Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

esse laudanda in , ut pote actum Christia nae virtutis . Et quidem non pauci etiam inter Christianos propter hanc causam

spontε abstinent a vino, carnibus, at que etiam laeticiniis & ovis r non tamen propterea earumdem rerum usum in caeteris damnant: neque credunt haec ipsa , suapte natura, mala esse, aut illicita. Caeterum non desunt etiam inter modernos

Infideles, qui a vino superstitiose abstineant. Et inter fideles quoque plures sunt abstem ij, dc tamen vitiosi & mali. Ex opposito autem plurimi bibunt vinum,& nihilominus sunt viri optimi: &profecto plerique sancti vinum biberunt. .

Quod de vino dictum est, de ludo dicendum. Dupleκ autem es ludus : alius qui plerumque fraudibus, periurijs, ac pactis cum Daemone ansam praebet, Vel graue malum, &saepis exterminium aD seri familijs. Hunc etiam Christianae te ges, tam sacrae, quam politicae, seuerim-mis interdicunt. Alter verti est prorsus innocens, & tantummodo ad animum a curis subleuandum, & ad corpus laboribus

272쪽

23o prodromi ad

ribus defessum recreandum , vel etiam salutis causa exercendum adhibetur. Hic si intra limites moderationis Contineatur, non solum nullum vitium est, sed etiam eontinet actum virtutis Eutrape-liae: & cum ex motivo virtutis eXercetur,

non potest esse sine aliquo merito apud Deum. Quamobrem etiam viri religiosissimi ac sanctissimi eodem se aliquando Tecreant: nec tamen putant ludum suum Deo displicere. De quo vero ludo Mahumetus loquatur , incertum est apud Expositores. Nam dictio i , qua ille utitur, valdhambigua est. Communiter tamen accipitur pro b Ut ludo alearum , qui generatim praesertim quando fit lucri causa ab omnibus improbatur,nisi fortε de moderato lucro pactum illum coae

273쪽

Caput Decimum quintum.

V Μ Mahumetani into religionis suae praeceptas circumcisionem enum rent; mirum quod Mahumetus nihil de ea , rene ipsum quidem n men, in Alcorano habeat : Hoc autem argumentum est vel illum non fuisse circumcisum, vel e reum cisionem improbasse . Mahumetani tamen, se per traditionem praeceptum hoc ab eo accepisse contendunt: imo communiter tenent,illum natum fuisse circumcisum :Multi tamen a Gabriele, & non nulli

c quod

274쪽

232 Prodromi ad

c quod verius sorta se est ab auo suo Abdalmotalleb praeputitim illi abscissum suisse assirmant. Verum communis sententia est , Mahumetum, di Mahu- metanos, retinuisse usum circumcisionis, quem iam inuenerant inter Arabes Ethnicos, ab Ismaelis polleris derivatum . Quidquid sit, certum est, circumcisionem non esse apud Arabes aliquod Sa-Cramentum , vel aliud pertinens ad sundamenta religionis, sed signum distinctiuum ipsorum ab alijs gentibus, atque etiam a Iudaeis: Quamuis enim etiam hi

circumcidantur, diuerso tamen a Mahu metanis ritu ,& forma utuntur. Et nihilominus si Mahumetani fiant, non tamen iterum circumcidi coguntur. Ex dictis,.dicendis, manifestδ con- .uincitur, circumcisionem Mahumetani- , cam , nullam importare sanctitatem aut

persectionem religionis; sed idem pro- esse praeputium abscindere, ac basebam tondere, vel ungues praecidere. . Et quidem nonnulli, inter quos est Gabriel Bremon d lib. 3. cap. 3. qui inter Mahu- .

275쪽

metanos diu ,&familiariter versatus est; putant Mahumetum Circumcisionem

admisisse , quia Orientales valde longum praeputium habent, quod impedimento illis est ad aci um coniugalem ι & praeterea contrahit multas sordes, ob quas Mo- 1lemi existimant se ineptos reddi ad orationem .

Sed quicquid sit ; certum est ex sententia non selum Christianorum qui hoc habent ex doctrina Christi , &Apost lorum , imo& Prophetarum sed etiam

veterum & sapientiorum Hebraeorum , circumcisionem, ac Caeteras leges Ceremoniales, ac iudiciarias praeter eas quae spectant etiam ad morales per aduentum Messiae abolendas fuisse : dc Mahu- metani ipsi, ut alibi diximus, ex authoritate Alcorani, Sura 3. vers. q9. Credunt Christum omnia, vel saltem multa, prae- .sertim circa licita, de illicita, ex Penta-- teucho aboleuisse. Porro praeter has auis thoritates ; est etiam ratio manifesta, cur omnia haec, & praesertim circumcisio,in aduentu Messiae essent centura. Cum enim '

