Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

talitiam; eo quod faciat hunc conceptum esse de pertinentibus ad eum cui loquitur: ut ipsemet docet loco sit pra adducto e Hecundo

sententiarum . Comparatio vero D. Thomae tenet solum quanthun ad motioneis, & excit tionem , non vero quantum ad modum motionis, & excitacionis, Obijcies secundo contra secundam partem assertionis : Ordinatio conceptus Angeli loquentis ad eum cui loquitur, est actus internus, & liber subindeque ocultus : Ergo per

illam praecise non manifestatur talis conceptus, occultum enim non est manifestativum alterius.

Respondeo ordinationem illam esse quideformaliter internam, & immanentem, ted esese virtualiter transeuntem, & externam, quia tollit morale impedimentum quo occultatur conceptus Angeli loquentis : viide licet illa sit actus liber quoad exercitium, & usum quo fit,haec tamen libertas non obstat,quin sit manifesta alteri, hoc ipso quod Angelus loquens vult eam pertinere ad Angelum cui loquitur, subindeque ab illo cognOlcI. Ex dictis colligitur primo , ad locutionem Angelorum non requiri necessario indista tiam illorum, sed posse unum Angelum alte rum alloqui in quacumque distantia , quia potest ad illum dirigere sutim conceptum . Ita locet expresse S. 'hom. hic art. 4. ubi sic discurrir: Locutio Angeli tu intellenuali operatione 'eonsistit i intelle fualis autem operatis Angeli omnino abstracta est a loco , O temporeo in eo et rem quod est omnino abstractMm a loco, O tempore ,nihil operatur neque temtoris dικον

432쪽

Tractatus V r. . sitas , neque loci distantia . Vnde in loeutione

An eli nullum impedimentum facit distantia loci: Addo quod de Angelis eodem modo philosophandum e st, ac de animabus iePara . tis: constat autem ex Scriptura , an unam impii diu itis existentem in inferno, allocutam , fui sse animam Abrahae in Lymbo Patrum exi stentem . Ergo a fortiori unus Angelus p 'terit alloqui alterum quantumcumque di , stantem . . 'Dices, Isaiae s. dicitur de Seraphinis, quoa alter clamabat ad alterum 1 Sed locutio clamasse non habet locum , ni si propter distant iaei, s cui loquimur : Ergo videtur quod distantia impediat locutionem Angelorum. Respondeo cum D.Thoma quaest. 9. de ve rit . ar . 6. ad 3. quod cIimor ille Seraphin rum non significabat locorum distantiam, sed magnitudinem eorum que loquebantu nem pe unitatem esientiae, & Trinitatem Pers narum, quarum Sanctitatem infinitam laudabant, dacendo Sanctus, Sanctus, Sanctus. VCI etiam declarabat ardorem affectiis illorum,

nam ut recte ait Gregorius 2. morat. CaP. q. MV u ν clamor magnum est desiderimm ; ranio enim quisque mini et clamat, quanto minus desiderar; ct tanto maiorem γocem in aurem iu- circumscripti spiritu.r exprimit , quanto in se eius iucsiderium plenius fundi . . . . TAercitatur cum reueren ta motus cordis , πνσgnur es' ad a res incircam scripti Diritus clamor γε ocis. Et Augustinas in Psalm. 3 Flagrantia cha ritatis clamor eordis est. Si semper manet charmias, semper clamas; si femZer clamas , sempcrdesideras

433쪽

De Angelis. . Colligitur secundo, linguam Angelorum c de qua r. ad Corinth. 1 3. linguis hominum loquar o Angelorum non esse aliud, quam potentiam quam habet Angelus ordinandi suum conceptum ad alios: quae potentia refidet forma liter in intellectu ut moto, & applicato a voluntate: Picam ordinare est proprius a crux rationis , ut ait S. Thomas I. 2. quaest. 17. art. 2. Vnde quando dicit hic art. r. quod

voluntas ordinat conceptum meutit angelicae

ad manifestandum alteri, solum vult hanc ordinationem esse a voluntate Angeli, ut m tiente seu applicaute intellectum eius ad eam eliciendam. Quare Theodoretus explicans praedicta verba Apostoli, sic ait: Angelorum lingua diei debet in tetigendi vis, per quam non quae sensu, sed inrelligentia percipiuntur, manifestant: per quam Deum laudant , O inter fed Ferunt. Et Theophilactus sinper eundem locum : Potentia quaedam intelligendi, q ἀ inuicem diuina communicant se a , Angelorum

f. II.

