Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

Ex his facile probari potest sect da pars

conclusionis. Ratio enim cur Verbum procedit in similitudinem naturae, ex vi processiC-nis , non ver is Spiritus sane is , est quia illud procedit per intellectum : iste vero per voluntatem : Er o ratio prima & radicatis, cur processio Verbi sit Peneratio , non vero processio

piritus Sancti ,est quia processio Verbi est per

intellectum, processio vero Spiritus Sancti per Voluntatem. Consequentia patet, Antecedens vero ni obatur ratione D. Thomat hi: art. . ubi sic d scurrit: Sciendum est , quod taee est disc-νentia inter intelle mim ct v luntate=n , quod intellectus sit in aEIκ per hee quod res intellecta es in inteAcctv fcc κ dum suam simili: Edis em - γ Inntas autem sit in o Au , non ter hoc qModa i qua similitu do 'γοliii sit in voluntate , sed ex hoc quod voluntas baLet quandam inclinationem in rem volitam . Processio igitur quae attendi- - . . t se secundum rationem intele Esui , es fecundam rasionem similitudini x , ct in tantum potes habere rationem generationis , quia omne gene a clus generat sibi simile . Trocessio aurem quae attenditur sec ndum rationem voluntaris . non consideratur focungum ratiιnem similit udinis , sed magir fecundum rationem impellentis monentis in aliquid . Et ideo quod procedit in diu nis per modum amoris , non procedit Ῥt genitum , vel ut filius, sed magis procedit υτ spiri- rur, quo nomine quadam vitalis motio O impiιlsis designatur Quibus verbis aperte declarat , Verbum Dium iam habere quod procedat in sit militiidinem natrimi ex vi suae processionis, non l . vero Spiritum S metum . quia Verbum procedit

per intellectuna,& Spiritus Sanctus per volun- .

52쪽

De Masterio SS. Inicatὐs. 63tatem: intellectus enim, ut abstrahit a creato& increato I est assimilativus , quia inte Ileetio sit per assimilari onem potentiae cum obiecto t locetur in libris de anima: unde in persectissimo suo analouato, nimirum intellectu diuiti γ,

est assimi latiuus perseetissima similitudine , quae est identitas in natura. Voluntas Vero non est potentia assimi latiua , quia proprius modus operandi voluntatis , non est per assimiliatio nem ad obiectum amatum , sed per inclinationem & propensionem in illud: 'uare quantumcumque crescat voluntatis perfectio, non habu bit ex propria ratione terminum similem

principio vel obiecto producere, sed impulsivax perfectissimum ad ii Isid. Dices, intellectus solum petit assimilari obiecto in esse intelligibili & intentionali,non

vero in esse naturali &entitatiuo: Sed de ratione geniti & Filii est assimilari producenti

In esie naturali &entitatiuo : Ergo non rectu infertur, Verbum Diuinum esse genitum ac Filium , ex eo quod procedat per intellectum . Respondeo quod licet intellectus creatus,q ita impersectus est, & ex indigentia verbum producit, solum sit assimilativiis termini cum obiecto in esse intentionali & intelligibili; tamen intellectus diuinus, quia perfectissimus est, & verbum non ex indigentia ,sed ex infini-ra foecunditate producit,assimi latiuus est, non soli min esse intelligibili, vera m etiam in esse naturali & entitatiuo: praesertim , qui a in Deo esse intelligibile& naturale idenficantur abs que virtuali discrimine , eo quod natura diuina per ipsum intelligere purissimum Mactua-

Iissimum constituattir , Ut tiaci. I. p. 3. Qite 'sem est. . insta- .

