Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

as Tranatus VII.

ita si esset defectus in primo illo dictamine ad

quod Deus specialiter applicat, & in actu vo- luntatis per illud immediate regulato in Deum , ut motorem specialem retunderetur.

Dices, si primus actus voluntatis Angelicae reduceretur in Deum specialiter applicantem ait primum di istamen regulatiuum illius, talis actus non esset liber,quia non regularetur per, dictamen seu iudicium practicum , quod esset in potestate voluntatis Angelicae, sed quod a solo Deo applicante procederet. Respondeo, quod talis actus non esset liber

omnino, id est quoad specificationem simul,&cxercitium , esset tamen liber, quoad exercitium. Quamuis enim ad libertatem omnino complatana,in qua voluntas dicatur se mo .cre,

necesse sit quod reguletur per dictamen,quod sit in ipsius potestate, & quod ex eius applicatione procedit; ad libertatem tamen contradictionis o inchoativam libertatis completae, sufficit iudicium indistereus, quod utramque

partem ,ut conuenientem proponat, intima imdo tamen unam potius,quam aliam esse hic,&nunc omnibus pensatis eligenda. Addo quod, , licet primum dielamen regulatiuum volui talis Angelicae , non sit in eius potestate simpliciter, & quoad eius incoeptionem , est tamen in eius potestate secundum quid, & ex parte obiecti,& quoad continuationem,quod suscit ad libertatem exerciti I. Obiacies primo: Homo potest peccare in primo instanti usus rationis: Ergo, & Angerius in primo instanti creationis . Consequentia videtur bona ex paritate rationis Antec . doni Probatur, quia yt docet D. Thomas I. A.

372쪽

De Angelis. 337 7llaest. 89. art. 6. puer ad usum rationis per-lieiiiens, tenetur in primo inflanti te conue tere in Deum , quod tamen praecellium non omnes, imo forte pauci adimplent. Respondeo, concessis diatecedente, negando consequentiam,& paritatem, ob duplicem rationem discriminis. Prima est, quia Angelus non pedetentim ab imperfecto ad persedium procedit,sed ab exordio plenam intelligentiam habet,plenumque libertatis Vlum, ad quem proinde non se movet per actus praecedentes imperfectos, sed a Deo ut speciali motore numeri, & excitari debet. At velono mo paulatim ad vium rationis peruenit,& antequam ad primum instans usus rationis perueniat, habet alios actus imperfectos intelle-etus, voluntatis , ex quibu, ad operandum

deliberate se mouet; unde potest in instanti usus rationis i quod non est mathematicum, sed morale in actum deliberatum prorum fe-

e , & peccare; praesertim quia illae voliciones

antecedentes possunt versari, re frequenter Veriantur, propter malam assiletudinum puerorum , circa delectabilia rationi contraria. Secunda ratio discriminis inter Angelum in primo initanti creationis, & hominem in priamo initanti vitis rationis est, quia homo in tali initanti postulat solum applicari a Deo ad

cognitionem, N: volitionem beatitudinis, siue boni an comuni, ex qua porest immediate Pu- si ea se mouere ad beatitudinem illam quaerendam in bonis sensibilibus, aut in bono honesto. Deo selum operante per modum agentis uniuersalis. At vero Angelus ex altiori et radu perfect ionis quo exceait ιὶOrminem, pe-

373쪽

Tractatus VII.

tit a Deo in primo creationis instanti moueri Vc ab agente , & mouente particulari ad cognitionem , 5e amorem ultimi finis in particulari, quia habet ex sua natura non procedere de potentia ad actum, sitie de imperfecto ad

perfectum, vi cap. lo declarauimus.

