장음표시 사용
211쪽
desumptos fuisse ab antiquis idololatris , qui ijsdem utebantur, dum spurcissimum idolum suum Baal-Peor col
Postremis non legimus, Deum imposuisse Israelitis onus aliquod uniuersale orationum , seu precum quotidianarum: sed reliquit in cuiuslibet libera pietate, vel potius in arbitrio, & prudenti dispositione eorum , qui praesunt religioni, numerum, tempus , dc modum precum: quemadmodum scribit Maimonides in Iad Chazahab, in Tractat. de precib. O benedict. Sacerdotum , Cap. I. g. q. Vbi refert , Ezram summum Sacerdotem cum Consistorio suo constituisse omnibus Israelitis quotidie duplicem orationem, matutinam, dc vespertinam, responden tem duplici Sacrificio iugi. Cum vero offertur Sacrificium superadditum; decreuerunt tertiam orationem esse superaddendam . Decreuerunt etiam unam orationem nocturnam , quae tamen nullam induceret obligationem. Praeterea
in die ieiunij tantum , unam orationem insti-
212쪽
ἱnstituerunt, quae vocatur clausula, prOpe occasum Solis . Tres igitur orationes praescripsit Eetra cum Consistorio quo tidianas Israelitis; matutinam vesper tinam , cuius obligatio ad omnes pertineret , nocturnam , quae esset liberavniuscuiusque voluntati . Nihil tamen in his orationibus commiscuerunt earum
nugarum , & quisquiliarum, quas M
humetus orationibus suis admiscuit. Por-rci orationem aliquam non solum mane, ec vespere , sed etiam noetu ,&interdiu effundere, commune est omnibus Christianis , idque faciunt partim sponte ,
partim ut diuino praecepto satisfaciant. Quamuis enim Christus peculiaria orandi tempora non praescripserit et quia tamen oratio est de i ure diuino, 6c neces. 'saria ad aeternam salutem, ideo tenentur Fideles omnes sub graui culpa orare,prae sert i m cum publica, aut priuata nece stitas requirit , dc ita ut non nimis diu ab oratione desistant. Porrci non expediebat orationis tem-POra,praesertim frequentia, uniuersim H- deliin
213쪽
delibus statuere, cum plerique ita vel publicis, vel priuatis negociis distenti sint,
ut vix tempus aliquod certum, ac liberum ad orandum habere possent :& Mahumetani ipsi precum suarum tempora vel differunt, vel permiscent, vel omittunt : nisi sorte quando publice a Christianis, vel aliis obseruari se vident: tunCenim ad pietatem ostentandam , stato tempore preces, seu gesticulationes suas persoluunt. Quod vero nonnulli, etiam e nostris, qui inter Mahumeta nos fuerunt, referunt de admirabili illa attentione & reuerentia, quam Mahumetani in orationibus suis ostentant, iam dixi oriri posse partim ex astu Daemonis, partim ex naturali
illi genti hypocrisi , partim denique eX
consuetudine . Sed quantacumque sit illorum attentio, 3c animi fictio in orando, nunquam certis perueniet ad eam, quae in Brachmanibus Indorum apparet . De his enim loquens P. Vincentius Maria supra laudatus, in suo Itinere ad Indias Orientales, lib. a. asserit se vidisse
214쪽
multos , qui ab aliquot annis antea , perstabant brachijs in serina Crucis extensis immobiliter orantes et inter quos unus erat in Surate, qui per decem continuos annos in eo situ persistebat. Plures orant genibus flexis, ac manibus iunctis , abortu Solis usque ad occasum. Quidam Prope Suratem per duos annos immobilis persistebat, oculis in Caelum defixis . Accidit ut ebrius quidam miles h nostris, evaginato gladio minitaretur se illum
occisurum , nisi oculos demitteret, atque inde moueretur. Cumque ille nihi ominus tamquam lapis immotus persisteret; miles elato gladio humerum illi sinistrum grauissime vulnerauit,pe neque abscidit. Nostri vero misericordia m ti , chirurgum suum accersiverunt, ut curaret illum . Sed omnem curam pem tinacissim h reiecit , ne tantillum ab oratione sua distraheretur. Haec pauca li-huit referre, ut intelligant Mahumetani quantum possint & efficiant Daemones , in falsis Sectis per haec orationum figme-ta , fide concilianda e neque defuerunt , neque
215쪽
neque desunt inter nostros qui eodem modo a Daemone decipiantur. Non tamen putet Lector,hanc Mahu- metanorum in oratione attentionem &Teuerentiam , tantam esse, quantam quidam ex nostris reserunt. Ex ijs enim,quae superius dicta sunt de eorum regulis &salutis, manifeste contrarium colligitur, nimirum eorum orationes non esse sine aliqua irreuerentia , vel in risu , vel in colloquutione , vel in alijs leuitatibus. Credo tamen,quando ab alijs, & praesertim Christianis& Iudaeis, videntur, ab his se quantum possunt temperare. Ce tum etiam mihi est, non paucos eorum huiusmodi orationes praetermittere,praesertim si nemo si i , qui eos vel notare, vel punire possit. Neque selum hoc in oratione , sed etiam in ieiuni0, in abstinentia a cibis vetitis, & alijs praeceptis Alcorant , faciunt. N Ter