53쪽

Listabῖς: Sicut propxium est intellectus producere similitudinem tanquam terminum suae intellectionis : ita proprium est voluntatis

producere tanquam terminum sui amoris , Vnionem a nautis cum re amata : Vnde D. Thomas I. a. quaest. 18. art. I. ad 2. docet de ratione amoris triplicem esse Unionem, Unam

n qua procedit, quae est unio silmilitudinis,quae est causa amoris ; aliam in qua consistit, quae est impetus & impii lius Quidam in rem amaram; & alteram qnam efficit vel exoptat, quae est unio realis, quam amans quaerit habere ct in Fe amata : Sicut ergo intellectus persecti sit mus, ploducit similitudinem persecti Tmam , ita Voluntas perfectissima producit perscctissimam unioncm : Arcui unio perfectissima tria irine importat identitatem in natura , sub con-mptu naturae, quam similitudo intellectualis perfectissima: Ergo non recte infertut Uerbum Diuinum esselgenitum ac filium , non autem Spiritum Sanctum , ex eo quod illisis pr cessio sit per intellectum: istius vero per Voluntatem.

Mespondeo , quod licet quanto persectior

est amor, tanto persectior debeat esse Unio , id tamen debet semper esse intra lineam amOxis , non vero extra: At vero identitas in natura,est extra lineam voluntatis & a moris, n0n

autem extra lineam intellectus, & fimiliti dinis intellectualis; quia nimirum voluntas in Deo; cum sit inclinatio naturae diuinae, est quid eam consequens; intellectio vero , cum sit id quod in Deo primum concipitur , &quod est radix diuinarum operationum , sen t tributorum ad operationcm pertinentium ,

54쪽

De a serio Sy. Trin catis. ias non stipponit nec consequitur naturam Dei,

sed eam constituit; unde licet in Deo similitudo intellectualis persectissima, sit identitas in natura , sub conceptu naturae , non tamen unio amoris perfectistima; haec enim solum dicit persectissimhm diuinae naturae , per intellectionem constitutae inclinationem.

Obijci potest in super contra nostram Conclusionem: Spiritus Sanetus habet naturam cliuinam,ex vi suae processionis & originis: Ergo eius prScessio non minus est generatio quam productio Uerbi. Consequentia patet, ex supra clietis ; Antecedens probatur primo Spiritus Sandius habet naturam diuinam.eπsua processione & origine, cum non habeat illam a se, sed a Patre Filio , a quibus pro e dii: Ereto habet illam , ex vi tuae processio nis & originis. Secundo, Spiritui Sancto ex visuae processionis , communicatur existentia diuina , cum productio terminetur ad esse: sed existentia diuina , non distinguitur etiam vir' dualiter a natura: Ergo ex vi procossionis communicatur Spiritui Sancto natura diuina. Te qtid,Pater & Fit ius producendo Spiritum Sanctum, intendunt producere sibi simile in natura , non solum in attributo. Ergo Spiritus Sanctus, ex vi tuae originis, habet naturam diurnam . Consequentia liquet, Antecedens probatur : Omne agens intendit producere sibi ii-

mile, nedum in principio proximo agendi, sed

55쪽

etiam maxime in radica li; ignis enim V.g. z-ilefaciendo, non solum intendit producere sibi simile in calore, sed etiam in forma substantia-li; & pater non intendit solum sibi assin, ita resilium in potentia generatiua , sed etiam maxime in iaptura : Sed essentia dithina est principium radicate productionis Spiritus Sancti sicut voluntas est principium proximum formale: Ergo Pater & Filius; producendo Spiritum sanctum , intendunt sibi simile in uatura , Eunon selum in Atributo. Quarto, spiritus Sanetus, ex vi suae processionis, procedit ut Deus:

Ergo ex vi tuae processionis recipit, naturam diuinam . Consequentia est. manifesta , Antecedens probatur . Spiritus Sanctus OK vi processionis procedit ut cli: sed est formaliter De ui . Quinto , Spiritus sanctus procedit formaliter ut persona diuina: Ergo ut habens naturam diuinam. Haec etiam consequentia euidens est , Antecedens vero probatur . Spiriti Sanctus, ex vi suae processi is,habet subsistentiam relativam, per quam constituuntur druinae personae: Ergo procedit sor maliter ut Per

sona Druina.