Ob j sies secundo : Angelus in primo instati suae creationis tenebatur ex praecepto diuino elicere actum dileetionis Dei super omnia: sed tunc potuit hunc actum omittere;tum quia tunc erat liber, tum etiam quia tunc poterat ei Deus denegare auxilium efficax ad illum eliciendum, cum eius collatio non esset ei debita, sed pure liberalis, & gratuita : Ergo Angelus in primo instanti suae creationis peccare Potuit, saltem peccato omissionis. Respondeo, concessa Maiori, negando Minorem, &ad primam eius probationem dico, quod licet Angelus potuerit absolute omittere actum praeceptum, illa tamen omissio in primo instanti creationis non potuit esse priuatiua ,sed negativa quia ut omissio sit priuatiua,& peccaminosa, requirit actum , omissio enim non est voluntaria sine aliquo aetii faltem praesipposito : in primo autem instanti nullus potuit esse actus malus, qui redderet

hanc omissionem malam , & culpabilem. Unde recte Caietantis ait, Angelum in primo instanti potuisse incurrere omissionem actiis, quia alias liber non suisset, non tamen Olois nonis peccatum . Potest hoc explicari exemplo Christi, qui i espectu actus cadentis sub

Draecepto fuit liber, quoad exercitium , & tamen peccare non potuit; quia licet potuerit Omittere talem actum, prout omissio est pura

374쪽

De A εἶν ' 33' negatio actus opposita,non tamen ut est priuatio praedicti aditis ut debiti. De quo plura in

Tracta hi de Incarnatione.

Ad secundam probationem respode , qtlod licet Deus ab sollite potuerit denegare Angelo in primo instanti suae creationis auxilium efficax ad actum dilectionis Dei super omnia;

non tamen ex hypothesi, quod illum eleuatiexit ad ordinem supernaturalem:cum enim gratia perficiat Angelum, iuxta modum naturae ipsius, conditio autem naturae Angelicae exigat trabere in pr mo instanti dilectionem Dei, ut ultimi finis naturalis, fit ut Angelo eleuato ad ordinem supernaturalem debeatur aetiis charitatis, subindeque auxilium efficax ad illum elicie udum ; alioquin Angelus in primo

instanti esset confiersus in Deum , ut ultimum finem naturalem,& priuatiue auersiis ab eo, Vt sine supernaturali, utpote ad quem, ut talem tenetur se conuertere. Sicut ex ilippositione,

quod Deus imponat Christo praeceptum dilectioAis 1upernaturalis , tenetur illi dare auxi lium emax supernaturale, quia persona im peccabilis est. obiicies tertio, Angelus in primo instanti habebat potentiam peccandi, quia non erat

tunc regula omnium suarum operationum: Ergo tunc peccare poteratis 'Nespondeo primo, negando Antecedens, &ad eius probationem dico, quod licet Angelus non esset sibi regula operandi pro illo instanti, debebat tamen tunc necessario habere regulam bene operandi sibi coniunctam; quia non poterat ab alio moueri quam a Deo per

375쪽

3 o Tra satus VII. ad hoc ut tunc in eo non esset peccandi potentia .

Respondeo secundo , dato Antecedente,ne pavido consequentiam , quia licet in primo instanti fuerit in Angelo peccandi potentia,illa tamen pro illo instanti non erat in actum reducibilis , sed solum pro aliis instantibus se-qucntibus, quia primum dicta mei voluntatis Angelicae a Deo inditum, dictans Deum esse super omnia diligendum,eiusque dilectionem imperans, Ex causans, impediebat ne in eo instanti peccandi potencia in actum prorumpe

Objjcies quarto contra rationem D. Tho-m: Elto prima operatio naturalis rei productae tribuaair primo producenti, Ut motus sui tum inest igni a generante; non tamen prima operatio libera, qualis fuit prima operatio Angeli; quia i ita non fuit necessario a re Producta, sicut illa , sed potest ex vi ipsius libertatis non produci: Ergo si prima operatio Angeli esset peccaminosa , illius desectus in Deum , ut motorem specialem non refunderetur , sed in solam voluntatem Angelicam operantem diti ormiter ad regulam legis Diuinae.

Respondeo, quod sicut prima operatio naturalis debet e sie a generante, ita prima ope. ratio libera exigit necessario procea Cre a Principio extrins co mouente, EM. applicante

intellectum ad primum iudicium practicum indit pentabiliter ad illam requisitum , Ut eX supra dictis constat, &diserte declarat D.

