Manuale thomistarum, seu Breuis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus, ab adm. reu. patre F. Io. Baptista Gonet Riterrensi, Ordinis ff. praedicatorum, ... Tomus primus sextus

발행: 1681년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

sint de conceptu quidditatiuo Dei , sal emtanquam modi & termini, quibus natura diuina essentialiter petit modificat i,aut termin xi, iligitur ex M. PatribusAit enim Athanasius orat. contra Gregat. Sabellii 3 Vniuεσα plenitudo es integritas Deiιatis es Pater O FG sius. Et Cyrilla ib. 2.Thes. c. 2. 2 qu potest esse perfecta Deitas,nisi Filium bκbear, o fructum ea se ρη erar . Et lib. 3. c. I. Spiritus Sanctus in ipso Deo essentialiter est . Sentiunt ergo ad plenitudinem , actualitatem, & perfinioncm drinae essentiae relationes pertinere, tanquam terminos suae lincunditatis, de modos quibuς essentialiter petit modificari . Vnde D. Thomas hic quast. 27. art. a. ad 3. ait: In ipsa petfoctione diuini esse continet x O Verbum inte ligibiliter procedens, O princiJivm Verbi, O c. Quae Verba ex ponens Caicianus asicrit, quod

ii Deitas pro meritis deliniretur, includeret in sua ratione formali , non istum quid est sapientiae, iustitiae, misericordiae, & reliquorum a tributorum : sed etiam quid est Paternitatis, siliationis, re spirationis- Ratio etiam id suadet, si enim admittatur

relationes non esse de conceptu saltem implicito diuinae essentiae, illa concipietur ut acinalitas per relationes,& in potentia ad illas δε ex illi a , & essentia fiet aliqua compositio , saltem Der rationem , quod diuinae actita sitati& sinplicitati prorsus repugnat. Repugnat etiam infinitati essendi, quod in ea non importetur implicite saltem, omne ens possibile : Ergo relationes sunt de conceptu quidditatiuo essentiae diuinae , atque adeo non possitnt ab eis obiecti', praescindi . P

72쪽

De Masteria sS.TrGratrae. 63 Id apertius patet in sententia illorum qui nobiscum censent , essentiam diuinam includi 'entia liter in conceptu relationum;hoc enim sipposito, manifestum est,etiam relationes includi in conceriti essentiae, & ab ea non posse

perfecte praescindi: Quia impossibile est, tuoq

conceptus obieetiuos ita inter se comparari, ut unus es nitaliter includatur in alio, quin alitis pariter. includatur in ipso. Vnde quia enstranscendentaliter includitur in omnibus disia ferenti js, illae pariter implicite continentur in ipse, ita ut inter ens & eius disterentias , non possi t fieri perfecta praecisio, Π locent nostri Thom istae in Metaphysica . Ratio au em huius doctiinae est , quia abstractio seu praecisio, est motus quidam separativus: terminus autem ad quem separationis , non potest in termino a quo separationis reperiri: Ergo eo ipse quod unum an alio essentialiter continetur, illud in quo includittir, per rationem ab eo se parari

aut prascindi non potest Confirmatur: Id praestat periecta praecisio

per eonceptus , quod realiter iacit realis sep

ratio et Sed impossibile est , quod unum sit rea- dilex perfecte se paratum ab altero, quin etiam . alterum sit pelueete separatum ab illo: Ergo etiam repugnabit duc sinconceptus obiecti uos ita se habere , ux unus persect e per rationem

abiti aliat ab alio , & alius non sit pariter pera ationem perfecte praecitus ab alio Obiicies primo : Relationes concipiuntur aduenire Deitati, eamque determinare: Ergo illam in suo conceptu includunt. Responde, relationes quoad relationem esellicitam , csncipi aduenire Deitati , camqu'