Respondeo negando Antecedens, & ad primam eius probatJonem, concesso Antecedente, nego consequentiam ; non enim quidquia conuenit termino producto per processionem, communicatur illi, ex vi processionis , sed solii in id quod est ratio tormalis terminandi processionein. Vnde cum naburae diuina noniit ratio sormalis terminandi processionem Spiritus lancti, sed quid identificatum cum ratione formali terminandi , . nempe cum ratione

amoris vel impul sus, quae formaliter termi nati

56쪽

De Mys 1 ἰο Sy. Trire paria. a licet Spiritus sanctus habeat naturam diuinam, ex sua processione Sc origine, non tamen ex vi procession is & originis. Ad secundam dico, Spiritui Sancto ccmmunicari existentiana diuinam , tamquam conditionem generalem requisitam ad omnem productionem,non tamen tanquam terminum sormalem suae processionis , qui est amor , seu impulsus. Ad tertiam nego Antecedens, &ad eius probationem dico, maiorem esse lautum veram qua Πdo agens agit per virtutem proximam de sti natam ad communicandam naturam ἄquando verd agit iter alias virtutes , intendit ad sunmtim sibi simile in principio proximo νvnde cum intellectus in diuinis , sit potentia per se primo destinata ad communicandamnaturam , non autem voluntas , Pater & Filius producendo Spiritum Sanctuna per voluntatem, non intendunt simile in natura , tot maliter ex vi talis productionis , bene tamen Pater per intellectum producendo Filium. Ad quartam nego Antecedens , nam Spiritus Sanctus ex vi suae processionis, non procedit formaliter ut Deus, sed ut amor Dei, adprobationem in contrarium , distinguo in rem: Spiritus Sanct iis ex vi suae processionis procedit ut est , sub omni formalita ce qua est, nego maiorem: Sub aliqua, concedo maiorem, dc concessa minori, nego consequentiam . PO-testque haec selutio duplici exemplo illustrari. Primum est in homine genito & in homine creato , quibus quantum ad esse eadem praedicata conueniunt,& tamen diuersis formalitatibus tenuinant , Vnus generationem, & alter

57쪽

creationem ; hans sub ratione commuzyentis creabilis, illam vero sub aliqua ratione pecu- Iiari entis. Secundum est in corpore Claristi Domini, existentis in Sacramento, pertran- substantiationem ; nam licet in eo Corpus Cluisti sit vivens & animatum anima rationali, non terininat tamen transubstantiationem :sub ratione viventis aut animati formaliter , sed si: b ratione corporis, ut docetur in tractatu de Eucharistia Ad quintam neno Antecedens , & ad eius probationem dico , Spirit im Sanctum habere quidem, vi sitae processionis , sub sistentiam relativam , perquam conliit Uitur persona , I Oa tamen formaliter, ut constituentem pulsinam, quia persona con statuitur ex subsistentia re. latiua , ut modificante naturam ; at vero spiritus Sanctiis non nabet illam formaliter, vi suae processionis , Ut modi hcantem naturam , sed praecise ut modificantem naturam , sed precise ut modi sicantem amorem , seu impulsum in obiectima amatum : Vnde procedit quidem Spiritus Sanctus , ut subsistens in amore formaliter , ut fibsistens vero in natura diuina , materialiter, & identice tantum , ' propter identitatem naturae diuinae cum amore diuino

58쪽

De Masterion. Trin Palla. . E fide certum est, dari in Deo relationes reales, id enim ex pre sse habetur in scriptura explicante. distinctionem peisinarum nominibus relativis Patris, Filia , & Spiritus Sancti, & colligitur manifestὰ exsilia celebit