376쪽

De Angelis. 3 Inon volendi, propter deliberationem rationis, quae potest flecti ad ,nam panem, vel at aliam: sed quod deliberet. vel nou deliberet , etsi huiusmodi etiam sit dominus , oportet quod hoc Dper deliberationem praecedentem, cum hoc nomprocedar in infinitum, oporter, quod sinaliter deueniatur ad hoc , quod liberum arbitrium hominis moueatur ab ali quo exteriori principio,

quod est supra mente humanam. scilicet a Deo-λddo ex eodem S. Doctore quaeli. 16. de ma lo art. . ad 6.quod prima Angeli operatio debet esse aliqua ratione naturatis, nam sicut natura est illud , qtiod est prius in qualibet re, ita oportet, quod illud , quod pertinet ad naturam, fit prius in unoquoque: unde in Voluntate Angeli primo debet esse operatio quae dicatur naturalis, ratione alicuius determinationis ad unum, item quoad specificationem, ita ut antecedat operationem liberam quoad specificationem, & exercitium . 6. IV.

primum Augelorum p eeatum fuit Superbia, nee aliud esse poruit.

P Rima pars est certa ex auctoritate Scrip

turae,ia Patrum,apud quos peccatum An gelorum semper appellatur siti per bu . Inatae r . Derrasta est ad inferosfuperbia tua , qui dice

bas : in caelum constendam , similis ero alis tuo. EZechiel 18. EleBatum es cor tuum in decore ruo. Tobiae q. Superbiam nunquam in tuo sensu, aur in tuo verbo dominari permittas, ira

377쪽

perditio hominum

Eccles. Io. superbia vocatur initium omnis reccati, quia ut explicat Atreustinus lib. de natura, & gratia cap. 2 9. Liabolum , a quo estorieo peccati, ipsa dei cit. Quare idem S. Doctor expenens verba illa Psalmistae, emund Inr ά delitro maximo ,per delictum maximum intelligit superbiam, quia cinquit ex Augei fecit sua bolum , eique in aeternum interclusis regnum caelornm . Unde Bernardus lib. I. de anima: Superbia de superis ad ima pracis itat,

humilitas ab imis ad alta leuat , Angelus e caelo in tartara corr&it. homo de mundo ad caelum

ascendit. Et serm. i. de aditentu: FVise s per-bigni fratres mei . quae si mutium fugi e. Pithi Satan oxerat: ν est,tantum cogitaui; fu erbiam, O in momcnto , in ictu centa , irreparabilitre raecipitretus est . Initium omnis peccati se e bia. quae tam velociter ipsum quoque oderib uxcunctis clariux micantem Luciferum , ealigine obtenebratiit. Demum D. Gregorius .m ral. cap. 17. loqliens de eodem Luci seco ait, quod dum priuatam celsitudinem superbe apte: i; , iure perdidit participatam : relicto enim

eo eui debuit inhaerere si ineis io suum sibi appetiit quo ammodo esse principium : relicto eo qui, re ei fas sicere poterat , se sibi se sicere pose iudicauit : O tanto magis infra se cecidiι , ΤΠanto magis se cοutra gloriam fit conditoris erexit. N in quem exaltabat libera feruitus, deiecit eastiua libεrtas.

Ratio etiam si Tragatur: cum enim primum peccatum Angelorum non fuerit omissionis sed. commissionis, ut patebit ex infra dicendis, nec suit necesie potuit, nisi ex inordinato asse

378쪽

ctu ad bona spiritualia : nemo enim assicitue nisi ad ea quae simi conuenientia propriae na- turae, sola autem bona spiritualia ΠNat.conuenientia naturae Angelicae: Sed inordinatus

aikistiis ad bona spiritualia , non potest esse nisi peccatum si perbiae: Ergo primum peceatum Angelorum , nec suit, nec esse potuit

aliud quam peccatum superbiae. Maior patet, Minor probatur ratione D. Thomae hic art. 2. in affectu prosecutionis bonorum spiritualium non potest este peccatum, nisi per hoc quod in