Illuminatio Angelorum,non sit per infusionem specierrem, vel productiouem'lisminie iuret-- lectis alis , auτ uuionem luminis superioris Angeli, cμm lumine Angeli inferioris , sed per solam propositionem obie fit, accomoda amcapacitati inferioris.

4mae

I Rima pars huius assertionis expresse do

cetur a D.Thom. q. 9. de verit. art. I. ad 2P. Vbi sic ait.: Quando unus Angelus ab alia

434쪽

Tractatus VII. ἱlluminatur, non infunduntur ei noWae species,

fed ex eisdem L eciebus quas prius habcbat intellectusetur, consentatus per lumen superiori.r, essicitur plurium cognoscitiuus . Constat,

etiam haec pars ex dictis q. praecedenti de lo- Cutione Angelorum, nam eadem est ratio de illuminatione, & de locutione , quantum ad hoc, & omnes Theologi qui existimant locutionem Angelorum fieri sine immissione specierum , docent pariter , Angelum superi rem non pro lacere nouam speciem in intellectu inferioris quem illuminat. Quod vero ipsium non illuminet, producendo in eo aliquod lumen intellectuale, sic ostenditur: veI illud tamen e siet naturale, vel supernaturale: non naturale , quia illud non sitisceret, cum illuminatio sit praecipue desupernaturalibus . Neque si per naturale, tum

quia D. Tho.H. hic art. I. ad 2. ait quod nur sveIUs non iἱluminat alium radendo illi lumen Naturae 'el grariae, diei gloriae: Tum etiam,

quia lumen supernaturale non potest produci, nisi a Deo, ut auctore supernaturali. Nec valet si dicas ; quod licet unus Ange - lus non possit principaliter producere lumen

supernat irale in intellectu alterius , bene tamen ut instriimentum diuinae virtutis. Nam unus Aiapelus illuminat alium, ob pIenitudi- .nem Iucis , quam copiose aecipit aes Decs, non autem ex eo soliim quod mouetur ab illo, per

modum instrumetiti , ad lucem in intelleet ualterius producendam, quomodo posset etiam Japis, aut quaelibet alia res insensibilis , hi iusmodi lucem producere.

Tertia vero pars, quae asierit; Angelum ru-

435쪽

De Angelii. 3 3perioresti lion i IIuminare inferiorem, unien losium lumen intel lectuale cum lumine Angeli inferioris sicque silii ut cum eo efiiciendo intel lectionem huius de quoipium illuminat: probatur contra Bannem, & Zumel. Nam ideo isti Auctores volunt, Angelum superi rem viri re situm lumen intellectitate cum it mine Angeli inferioris quem illuminat , quia existi inant istunt cum suo lumine , non esie complete potentem ad percipiendam veritatem de qua illuminatur: sed per hanc unio nem non reddim ad hoc magis potens, cum

per illam nihil physicum ei imprimatur, sed solum Augelus superior ei assistat, ut ipsi diacunt: Ergo illuminatio Angelo cum non fit fier unionem luminis Angeli si perioris, cum umine Anseli inferioris, ad simul cum eo efficiendam intellectionem huius de quo ipsum

illuminat.

Addo quod, si una eademque intellectis efficeretur ab Angelo stipei tori, & inferiori,

vel produceretur ab ipsis, ut' a duabus causis totalibus,vel partialibus Non primum,cum repugnet unum, Se eundem effectum proc dere saltem de via ordinaria , a duabiis causis totalibus, & particularibus, siue ei uidem o dinis. Neque secundum , quia cum intellectio Angeli inferioris sit actio immanens, MVitalis, non potest ab aliquo principio extrinseco cquale est Angelus superior) tanquam a causia, etiam partiali , procedero . Eae his probata manet quarta pars assertionis, si enim illuminatio Angelorum naia fiat per in susionem specierum , vel productionem luminis intellectualis, aut unionem luna in se

436쪽

Tractatus VII.