216쪽
Tertium fundamentum de Eleemosena , a
ΑΜ praemonui, fundamentum hoc, quod Zastat appellatur , non esse propriδ eleemosyna, sed speciem tributi, aut decimarum , quas Nossemi soluere coguntur ex proprijs facultatibus , praecipue pro expensis in bella contra infideles ; hoc enim significant verba toties in Alcorano repetit' o hi pro via Dei. Et quidem hic filii sco-Pus unicus Mahumeti : sed ut ambiti
217쪽
nem, rapacitatem suam aliqua pietatis larua cohonestaret , expensas quas pro
dilatando imperio suo, ac finitimis populis iniuste sibi subfciendis, a suis exigebat : pro religione tuenda se accipere mentiebatur . Utque mendacio suo fidem inueniret, alijs etiam nonnullis phsoperibus , huiusnodi decimas, seu verius rapinas, destinauit; itaut & in pauperes atque egenos alendos : in earumqtiaestoribus mercedem seluendam : insequestres concordiae dc unionis inter Mossem os remunerandos: in captiuos redimendos: in aere alieno grauatos suta leuandos: in eos, qui domi sute diuites, in aliena regione pauperes detinebantur, adiuuandos, earum pars aliqua impenderetur. Ab his tamen excluduntura Doctoribus Quaestores , Sequestres v-nionis inter Mostem os, &captiui redimendi.
Si hoc fundamentum census, vel decimarum, in res pias, dc praesertim in bella contra Infideles impendendarum , perfectionem aliquam aut sanctitatem
218쪽
confert in Religione, negari non potes, non minus apud Christianos, quam apud Mahumeta nos huiusmodi fundamentum reperiri. Verum cum ea, quae per Vim a populis extorquentur, grauia plerumque sint,&odiosa ijsdem populis, quamuis sub specie pietatis exigantur e ideo exigui, dc saepe nullius meriti esse existimanda sunt. Quamobrem in Christiana Religione plerumque sponte, & ex pro-Priae pietatis motiuo , fideles bona sua
Deo offerre consueuerunt: & ipsi Ecclesiarum ac Monasteriorum reditus, qui
serε ubique copiosissimi sunt, vel saltem fuere, ab Imperatoribus, Regibus, Principibus , alijsquc opulentis viris sponte relicti sunt. Vt autem intelligat Lector, quaenamst apud Mahumeta nos huius fundamen ii praxis, audiat verba D. Ricauti, de cuius fide, utpote inter illos diu Commorati, dubitari non potest. Ita igitur 1lle lib. 2. Histor. Othom: cap. q. Ex Uibulus praecepti, quilibet priuatus tenetur Wre unum pro Angulis centenariis omnium
219쪽
suarum facultatum ad pauperes adiuuan dos. Verum auaritia, ct politica apud Turcas ita praualet, it diuites ne teruncium qi id soluant, etiam si hoc praeceptum fueriι tanquam quid use itiale siM religionis . Auaritia eos di adet , ne tanta bonorum suorum portione se Dolient. Politica verbnon patitur , Ut palam sat, in quoto facultates eorum confisant i id quod ex computa declinarum, seu tributi, facile posset pene trari. Itaque pauperes tantummodo obser rιant adamvshn hoc praceptum , quod alij oblinate contendunt esse superuacaneum a dieο qu)d nunquam potuerit cadere in mentem Dei , Ut propter illius Obseruantiam , de Uira, ac facultatibus amittendis periclitaren
Praeter Zacati seu praeceptu decimarum, habent etia Mahumetani usum frequentem G ul Sadcat, nempe eleemosyn γspontaneae , itaut quotidie saltem aliquid cibi pauperibus praebere dicantur. Mira sunt quae de hac in pauperes, & inter se
mutua eorum Charitate reseruntur. Ne
que solum erga homines , sed etiam erga N a bruta
220쪽
bruta animalia pietatem suam extendunt, cibum ac potum praebentes volucribus , canibus , ac selibus, atque Copiosos reditus in testamentis suis condendis, relinquentes, ut Xenodochia , seu hospitalia , pro his animantibus excipiendis & alendis , construantur . Verum qui adeo humani sunt erga bestias, tantumdem se inhumanos & crudeles e ga homines , Christianos praeserti m Europaeos, se ostendunt, occasionem omnem eos vexandi atque opprimendi captantes, quemadmodum refert P. Vincentius Maria superius allegatus lib. I.
cap. II. Notandum vero , Cum hac apparenti Mahumetanorum Charitate , Coniunctam esse magnam fraudandi, fallendi, ac furandi consuetudine. .Ita enim scri-hunt de illis tanquam oculati testes, Gabriel Sionita, & Ioannes Hesronita Maronitae ε monte Libano, Interpretes R ij, in tractatu de nonnullis Orientalium urbibus: Velut bruta animantia,'rationis penitus expertes , in omnia vitia praecipites