Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

et 86 . Tractatur VII. dum reuelant aliquas cogitationes cordis litimani, non quod eas certo intelligant, sed quia ex immutatione interna temperamenti corporei , vel ex quibusdam externis indici is

illas explorant & coniecturaliter coi noscunt. Nam ut recte ait idem S. Doctor hic qii. s I. art. q. possunt Daemones per indicia externa, Vt pulsum , immutationem vultus , & alias corporis affectiones, deprehendere affectus mentis ; quod & medici faciunt; sed illi e melius , quo subtilius huiusmodi mutationes corporales aduertunt & expendunt. De quo videri potest Cassianus collat. 7.ca P. I s. Obij cies secundo : species Angelorum mentibus inditae, sunt repraesentativae non tum singularium existentium , sed etiam futurorum. Ergo cum quilibet Angelus suas species comprehendat, naturaliter cognoscet in illis, iasia seiunises ex istentes, sed etiam serui

Respondeo, concesse Antecedente, negando consequentiam ἰρ licet enim species Angelorum mentibus inditae, de se sint repraesentativae singularium , quae habitura sint existentiam in aliqua differentia temporis, ea tamen de facto & in actu exercito non re- praesentant, desectu alicuius conditionis ad actualem eorum repraesentationem necessariae, actualis scilicet existentiae &durationis

illorum. Nam ut ait D. Thomas hic art. 2.ad Ea qγae 't yraesentia babent naturam, per quam assimilautur speciebur quae sunt in neute Augeti , Osic per eas cognosci pus ηnt: fedr ae fui rabunt , nou dum habent naς rara . Eer sv m tuis assimilentur , unde per e V c.

322쪽

glisci non possunt . Potest hoc explicari exemplo spectili, quod quantumctimqlle perfectum sit , non repraesentat nisi obi: eta quae sint , non Vero quae erunt non defectu vi i tutis repraesentativae in ipso , sed deseci u obie- ti , quod non est repraesentabile. Quare sicut quando speculum e praesentat de facto aliquod obiectum , quod antea non repraesentabat, hoc non sit per mutationem ipsius , sed potius per mutationem obiecti, quod sit illi. praesens eique obijcitur . Ita pariter species

angelica quae solam naturam 1 pecimam repraesentabat , repraesem at indiuidua , ut existentia , vel futura , absque intrins ca sui mu . tatione ,posito. solum aliquo extrins co con notato ; nimirum obiecti existentia , vel futuri-:- tione . Vnde D Thomas quod lib. 7. ut 3. ad 1. Quando gliquid de ει ouo inci it eme praesens . Angetur de nouo cognoscit illud . non f Lia aliqua mutatione , seu in nou tione in ipso

gnoscat id quod est futur m, non pro Aenit ex eo quod intelletIus sutur sit in potentia , sed ex eo q/οdsingulare fisturum nondum participat formam naturae , cuius similitudo actis saxeaisii in tute sectu Daemonis. . Haec S. Doctoris testimonia non vidit rex centior quidam Thomista , dum dixit in sua Τheologia mentis & cordis, dissicile captu esse

speciem aliquid repraesentare de nou ' , quod an ea n ςn repraeseutabat, nisi aliqua ei intrinseca erfectio qduen at 'Nam retraesentat is

Deciei ι inquit est αἰiquid intrinsecum non

323쪽

1 88 TraΠatus VII. denomina:ῖο extrinseca: Ergo ut aliquid repraesentet intelle fctus angelicus quod antea nomre ramentabat,vel debet nouis speciebus pertun di , vel illa cluas habet infusas, nouam debeπεκcquirere perfect onem . Verum speculi exemplum supra adductum quod per solam obi cti mutatione repraesentat de facto aliquid

