebus : quia nimirum uniuersalitas specierunt angelicarum non sumitur ex sola repra sentatione plurium naturarum , ted etiam ex repraesentatione plurium rationum intelligibilium, ut docet D.Thomas quaest. 8. de verutate art. IO. ad 2. Vbi sic ait: Sisuperior Angelus per unam speciem animalis omnes species auimalis cognoscar, inferior autem non nisi per multas species , praeter hoc superior Ang lus plures rationes inrettigibiles ex disdem rebus eunUcir. Vbi per raciones intelligibiles, non possunt intelligi plures proprietates eiu udem naturae; nam eadem species intelligibilis repraesentat qυidditatem specificam , & Gmul eius proprietates. Nec plures modi a cidentales, quia si illi pertinent ad ordinem Prouidentiae naturalis , re raesentantur per species quae repraesentant quidditates, aut sim gularia quibus accidunt ; si autem spectant ad ordinem gratiar & prouidentiae stipernaturalis, non cadunt sub cognitione naturali Angelorum , sed cognoscuntur per scientiam is fusam , & reue lationes extra verbum : Demum per plures rationes intelligibiles, non possunt significari, ut aliqui interpretantur, plura indui idua ex possibilit, is s Angelus enim non habet naturalem inclinationem ad cognolcendas res mere possibiles, cum illae non sint partes Universi, ut constabit ex infra dicendis. Vnde per rationes illas intelligibi les debent intelligi respectus quos res crea

tae habent inter se , ad causas superiores &

310쪽

scere possunt in rebus creatis;quatenus in eis,

ex eis, S per eas , plura & plura in infinitum fert p .ssimi ; ideoque ascendendo nunquam peruenietur ad aliquem Angelum , supremo inferiorem, qui unica specie illos omnes a tingat ; nec descendendo occurret aliquis ante

vltimum , qui plures habeat species in intculectu , quam sint in rebus creatis habitudines& respectus ad alias res creatas , & ad causas

Dices , quilibet Angelus comprehendit omnia quae sunt in Vniuerso : Ergo videt

omnes respectus quos res creatae dicunt aditi-

uicem & ad causas superiores . Sed nego consequentiam, licet enim quilibet Angelus comprehendat omnia quae sunt in Universo, qu ad rationes absolutas, non tamen quod respecti uas . Vnde sicut faber lignarius cognoscit quidem comprehensive omnia accidentia absoluta quae sunt in ligno, puta longitudinem,

latitudinem, fortitudinem, colorem, & similia, sed non omnes respectivas, puta non Via det eas quas attingit sculptor in ordine ad di-iiersas figuras, nec sculptor eas quas attiirgit navificator; nec iste eas quae possunt alijs artibus deseruire . Ita in Angelis inferiores non cognostunt latentes illas rationes & connexiones causarum,quae percipiuntur a superio- ribus a vel si eas cognoscant, per plures spe- cies eas attingunt, & sic semper subsistit macior uniuersalitas. specierum in superioribus Angelis;quia dum inferior in una specie duast habitudipes exprimit, superior tres reprae sentat, & sic ascendendo ad supremos. ,

SEARCH

MENU NAVIGATION