eo si perioris regula non seruatur ; cum enim bona spiritualia , quanto sunt maiora ; tanto sint meliora, non possunt nimis amari ab soli te; unde si in eorum amore sit excesius , oportet necessario, quod proueniat ex eo quod superioris regula non seruetur : sed non sibdi regulae sit perioris, est peccatum superbiae: Ergo in affectii prosecutionis bonorum spiritualium, non potest esse nisi peccatum siti perbiae. Obijcies primo contra hanc rationem D. Thomae: Nolle subi jci regulae si perioris est peccatum inobedientiae, non superbiae: Ergo si Angeli primo peccarunt, nolend se si bini tere regulae sit perioris , primum illorum peccatum fuit inobedientiae non stiperbiae. Respondeo, nolle subi jci regulae superioris, ut legislatoris, esse quidem peccatum inobedientiae; sed nolle siubijci regulae sit perioris, γ tanquam mensurae propriae dignitatis , & excellentiae, esse peccatum superbiae. Sicut enim est proprium humilitatis moderari appetitum tendentem in excelsa , apponendo illi modum subiectionis ad diuinaiyi legem , ut sor

maliter est regula', & mensura dignitatis, M

379쪽

excellentiae creaturae; ita est proprium super- biae apponere immoderantiam huliis modi a Ppetitui, & non su biectionem ad diuinam legem, ut sormaliter habet rationem regulae.& mensurae propriae dignitatis, & excelle

obiicies secundo : Peccatum superbiae in eo solum consistit, quod quis appetat, quod non est sibi debitum, &quod non potest pro- prijs viribus adipisci ; quia cum superbire idem sonet, ac super se ire, superbus tantum ille dicitur proprie, qui appetit extolli stupra se; qnod non contigit nisi appetat alis uid, quod non sit sibi debitum , nec ex propriis viribus acquisibile: Atqui Angelus in primo peccato non appetijt aliquid , quod non esset sibi debitum , Sc quod non posset propriis viribus adipisci: Ergo primum eius peccatum non fuit superbiae, Minor probatur : Angelus ximo peccauit inordinate appetendo luam eatitudinem naturalem, ut dicemus f. seque ii : sed talis beatitudo erat connaturaliter ei debita, subindeque eam poterat consequi pro priis viribus, imo illam actu possidebat an--tequam peccaret: Ergo Angelus in primo peccato non appeti jt aliquid tibi indebitum,& proprias vires excedens . Respondeo negando Maiorem , pecCatum enim superbiae notolum in hoc consistit, uod quis appetat , quod non est sibi debitum , sed etiam in eo, quod inordinate propriam exc'llentiam, & persectionem sibi debitam intendat; sive quod erga illam afficiatur. praeter aut . contra mensuram sibi a superiore praefixam,

sc enim est nolle subi jci superiori, ac illum

380쪽

i pernere implicite,& interpretatiue,subinde lite silper se ire, seu extollere te supra se.

Ex dictis callietitur primo, primum Au

gelorum peccatum nec suisse, nec esse potuis se purae omissionis . Ut enim omittio sit peccaminoiasdebet esse voluntaria, seu Folita , ii recte , vel in directe, seu interpretatiue : vel ergo esset volita ab Angelo , ut finis , vel ut l . naedium ad sinem; sed neutro modo potest C te ab ipso primo volita : Ergo non potuit pri mo peccare peccato omissionis . Minor probatur, c inprimis, quod omissio non po:lit dici volita ab Angelo per modum finis, manifestuest, quia Omidio de se est negatio, vel ptau tio , unde visit appetibilis debet necessario vestiri aliquo bono apparente, & aliquo fine. Quod vero non possit etiam primo ab ipse a peti ut medium, probatur ex eo quod Angelu S non potest velle medium , nisi in aliquasne, a quo temper velle incipit: Ergo omissio peccaminosa supponit alicuius praui finis is

rentionem; nec Angelus omittit se referre in Deum, nisi quia praue se conuertit ad se; non enim receditur a termino a quo, nisi per comnersionem ad terminum ad quem. In quo A

gelus valde differt ab homine, qui non eodem actu vult sinem, & ea quae sub fine continet xur, &sic potest velle olnisionem fine commissione, licet semper habeat actum , qui sit

causa, vel occasio omissionis: De quo in Tractatu de actibus humanis . Peccatum ergo quo Angelus amauit suam beatitudinem n cturalem , non ordinando illam in si ernati Ialem, suit peccatum commissionis,non Ptirae, quio fuit aliquis actus positiuus,

SEARCH

MENU NAVIGATION