Quod antea non repraesentabat , satis aperte .declarat, rem illam non esse adeo captu dissicilem- Potest tamen adhuc magis explicari& confirmari exemplo relationis paternitatis,aetii terminatae ad unicum filium,quae absque ulla sui mutatione, aut additione alicuius intrinseri, terminatur extenditur ad alios de notio genitos. Idem exemplo essentiae duuinae, quae ut habet rationem speciei intelligibilis , antecederarer ad decretum & dete minationem voluntatis diuinae circa rerum productionem , non repraesentat eas Vt exi- uentes, vel suturas, & tamen post dictam determinationem, absqtie eo quod intelligatur

aliquid ipsi in ratione speciei superaddi, repraesentat easdem ut existentes, vel futuras . Idam Cum proportione dicendum est deipecie angelica quippe quae habet excellentem repraesentandi modum , inquantum est expresso participatio modi repraesentandi dirimae essentiar, aqua suit exemplata & deriuata nimirum illam, absque intrinseca sui mutatioηe, posse repraesentare indiuidua existentia vel futura, quae antea non repraesentabat , per hos selum quini illa transeat a statu merae possibilitatis, ad statum existentiae, vel futuritionis . Vnde fit sim est quod ait praefatus Author, nempe quod actualis reprae

324쪽

De AntoID. sentatio in speciebus angelicis , sit aliqua perfectio intrinseca eis superueniens , est enirn sollina noua connotatio obiecti ut praes alis vel futuri, quae antea non erat, deiectu ex stentiar, vel futuritionis obiecti. obiicies tertio contra secundam eonclusionem : Angelus potest cognoscera natura liter quidquid continetur intra obiectum proportionatum sui intellectus. Sed actus liberi continentur intra obiectum proporti natum intellectus angelici: Ergo ab Angelo naturaliter cognosci possunt. Maior patet , Minor probatur. Oinia is enistas natur iis continetur intra obiectum proportionatum intellectus angelici : Sed actiis liberi cum non sint sipei naturales, ut sup ponimusa pertinent ad ordinem naturalem: Ergo comtinentur intra obiectum proportionatum in-wIlectus angelici. Respondeo, concessa Maiore, negando Minorena, & ad illius probationem , distinguo

Maiorem : Omnis entitas naturalis , pertianens ad ordinem physicum , continetur intra obiectum proportionatum intellectus augelici concedo Maiorem . Omnis entitas natura-Jas spectans ad ordinem moralem & liberum,' nego Maiorem. Vt enim sipra dicebamus, obiectum proportionatum intellectus angelici est illud tantum quod perti et ad hoc

Vniuersi ura , re cum eo connexionem habet οῦ ea vero quae ad lineam moralem & liberam rertinent, sunt extra hoc Vnitiersum , cilio inon dependeant a causis naturalibus , & vnia

325쪽

Tractatur VII.

non pertinent ad obiectum proportionamhi intel lectus angelici. Dices, duo obiecta eiusdem naturae, sunt duabus mentibus etiam eiusdem speciei,&naturae aeque proportionata aut disproporti nata: Sed cogitatio cordis unius Angeli, pura Michaelis,& cogitatio Gabrielis, sunt auo obiecta eiusdem naturae, & mens Gabrielis , ac mens Michaelis , sunt eiusdem speciei: Ergo costitatio quae est in corde Gabrielis est naturaliter aeque proportionata Michaeli, ut eam cognoscat, ac Gabrieli ipsi, qui eam via det in corde suo. Pespondeo cum eadem distinctione: duo obiecta pertinentia ad ordinem physicum , Concedo Maiorem: pertinentia ad ordinem moralem , nego Maiorem . Ea enim quae Pertinent ad ordinem moralem & liberum, peR- dent solum a voluntate a qua procedunt,& ab eo cui siubiacet talis voluntas , & qui ipsi illabi ac intra eam operari potest ; subindeqtie cogitatio a Gabriele elicita , ei solum est proportionata ut na ui aliter eam cognoscat, &Deo, qui solus menti angelicae illabi potest, di intra eam operari. . Ex his intelliges, Angelos non posse naturaliter cognobcere mysteria gratiae, puta mysterium Incarnationis, vel Eucharistiae, cum illa sint improportionata intellectili angelico , non selum propter libertatem, quia nimirum pendent a sola voluntate diuina, sed

Qtiam propter supernaturalitatem, perquam transcendunt omnes vires naturales cuiliDCumque intellectis creati, & creabilis, unde

non nisi diuina reuelatione & lumine su per-

326쪽

naturali cognosci possim t. De quo sustiis in

Tractatu de Incarnatione. .