73쪽

determinare , non velle quoad rationem ii plicitam , tu hoc sufficere ut illa sit de conce tu suidditatiuo relationum, ut patet in ente uecui secundum rationem adueniunt modi es- sendi per se& in alio , illudque per rationem

determinant, & tamen ens est de concepta quidditatiuo illorum quia secundum rati nem soluin explicitam concipiuntur enes aduenire , illudque per maiorem soluin expressi nem determinare & contrahere. Obiicies secundo 1 Relationes Personas Diauinas constituunt : Sed non possent eas constititere , si diuinam essentiam in suo concepta includerent: Ergo eam in suo conceptu non includunt. Maior patet , minor probatur . Constitiniuum non potest dicere totum quod est in re constituta : Atqui si relationes in se includerent diuinam essentiam,dicerent totum quod personae Diuinae , illae enim relationem - tanto m cum natura diuina important: Ergo non possent Personas Diuinas constituere. Respondeo eoncessa maiore, egando min rem , ad constutitionem secundum rationem , sufficiant duo distincta quoad rationem expliacitam . Vnde ad probationem minoris distinguo maiorem: Constitutivum non potest dicere totum quoa est in re constituta,explici, te concedo: implicite negoi. Nam modus es. endi per te constituit ens. ita ratione sibstam. tiar, & tamen ratione mentis in suo concepta implicite includit Cue ergo situllder pade nitas v. gia non poterit Personam: Patris conit, ruere,quamuix implicite diuinaru euentiam ita. cludat, R: consequenter implicito dicat totum

quod ex li hae in Persona Patris. importalita ε

74쪽

ijcies tertio: Si diuina essentia deri ternitate praeit icetur essentia liter, te illa etiam praedi atur essentialiter quod sit communicabilis tribus Peisonis: Sed hoc repugnat, cum incommunicabilitas st de ratione Paternitatis : Ergo & illud. Sequela maioris probatur De quo praedicatur essentialitet diuina essentia, praedicatur etiam omne praedicatur illi essentiale : Sed esse communicabilem tribus p.rsenis, est praedicatum essentiale diuinae essentiar: Ergo si diuina essentia de Paternitate praedicetur essentialiter, de illa etiam praedicabitur essentialiter quod sit commanicis,lis tribus Perianis. Respondeo negando sequelam maioris , Mad eius probationem distinguo maiorem: De quo praedicatur essentialiter diuina essentia , Praedicatur etiam omne praedicatum illi essen tiale, Vel absolute , vel cum addito , concedo maiorem. Absoluis semper, nego maiorem s.& sub eadem distinctione minoris , nego colὶ sequentiam. Itaque de paternitate non potest absolute & sine addito dici quod sit communicabilis Filio, bene tamen cum addito cum specifieatione essentiae. Unde licet haec propositio sit talsa: Paternita; est eommunicabilis

Filio: Haec tamen est vera Paterniras essentia diuina communicabilis Filio.

obiicies quarto contra secundam partem nostrae sententiae, quae a sierit relationes esse de conceptu quidditatiuo diuinae naturae

Quidquid praedicatur essentialiser de diutinnitate, praedicatur etiam essentialiter de singulis Personis Diuinis: Sed de Patre non prae

dicatur essentialiter siliatio, neque de Filio

75쪽

paternitas: Ergo paternitas & filiatio non sunt de essentia diuinitat is. Respondeo primo , distinguendo maiorem rQuidquid essentialiter praedicatur de diuina natura , praedicatur etiam essentialiter de sin-

i tulis Personis Diuinis: Si de ea praedicetur

essentialiter, ut constitutivum eius metaphysi- 'cum,vel ut eius praedicatum essentiale, eo modo quo attributa de illa Praedicantur, concedo maiorem. Si de ea praedicetur essentialiter, tanquam modus. inadaequatus diuinae naturae , eam essentialiter terminans aut modificans,n Eo maiorem. Paternita; autem & Filiatio,nec funt praedirata quidditatiua diuinae naturae , nec ad mera physicam eius Coras Etlitionem pe

tinent,sid solum sunt modi quidam inada quari,a qu bus estentia diuina, ob suam foecundi- , ratem, amplitudinem, & eminentiam,petit ese sentialiter modificari & terminari. . Secundo responderi potest . distinguendo at iter eandem maiorem : Quidquid essenti . liter praedicatur de diu initate., praedicat retiam essentialiter de singulis personis:vel ab- ,

sblute,vel cum reduplicatione essentiar, Concedo maiorem. Ab lute semper, nego mai rem . Similiter distinptio minorem : De Pa- ire non praedicatur filiatio , absoluto, concedol minorem : Cum reduplicatione essentiae, nego. minorem S consequentiam. Solutio patet ex supradictis: Sicut enim haec propositio: T ἔπι nilax est communieabilis , absolute concedi non potest, bene tamen cum addito, & specifi- . c ta essentia ex parte sit biecti,dicendo scilicet: .i Paternitas est essentia diuinae pluribus commus nicabilis . Ita etiam ista : Paternitas es filia--