Angeli. siperioris, cum lumine Angeli inserioris,superest ut fiat per solam propositionen,

obiecti, accommodatam capac taci Ayδeli in ferioris quae artificios im magisterium a Theologis appellatur, & sic explicatur a D. Thom. .

q. 9..de vexit. art. s. Sup rior Angelus habet cognitionem de rebus per formas magis uniuersales, unde inferior Angelus non es proportio natus ad accipiendμm cognitionem a superior

quae ipse cognosci , per illum modum qua ipse cognoscit, O ideo sudet disinguere, multiplicare per eaempla, ut sic possint a Discipulo comprehendi . Hoc ergo artificiosin magi sterium

in hoc consis ii, quod Angelusi superior di-itinguit, liuidit, & veluti partitur veritate quam ipse in uniuersali cognoscit, & sic diuisana,&dearticulatam , Angelo inferiori per

iocutionem py ponit , accomodarido se capa citati it Iius; sic enim eum illuminat, omnis enim manifestatio veritatis dicitur lumen, iuxta illud ad Epties. s. Omne quοά manifestatur lumen est.

Hanc fiblimem doatrinam accepiz Anm-licu; Doctor a Dionysio, qui cana accepissetC- statur a sirmmo Theologo, ac beat i iii no 'raz-ceptore Lo Pau Io: Dionysius enim de coe Iesi hierarchia capo I s. ante medium, e Plinean, modum quo luperior Angelus illuminat

437쪽

inseriorem, ait esse per diuisionem , partitio qnemque intelligentiar, quam ipse uniformem ab augustiore substantia accipit,in varios con Ceptus , quos prouida virtute .diuidit, propOl nitque inferiori, iuxta capacitatem ipsius. Quo

nihil elarius, & expressius in fauorem nostraesententiae dici potest. M. Obiicies primo : Angelus superior non potest diuidere notitiam uniuersalem , & eam multiplicare in plures conceptus proportion tos Angelo inferiori: Ergo illuminatio An gelorum non potest con si stere, in illo artificio is magisterio, ii in illa propositione obi cti, accomodata capacitati Angeli inferioris Consequentia. patet, Antecedens probatur. Modus intelligendi connaturalis Anetelo si periori, requirit natitiam illam uniuersalem, cum per species uniuersaleς intelligat: Ergo non potest diuidere, & multiplicare clam notitiam in plures conceptus particulares , At gelo inferiori proportionatos . Respondeo negando Antecedens,& ad eiu et probationem dico , quod quamuis moduς naturalis intelligendi An i superioris , post Niet hanc notitiae. uniuersalitatem ; hoc tamen

non typedit, quin possit eam diuidere , de

multiplicare, iuxta capacitatem inferioris : vnde modus ille connatiiralis non existit omnem conceptum Angeli superioris esse viaillers a-

lem, sed Slum quod possit eum babere , ctio

votuerit.

Obijcies secundo: Angelus inserior est ii trinsece impotens ad attingendam veritatem, illuminatione Angeli superioris sibi prop0. sitan et si enim esset potens ad illam cogno- . R sicei

438쪽

scendam. non indigeret illuminatione: Ergo

postulat sibi infundi aliquid physicum , quo

Intrinsece roboretur, & fiat potens ad illam cognoscendam . Vnde D. Thomas hic art. r.

docet quod cum ad intelligendum duo concurrant, scilicet virtus intellectiva, & simili ludo rei intellectae, secundum haec duo viatis Angelus alteri veritatem notificare potest, Primo quidem fortificando virtutem eius intellectivam, secundo ex parte similitudinis. quatenus Angelus superior notitiam veritatis accipit in uniuersali quadam acceptione, ad quam capiendam inserioris Angeli intellectiis non est sussiciens, & eam quodammodo diuidit ut ab inseriori capi possit: Ergo non constituit Angelorum illuminationem in .la proportionata obiectoruin propositione, sestostensione , quam artificiosum magisterium appellamus, sed etiam in aliquo se tenente e parte potentiae intellectivae, & eam consorintante, & immutante.