De eognitionis Angellari

CIrca modum cognitionis angelicae quatuor occurrunt difficultates breuiter hic resoluendae . . Prima an Angelus semper& necessario seipsim tutelligat; Secundo, an discurrat vel discurrere possit: Tertio, an intelligat componendo, & diuidendo λ Qua ito, Vtrum Angeli inferiores comprehendant

. 'ngelus semper & necessorio iqipsum intelligit.

Probatur ratione D. Thomae et .contra Gent. cap. 96. ubi silc discurrit: omnis substantia uiuen.r habet aliquam operationem vitae in αἱ tu ex sua natuνα , quae ines ei semper , liceς alia quandoque insint ei in potentia sicut animalia se inper nutriunt ur,ticep non semper fen-τ3κnς substantiae autem sepa alaesunt subsan- για struentes senee habent aliam oterationem γλτα nisi intelligere : Oportet igitur quod ex fugpinatura sint intelligentes actu semper. Sed

327쪽

diax T1 Edratus Wr: . Anoli semper & necessarib intelligant, uuam ipsiorum sesbstantia ;. tum i quia utriri auteri obiecto conatural ius virityr ipsorum intellectiis, quam propriae substantiae: tum etiam , quia semper illam habent pra sientem, eaque informetur inesse intelligibili, ut constat ex dictis supra cap. q. quare siclit si ip eies alicuius obiecti pupillam oculi naturaliter efficeret , ab eius visione desistere non posset ; ita Angelus non potest cestare a sui cognitione, sed semper α necetiario 1eip1tiis in actu secundo cognoscit. Unde D. Tho

Coasii matur: Omnis motus Lecundum n turae ordinem debet reduci in primum motum determinatum ab ipsa natura,qui rit causa caeterorum : unde in animali omnes motus Vitales reducuntur in motum cordis, qui fluit qua si proprietas a natu ra a n ima i is, e hq ue semper conuenit,ut docet D Thomas in opiliculo de motu cordis: Ergo similiter o us cognitio volitio naturalis Angeli, debet an co- onitionem. dc dilectionem sui , tanqualm in primam operationem , ab ipsa natura determinatam procedentem reduci . Dices , n suum Obicc .:m , praeter Deum

clare visum, potest uecesi are intellectum &voluntatem gd sui co nitionem N amorem e Ereto Angelus a propria ibi stantia non po- reis ad sit cognicionem & amorem necessi-.ta risi ne spondeo quod quamuis Angelus non Pecessitetur ad sui cognitionem & amorem , a

Nopria sub stantia , ut ab obiecto , quia nota

328쪽

De Angel D. et ς' rhabet oninimodam rationem boni j bene tamen tanquam a principio , inquantum cognitio & amor Di est proprietas Angeli, dimanans ab eius essentia , eo fere modo quo mo-eiis cordis fluit quasi proprietas a natura animalis.

Eκ his intelliges , Angelum semper & ne

cessario cognoscere Deum,ut suae naturae auctorem, non potest enim comprehendere ensentiam starn , nisi videat dependentiam quam habet a Deo , sibindeque nisi illum semper & necessario ut naturae suae autiorem cognoscat . f. II.

Dico secundo , Angeli non intelligit at per discursiim propris dictum, neque componendo & diuidendo. Ita D. Thomas hic quaest.