76쪽

. . De Masterio v. MItafri , absolute concedenda non est, bene tamen '

Obi;cies quinto: Pater communicat Filio totam essentiam , & tamen non communicat ii paternitatem : Ergo 'aternitas ad essentiai diuinitati non pertinet. - . si paternitas esset de diuitii tatis e sientia, Filius non esset persectus & in-' rege Detis,quia illi deesset aliquid ad essentia .Hgati peltifens, nempe ipsa paternitas . Respondeo prinab, haec argumenta soluenda esse ab Aduersariis , cum eadem ratio sit de Inclusione identica,ac de inclusione essentialis 'ni estisio enim essentia tis non additi maiorem inclusionem a parte rei, quamdicat ipsia inclu- Iro identica; nisi quod inc susio essentialis, praeter inclusionem identicam , addit etiam inclu-1ionem obiectivam , in ordine ad in tel l ectu in concisei tem. Carte um tota dissicultas est de inclusione identica, quae eadem est in utraque

rententia.. ,

Respondeo secundo, Patrem communicare' Hlio totam essentiam , non tamen totaliter, quia licet ei communicet constitutivum, Deitatis in esse naturae,& omnia attributa,& Praedicata essentia lia, non tamen omnem modum essentialem. Ex quo soliim sequitur, paternitatem non peitinere ad essentiam Diuinitatis , eius metaphysicum , vel ut praedicatum essentiate; non tamen eam. non 'pei tinere ad essentiam illius, tanquam modum

essentia Iemia 'Ad confirmationem vero respondeo prim , negando absolute maiorem , tum quia relatio-

77쪽

nes non aῆdunt perfectiones ad essentiam dia. uinam ut dicemus Paragrapho sequenti, unde ex eo quod singulis persionis non competant,

non sequitur quod quaelibet persena non sie

integer Deus, integritate persectionis: Tum etiam, quia omnis modus essentialis diuinitati, singulis personis non debetur Uel secundo , maioris claritatis grati i , distinguo eandem maiorem : Filius non esset perfectus, & integer Deus , integritate praedicatorum essentialium sibi debita, nego maiorem. Integritate modorum essentialium , qui Diuinitati debentii r,& non singii lis Personis, concedo mai .

Ex his facile intelliges Meκ licabis aliqua

testimonia SS. Patrum, quibus asserunt, TrIni

talem non dici substantialiter de Deo , & relationes non praedirari de Deo secundum substant iam;nam selum intendunt Trinitatem,Vel re lat iones diuinas, non praedicari de Deo eia sentialiter per modum constitutivi, vel per modum praedicati essentia iis , qualiter attribu-va de Deo enuntiantur, non negant tamen de Deo dici essentialiter per modum terminati nis,aut modi essentialis. Similiter quando D. . Thomas quaest. 8. de potentia a ri. a. ad docuit praedicationem ista in , Deus est Pater, inon esse formalem, sed identicam, sollita voluit , eam non esic sormalem , formalitate constitutionis & expressionis, non aurea megare

intendit, eam esse formalem , formalitate ii clusionis, & terminatiouis. se

78쪽

s. III.

solutio terita difflauitaiI r. Tertia difficultas est , an sicut attributa addunt ad essentiam perfectionem aliquam absolutam, virtualiter distinctam a perfectione essent iis, ita pariter relationes praeter abseli tam persectionem essentiae, quam imbibunt, transcendentaliter includunt, ratione conceptus relativi, & ut sunt puri respectus ad terminum, vel, ut alij loquuntur , secundum rationem Ad, explicene Mdicant perfectionem aliquam relativam, viretialiter disti iactam a persectione essentiae , vel solum absoluta s s- sentiae perfectione gaudeant . Haec quaestio problematica est in Schol χ omistarum, ali s affirmantibus, alijs negantibus dari in persenis diuinis , huiui nodi per sectiones relativas. Sententia tamen negans videtur probabilior, & conformior princi-ci ijs doctrinae D Thomae, qui hic art. r. hoc discrimen inter relationem & alia praedicamenta constituit, quod alia praedicamenta respiciunt subiectum ratione sitii, in illo sistendo,& ponendo in illo aliquid per quod subiectum