Boetii sententia : Substantia pr/ebet γnitatem , relatio multipli eat Trinitatem . Et certe, cum

diuinae personae summa unitate & simplicitate gaudeant, minima omnium oppositionum d bene inter se opponi & distingui: oppositio autem re latitia, omnium minima est; illa enim quae contradictorie , contrarie , aut priuatiae opponuntur , sese mutuo escludunt, & ab eodem sibiecto expellunt ; quae autem relativa oppositione gaudent, tantum abest quod sese excludant aut expellant, quin potius ita se m tuo inserunt ac ponunt, ut viro destructo, non possit aliud subsistere Nec obstat quod relationes stat debilitanae& minimae entitatis, ut dici sat Philosophi, subindeque Deo enti perseetissimo &completis sinio repugnare videantur , licet enim relatio in creati s , in quibus habet esse accidentale, iere nullius sit entitatis & subsistentiae nullius activitatis & efficaciae , nullius soliditatis &Pcrmanentiae, in diu inis tamen, in quibus habet esse substantiale , non iolum omni impers et ione caret, sed etiam tanta est eius dignitas,

De Relationibus Diuinis.

59쪽

. nobilitas , ac maiestas, ut Sacratissimum Trinitatis Mysterium, quo nihil in Christiana R Iipi me nobilius excellentius est , in solis relationibus originis fundetur ac subsistat. Certa etiam fide tenendum est, diuinas r Iationes non distingui rea liter entitatiue abessentia,alioquin esset in Deo quaternitas,quod ait Concilio I ateranensi damnatum est , pers Mae diuinae essent compositae ex essentia & relatione, cum compositio nihil aliud sit quam di- si iactorum unio. Addo quod, quidquid in r hiis creatis habet esse accidentale & creatum , xranslatum in Deum,habet esse sibstantiale Mincreatum; teste Gregorio Magno, apud Deum tabentia sanr , O mutabilia permanent , ita accidentalia subsistunt,& identificantur cum diuina essentia . Vnde in Concilio Rheniensi dicitur contra Gilbertum Porretanum,qui ut ait D. Thomas hic qu. 28. art. 2. existimabat rela-viones in diuinis esie a m stentes, & veluti e

trinsectis astixas : Credimus nullas omnino rer , siue relationes siue proprietates siue singulari-νes, siue unitates dicantur, adele Deo , o oesint ab aeterno, ct non Deus.

Haec sunt certa apud omnes Catholicos, sed dubitatur primo , an inter relationes & diuianam essentia , sit aliqua distinctio actualis ante operationem intellectus P Secundo, an es sentia sit de conceptu quidditatiuo relationum, Sc relationes de conceptu estenti ae P Tertio , an relationes diuinae addant aliquam perfectionem relatigam ad essenti P Quarto, an diuinae relationes gaudeant existentiis relatiuis sibi proprijs, di virtualiter ab existentia essentiae distinctis. Hae quatuor dissicultates ,

60쪽

De Masterio n.Trynlaalla'. s Ide controuersiae breuiter hic resoluendae sunt .

g. I.

's primae di cultatis Dico primo, relationes diti inae, ante inteI- lectus operationem non distinguuntur ab es sentia, distinctione modali, vel formali φEst Contra Durandum,m istimantem relationes ii istingui abessentia , distinctione modali, hoc est non tanquam rem , & rem , sed ut rem &modum s & contra Scotum , eiusque Discipulos asserentes illa distingui distinctione forma

is, quam ea natura rei appellant, &quam Sc tus ait priscedere intellinum omni modo. .

Probatur primo ex Concilio Rhemensi, ubi contra Gilbertiim definitur , relationes & ese sentiam , non esse ratione Theologica distinguendas, seu ex natura rei, prout ratio Theologica opponitur rationi mathematicae, quae est sola distinctio per intellectum. Probatur secundo ex Concilio Lateranensi stib Innocentio III. cap. Damnamus de summa Trinitate, ubi sic habetur : Licet alius sit Pa-

ser, alius Filius , alius visitus San Aus , non tamen aliud : Sed id quod est Pater , U Filiuno Spiritus Sanctus, idem omnino. Idem asserit Augustinita lib. .de Trinit.cap. s. ubi ait: est aliud Deo esse , aliud personam esse, sed idem omnino: Sed quae sunt omnino idem,non distinguuntur actu , ante intellectus operati nem, cum omnimoda identitas omnem realem actualem d ist inctionem excludat: Ergo rela riones diuinae ante intellectus operationem l l C 2 non

SEARCH

MENU NAVIGATION