276쪽

enim tam in sententia Christianorum , quam Hebraeorum, omnia essent in ordine ad Messiam venturum, &figurae, ac signa illius , ac nouae legis per ipsum instituendae r figurae verti ac signa , iuxta Philosophos , nullam aliam per se habeant bonitatem,quam rei figuratae, ac siqn ificatae, manifestum est , si res significata iam praesens sit,& oculis exposita, signa esse omnino superflua 8c impertinentia . Quod autem circumcisio SDguum fiterit, habetur manifesth ex lib. Genes cap. II. ubi sic loquitur Deus ad Abraham : Hoc es pactum meum , quod obseruabitis inter me, f vos, ct semen tuum pOR te e circumcidetur ex vobIs omne mascutinum e ct circumcidetis earnem praeputii vesri, ut fit in 'num sederis inter me, ct vos. Eodem modo S. Paulus in Epist. ad Rom. cap. q. loquens de Abraham, scribiti Et Agnum accepit circumcisonis, fi

gnaculion iustitia fdei di id est Messiae, &iustitiae conferendae per fidem, dc legem eius. Sive autem in verbis Dei allegatis tactum significet legem Christi, siue ipsa Chri-

277쪽

Christum: plum iam ipsum pactum aduenerit, inutile prorsus, &superuacaneum, imo de fidelitati Dei iniurium , erit signum circumcisionis , quasi vero Deus pacto suo non stetisset. A tqui non solum vana , dc inutilis , sed etiam pudicitiae , di modestiae , atque honestati perniciosa est Mose morum circumcisio. Non enim eam adhibent infantibus octo dierum , sicut Hebraei ; sed pueris, & adolescentibus grandiusculis, teptem, decem, duodecim, & quindecim annorum , Nemo vero non intelligit quanti periculi sit, praesertim Mosi emis in masculam venerem pronissimis, huiusmodi puerorum , seu adolescentium , praesertim si formosiores sint, verenda intueri, & attrectare illis modis,& blandi iijs, quibus consueuerunt. Periculosius etiam hoc est in puellis grandiusculis, nam de hae multis in locis lent circumcidi. Neque obijciant,etiam

Abraham circumcidisse Ismaelem quindemnem. Nam hic erat filius illius, de ipse vir sanctissimus, ac seneX centen

278쪽

tii it quamobrem poterat hoc facere . Concludo cum S., Paulo ad Galat c.6. Iii Chrso Iesu neque circumrim aliquid υ hi, neque praeputiunis sed es , qua perebaritatem operatur . Nam ut scribitidem ad Corinth. Ep. I. cap. 7. Circum-eso nihil es, ct praeputium nihils, sedo seruatio mandatorum Dei Porrci Deus

non istum per Christum, & Ap 'olos,

sed etiam per Prophetas manifeste oste dit, se non tam curare de cireumcisionec nidi , quam de spirituali , per carn Ilam sign i ficata. Qua mobrem diκit Moyses Israelitis Deuter. c. Io. Greumcidite igitur praeputium cordis υesri , ct ceruicemusram ne induretis amplius . - Et Deus ipse per Ieremiam cap. . Circumcidim ni Domiηο , ct auferte praeputis cordiunc ovemorum, ne forte egrediatur , ut ignis , indignatio mea. Quod si Mahumetani, Censent circumcisionem ad Religionem Pertinere, imperfectus est Alcoranus,qui nullam illius mentionem faciat,& ta mea unanimi consensuas erunt,

cora ia

279쪽

Corano omnia cnempe quae ad religionem spectant contineri. Si autem putant illam esse merum signum politicum

ad gentem suam ab alijs distinguendam :valdh stultos se ostendunt, qui signum illud elegerint, quod sine pudore, & dolore fieri non potest, i c quod vilissimae

Hae braeorum gentis proprium est.Quamis uis enim diuersa ratione , nihilominus tam Hebraei, quam Mosi emi praeputium recidunt. Petent sortasse a nobis Mahumetani , cur Christus circumcidi voluerit, quemadmodum in Evangelio S. Lucae cap. a. asseritur, si per ipsius aduentum circummcisio erat abolenda. Respondemus primo : quando Christus circumcisus fuit, fuisse infantem odio dierum ; cumque communiter Crederetur non differre a caeteris infantibus, si circumcisus non fuisset, non esset aesti. maius Iudaeus; nec deinde pro Messia, qui Iudaeus esse debebat, receptus. Sevcundo; non conuenisse abrogari legem veterem,nisi post sussicientem nouae pro R mul-

280쪽

mulgationem . Haec vero necdum lata aut promulgata fuerat. Tertio, id fecit, ut ostenderet se aut horem veteris legis, quemadmodum futurus erat nouce, etsi que praxim in seipis honorificis, ut ita dicam,sepeliret. Postremo ob rationem, quam affert S. Paulus in Epist. ad Romanos cap. I .. illis verbis: Dico enini Chrsum Iesum mimsrum fuisse circumcia sinis propter veritatem Dei ad confirmandas promi pones Patrum ἔ nimirum voluit Christus circumcidi, & alia etiam praecepta ceremonialia veteris legis ob--uare , ut ostenderet , vere a Deo

tradita fuisse tamquam signa, per quae antiquis Patribus futuram per Christum redemptionem promittebat : &per hoc de huiusmodi pr minione dubitandum

non esse , d monstr

iret.

SEARCH

MENU NAVIGATION