se habet ad te, & non ad aliud; ut patet in Dantitate, quae secundum propriam rationem poni; in substarinia extensionem partium , Per Quam illam perficit in se & ad se: Relatio velo secundum propriam rationem in generis, non

resipicit subiectum , ratione sui , & sistendo in illo ; seu ponendo in illo aliquid , per qu0d sit tale in se & ad se, sed ordinando illud ad

79쪽

terminum, R ratione ipsius termini. Ex qua d*ctrina Angelici Praeceptoris, hoc pote st confici argumentum i Ratio perfectionis debet sumi per respectum ad subiectuna inspectum ratione sui , quia debet respiceresibiectum perfectibile, per commensiurati hem cum illo: At relatio nullum ratione sui peculiare subiectum respicit, in illo sistendo, sed rationc sui termini seu correlativi, cium eo ipso quod conceptus aliquis relativus sit, etsi subiectum respiciat,debeat illud resipicere, ordinando illud ad terminum, & ratione ipsius termini: ergo nulla relatio, ex vi pNprii con- ceptus relatiui,explicat vel dicit persectionem& consequenter relationes diuinae non addunt persectionem ialatiuam adessentiam. Respondet quidam recentior Thom ista ,

quod lice perfect io ab se tuta respiciat subi ctum persect ibile ratione sui, tamen persectio' relativa resipicit silbiectum perfecti bile in ordine ad aliud, ut patet inquit in potenti js &habitibus, quihus homo perficitur in ordine ad

obiectum externum.

Sed contra: quamuis aliquid possit respicere subiectum periectibile in ordine ad aliud ,

quando nimirum dicit solum ordinem transcendentale ad illud, ut constat in exemplo a ducto de potentijs & habitibus, non tamen quando est purus respectus , & respicit aliud subratione puri termini, ut contingit in Profiposito: Intantum enim aliquid est bonum Sepersectum , inquantum est in actu existentiaris vel ad illam ordinem dicit ut docet S.I homas

supra quaest. . art. s. &quaest. s. art. I. purus

80쪽

De MUεν ἰο SS. Trinitatis. TIillo , vel ex ordine ad illud, habere existentiam ; quia illud quod tribuit existentiam relationi,aebet aliquam activitatem habere, vel saltem aliquam causalitatem erga illam exercere: TermiRus autem relationis, cum habeat solihia terminare, & rationem puri termini exerceat, omni actualitate caret, & nullam causalitatem erga illam exercet.

Ex hoc larmari potest secunda ratio pro nostra sententiae Ratio enim bonitatis & pe sectionis sumitur ex ordine ad esse . Sed colationes diuinae , secundum conceptum relatilium, & ut sunt puri respectus ad terminum , non exprimunt ordinem ad esse, sed selum ratione essentiae diuinae, quam i ncludunt: unde

S. Thomas quaest.2. de potentia ari et . ait criodrelatio in quantum est relatio, non habet quod

sit aliquid sed solum suod siς ad aliquid : Ergo

relationes diuinae , secundum concep tim relatiuum, es ut sint puri respectus ad terminum, nullam dicunt pei sectionem relativam , sed gaudent solum bonitate infinita diuinae essentiae, in eis transcendentaliter inclusae. Ex quo intelliges notabile discrimen quod inter relationes & attributa Versatur : cum enim attributa relpiciant essentiam Tatione sui, illamque perficiant in se,& non in ordine ad aliud qliod habeat rationem puri termini, ei addunt perfectionem aliquam virtualiter δcratione distinctam: relationes vero ex Propria ratione explicita , non respiciunt diuinam essentiam, sed terminum illis correlatum, subindeque diuinae essentiae non addunt aliquam perfectionem virtualiter distinctam , sed tantum purum respectum, a persectione vel im- Ihel ii

SEARCH

MENU NAVIGATION