Probatur prima pars ratione iundamentali: Ad verum & prurium discursum intellectualem requiritur distinctio, & pluralitas actuum, quorum unus sit causa alterius, nempe actus seu cognitio obiecti notioris , actusleu cognitio obiecti ignotioris: Sed in Angelis non reperitur talis distinctio, ordo ieu causalitas cognitionum : Ereto nec disciirsis intellectualis proprie dieius , Maior constat, una enim cognitio plura intel li*ens in Viro principio , non est discursiua, sed intuitiua . Similiter duae cognitiones sibi inui-

329쪽

α' Tractatus VII. pendentia viaius ab altera, non sunt verus &Proprius disciti sus , sed tantum improprius , ut docet D. Thomas si pra qu. I .art.7. Vnde magna est differentia inter haec tria : Videre

aliquid in alio, videre post aliud , & vid

ore ex alio. Deus enim videt omnia in s ipso non ramen post aliud, aut ex alio: Angeli vident unum post aliud, non tamen ex alio ut mox 'tebit: homines vero videntiunum post aliud ex alio videre in alio denotat omnimodam simultatem ex parte actus, &prioritatem ac . posterioritatem seu dependentiam inter obiecta , ita ut unum sit ratio

cognos cendi aliud. Videre post aliud dicit

successionem ex parte aectuum , absque causalirate & dependentia unius ab altero. Vide re utem ex alio , non selum pluralitatem actitani, sed etiam causalitatem & dependentiam usiis ab aftoro; imporcat ῖdinor Vero, in qua est d isculias, sic ostenditur Omnia quae Angelus cognosicit, unico simplici intuitu penetrat ; videt enim concit iiones iA prin, cipi; sieffectus in causis,& causas in effectibus: Ergo non habet distinctas cognitiones de rebus quas cognoscit: quarum una causetur ex alia . Consequentia patet , AntecedenS probatur . In nobis ex imperiectione specierum,& debilitate luminis intellςctualis, prouenit, quod non statim, ex vi visionis principiorum, intueamur conclusiones in illis contentas, dc quod cognita causa, statim non cognoscamus eius elisectum vel cognito effectu,statun eius cauiam non penetremus: Ergo cum Angelus

habeat lumen intellectuale periectum, respeciebus uniuersalibus illis omnia reprae siet

330쪽

tantibus instructus sit , cuncta Vnico initi ita penetrat, & statim videt conclusiones in principijs, effectus in causis, vel causas in effect i-bus. Unde Angeli dicuntur intelligentiae , homines vero rationales appellantur; quia nimirum isti ratiocinando ad cognitionem veritatis perueniunt; illi vero uno simplici intuitu omnia cognoscunt. Et sane ut ratiocinatur D. Thomas quae sunt perfecta in

aliquo genere, non debent acquirere suam persectionem, eo modo quo illa quae sunt impersecta in eodem ordine ; unde coelum non acquirit libam perfectionem per motum alterationis & augmentationis , slaut corpora inferiora : cum ergo Angelus sit perfectus in ordine intellectuali , non debet acquireresiam perfectionem per motum discursitium , eo mado quo inrellectus humanus, qui inlibnuina tenet locum in eodem genere. Vnde Dionysius cap. 7. de diuinis nominibus ait , Angelum n Un congregare diuinam cogni in

nem a sermonibus diifusis, idest discursibus& sermonibus menta libri S. Dices cum Sua rea , S alijs Recentioribus , has nationes D. Thomae probare quidem in Angelis non esse discursum circa obiecta naturalia, non conuincere tamen , ipsos non Utidiscursci circa supernaturalia , futura contin Rentia, cogitationes cordis : & alia huiusmo

di, cum illa non sint eis euidenter nota , sicut obiecta naturδlia . Sed contra: gratia non deprimit naturam ad ordinem in seriorem , sed potius eam nobilitat, & eleuat ad superiorem ; alioquJn per gratiam homo vel Angelus fieret deteriorit

SEARCH

MENU NAVIGATION