Respondeo concesso Antecedenti, neganda consequentiam , intellectus enim Angeli imferioris sitfficienter roboratur, & sit potens ad cognoscendam veritatem sibi ab Angelo si periori propositam, per hoc quod illa proponatur modo sibi proportionato, & accomoda qto. Sicut enim oculus corporeus, absque sui mutatione, potest fieri potens ad videndum aliquod obiectum , quod anyea Videre Bon poterat; per hoc scilicet quod obiectiim illud in

se mutetur de improportionato fiat pr Pottionatum a ita etiam intellectns AngeIi in serioris potest fieri potens ad attingendam aliquam yeritatem , quam antea cognoscere

439쪽

ne Angetis. 3' non poterat, per hoc quod illa per magiste rium artificiosium Angeli superioris,dividatur & multiplicetur in plures conceptus, iuxta ca-- paci tatem inferioris , & sic reddatur eius intellectui proportionata . Vnde haec duo, proponere obiectum modo proportionato intellectui Angeli illuminati, & sortiscare lumen natura Ie ipsius, non ponunt in numero , sed important unam, &eandena actionem Angeli illuminantis ; siquidem ex hoc ipso, quod A gelus su perior Veritatem quam uniuersalita intelligit, interiori proponat modo ipsi proportionato, roboratur intellectus Angeli in ferioris ; sicut consertatur potentia visiva per assistentiam luminis exterioris,quo mediunt,d obiectum illuminantur;& sicut mem discipuli consortatur ex eo quod magister ipsi proponit veritatem quam antea non cognoscebat, modo proportioRato, & accommodato capacitati illius . Ex quo facile intelligitur , & explicatur doctrina quam tradit S. Doctor hia

Ex dictis colligitur primo . L locutionem Angelicam in duobus potissimum differre abit luminatione, primo quia Iocutio est simplex

manifestatio conceptus Angeli loquentis; i, Iuminatio vero, praeter manifestationem obi et i, dicit confortationem intellectitiae pote tiar, modo iam explicato . Secundo,quia loci tio potest esse de talsis , illuminatio vero semper est de veris, cum illuminatio sit actus perfectruus; intellectus autem non perficiatur nisi

Colligitur secundo, quod licet Angeli ins

ceptus

440쪽

3ys Tradratus Vir. ceptus suos manifestare, non tamen emiIhimi, nare, quia non possimi illorum intellectum confortare, tutiando illum, per illustriorem propositae veritatis ostensionem,iuxta illorum

captum; cibri sint Iil minis inferioris, & inteN ligant per species minus uniuersales , quam angeli superioreS.I ' Colligitur tertio, Daemones', quamuis sine superiores, non illuminaret sibi inferiores;zum enim actus illuminatiuuς- teste Dionysio cap. 8. de codilesti hierarchia ) sit purgativus , de persecti ius, quia purgat ab ignorantia, &perficit manifestatione. veritatis, illa tantum nuntiestatio nouae cognitionis erit ilJuminatio, quat intellectum illuminati certum reddit de verita toe rei cognitae. Haec autem certitudo in Daemonibus esse non potest, quia seinperdubitare possitnt,an qui rem sibi ignotam mani testatuit , verum dixerit. Cum enim Vnust Daemon alteri mentiri possit; nunquam auditaeertus esse potest de veritate manifestata . Ad do quod, it luminatio proprie d ieta, est man, festat io veritatis, secundum quod habet ordinem ad Deum, a quo est omnis lux,& veritar, ut docet D. Thomas hic art. s. ad K & erobat ex Dionysio cas' et de cortesti hierarchia: IN cur autem aIiqui Daemones clarius percipiana

aliquas veritates,quam ali j,dc interdum eas ilia. Iis revelent, hanc tamenFeritatis inanilast . tionem, non ordinant ad Deum , sed ad suam nequitiam detoi quent ideoqtie nota illuminat, sed potitis tene bras inducunt

Colligitur quarto , illuminationem posse fieri non solliri, de rebus super naturalibus, Semysteringratiae, ita etiam denaturalibus qua

SEARCH

MENU NAVIGATION