Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

De prohibitione quorumdam ciborum.

Caput Decimum sextum.

humerum cibos aliquos i n A lcora no pro. hibere, tamquam immundos ec illicitos , partim ex Pentateucho, partim ex promprio cerebro desumptos: nimirum, morticinum , sanguinem, carnem suillam, idolothytum , suffocatum, occisum per cussione: mortuum ex casu ab alto r Occisum cornu alterius animalis : id ,

de quo sera comederit, si iam sit mola tuum: & id quod immolatu est super sta, tuas. HOC autem ultimum videtur esse R a idem

282쪽

26 o Prodromi ad

idem cum idolothyto, vel cum eo, super , quod inuocatum est nomen idolorum . Nihil haec faciunt ad persectionem &sanctitatem religionis, nisi fiant ex motivo virtutis temperantiar, ut supra etiam de vino dictu mest. Quod autem ex hoc motivo non fiant, patet, quia quae liscprohibentur, non sunt res magni preth, aut aestimationis: imo pleraque ut noxia, vel praui saporis, aut malae nutritionis,a plerΗque resiciuntur , ut morticinum , sanguis, di caro suilla. Idolothytum, lnempe oblatum idolis, illicitum censendum erit, quando illius comestio gignere po sit scandalum, vel . offensionem: alioqui nihil cogit ad abstinentiam ab . illo. Caetera, nihil habent propter quod leomedi non possint, nisi meram super- .stitionem. - Ceterum cum Christus,ut iam demon- stratum ess, hanc legem ceremonialem circa cibos mundos immundos abrogauerit, non nisi stulte, impie, & impu-

denter Mahumetus illam renouare C .

natur. Notandum tamen quod ho

283쪽

i mo astutus, dc gulosus , illa tantum ex Pentateucho in Alcoranum suum coniecerit , quae viliora sunt , dc etiam absque ulla lege, a plerisque euitantur 4 Cbbcient sortasse nobis Mahumetani, etiam Apostolos, quemadmodum habetur in eorum Actibus, cap. I s. post pro mulgatam iam legem Euangelicam, praeis cepisse fidelibus, ut abstinerent ab idolo-- thytis, a sornicatione, a suffocato, dc san. guine : dc quidem non ex motivo tem perantiae , sed obseruantiae veteris legis. Respondemus , Apostolos prudentissime voluisse, Gentes quae Christianam religionem susceperant, ab his abstinere ,

- non ex motivo temperantiae , vel obseruantiae veteris legis, sed ex motivo concordiae dc charitatis inter nouos fideles. Cum enim Iudaei, qui in Christum crediderant, obseruantiam legis Mosaicae circa ceremonialia mordicus retinenda es se contenderent, neqῶ id posset illis facilε dissuaderit imo cogere vellet etia genteis quae crediderant ad eamdem obserua tiam: Apostoli,ut ortam seditione.& Iu-

284쪽

daeorum,ac Centium fidelium dissidium

componerent , decreuerunt imponere, seu potius permittere,ea occasione viri L

que abstinentiam ab his quatuor , nempe ab idolothyto , quod licet per se non sit illicitum , erat tamen tale, quia comedi non poterat sine scandalo e a sornicatione , quae suapte natura illicita est, dc peccatum : a sanguine, qui antequam per legem Mosaicam Iudaeis prohiberetur , prohibitus fuerat Noe, dc filiis eius, occonsequenter omnibus gentibus posteris eorum r&a suffocato, quod Iudaeis tan-ttim prohibitum fuerat . Itaque sapientissimε Apostoli ad concordandos Iudaeos, & Gentiles, qui Christo nomen dederant, haec quatuor prohibuerunt, nempe fornicationem ex se illicitam ridolothytum illicitum tantum ex scanda. lo adiuncto: sanguinem, qui prohibitus fuerat Gentibus t & morticinum, quod Iudaeis interdidium fuerat, quamuis neutrum horum duorum esset per se illicitum . Hoc tamen Apostolicum scitum

non fuit perpetuum excepto quoad for

285쪽

nicationem sed tantum pro illo tempore, ita exigente nece sistate , propter quam Mahumetus ipse in Alcorano deis cernit, comedi posse ibinita , quae ipse prohibuerat . Nec refert quod multi Christianorum Orientalium hoc tempore illud observent, hoc enim tribuendum est eorum simplicitati , vel ignorantiae , sed de his nos parum cura

mus.

Quanto Mahumetanica laudabilior est Christi fidelium abstinentia, qui ad

carnem amigendam , atque .edomandam,ne conita spiritum insurgens, hominem ad illicitas cupiditates prouocet ο& praeterea ad Deo magis placendum Per abstinentiam a cibis, quae auidius appotuntur , dc suauius sapiunt, non solam his in hebdomada a carnibus abstinent r& per sexaginta sere ieiuniorum suorum dies, etiam ab ovis, lacticinijs, praesertim in Quadragesima , ut maiorum suorum statuta ob ruent, plerisque in locisse continentised sponte etiam sine huiusmodi cibis multi alios dies transigant r

286쪽

itaui quidam una tantum' die in hebdo mada illis vescantur. Ex Religiosis verti plures sunt, qui ex instituto carnem nunquam comedunt : quidam etiam praeter carnem , etiam ab ovis ic laeti cinijs perpetuo abstinent. Neque hoc contenti, non pauci inter' Christianos ex eiusdem virtutis motiuO,Pa. ne tantum, dc aqua, L

aliquibus diebus, vitam sustentant.

Utrum

287쪽

26 3Vtrum Mahumet a b beant Sacrificium.

Caput Decimum septimum.

V M Sacrificium praecipuus sit religionis actus,& veluti character ne cessarius illius ; mirum est , a Mahumetanis inter sectae suae fundamenista non recenseri. Et quidem ipsi putant se Sacrificium offerre, cum oues, boues s& camelos, & quidem magno in numero , immolant in valle Mina , quando Peragunt Meccanam peregrinationem. Verum iam supra monuimus, nullom do hoc esse, vel dici posse verum Sacrificium . Nam in communi omnium se

288쪽

se, verum ac proprium Sacrificium quod Deo offertur a ministris ad hoc peculiariter initiatis, in templo, vel altari, in materia a Deo destinata, vel saltem illi grata,& accepta, dc ita ut illud ipsum, quod offertur, consumatui, dc quodamodo destruatur,saltem quoad aliquam patatem, ins tum obsequium Dei. Et quia sacrificium,iuxta omnium sententiam,os fertur Deo, non solum ad protestandum supremum illius dominium , sed etiam pro populi necessitatibus , dc praecipue pro peccatis: haec vero frequentia sunt, ct quotidiana s sacrificium etiam, quOtidianum , vel saltem frequens esse debet. Has sacrificij regulas Deus ipse per Moysem docuit in Pentateucho : quas etiam in lege naturali seruatas fuisse credendum est. Nam tunc etiam designabantur Sacerdotes, qui, ut plerique tenent, erant primogeniti, vel patres familias. Erant etiam loca destinata pro sacrifi-esis, nempe luci, qui pro Templis in se utebant, & artes ut patet ex sacrificiis . Noe, Abrahae, dc aliorum Patriarcha

rum s

289쪽

rum. Materia etiam sacrisich plerumque tota insumebatur in obsequium Dei , a quo non est dubium suisse antiquis Pa

tribus demonstratam. Frequenter etiam, vel saltem quandocumque necessitas, vel Conuenientia exigebat, sacrificia oblata

suisse, patet exemplo Abrahae, Iacob, ec aliorum et praesertim Iob, qui saItem

septimo quoque die sacrificia pro fili,

offerebat.

Posset hic obsici, Abel non fuisse prismogenitum , & tamen sacrificium obtulisse . Itemque agnum , qui in vespere Paschae immolabatur, non a Sacerdoti hus , sed ab uniuersas, qui erant in famialia, maetatum suisse, neque partem aliquam illius consumptam,vel destructam in selum obsequium Dei r nam totus a domesticis comedebatur . Respondeo ιCum Adam esset unicus summus Pri ceps , summusque Sacerdos in mundo sConsentaneum erat , ut haberet alios S Cerdotes subditos, ac ministros r hi autem esse non poterant nisi duo filij eius , quorum unus erat Abel. Quod pertinet

290쪽

168 Prodromi ad

ad agnum Paschalem , responderi potest, mactationem illius non sui se sacri ficium , sed potius sacramentum , aut mysterium. Et nihilominus dici probabiliter potest , etiam illud sacrificium

fuisse, &agnum immolatum fuisse a patribus familias, ad quos tunc spectabat munus Sacerdotu : nondum enim consitutum fuerat certum Sacerdotium per

legem Moysis. Neque negari potest,aliquam saltem partem agni, in obsequium Dei consumptam fuisse: tum quia sanguine illius , postes 8c superliminaria domorum imbuebantur e tum quia quidquid residuum erat s& saltem cum osmhus pars aliqua carnis remanebat ignei Consumebatur. Quod vero etiam Prophetas , ut filiam , Elisaeum , & alios,

lacrificia obtuli se legamus, quos non constat Sacerdotes suisse ι dicimus, Pro- Phetas etiam tamquam Sacerdotes ungi Consueuisse, ac propterea ex diuina d spensatione sacrificium offerre potuisse. Denique casus particulares ntillam vim habent contra legem uniuersalem. EX

SEARCH

MENU NAVIGATION