Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

Refui. Ali. PIU. 269 Εκ dictis intelligi manifeste poterit ,

Mahumeta nos nullum habere verum sacrificium. Primo, quia nulli sunt apud eos Sacerdotes, neque ministri initiati ,& consecrati , quorum proprium est, etiain sententia Aristotelis in lib. Politi c. &Ciceronis in lib. q. Academic. quaest. diuina curare, & sacrificia, ac victimas pro omnibus offerre . Habent sane sitos Emamos: verum hi praesunt tantummodo in Meskitis, dum fiunt orationes, &in peregrinatione Meccana, & sortasse etiam in alij rebus; sed non est eorum peculiare munus, viti imas offerre, vel sacrificare : unusquisque enim e populo suas pecudes iugulat, & coquit in valle

Mina . .

Secundo, quia neque in templo, neque super altare, huiusmodi pecudes immolant, sed confusim in valle praedictaeas occidunt.

Tertio, quia hoc eorum sacrificium non fit in materia , quae Deo grata sit :nam mactant camelum, qui inter immunda animalia in Pentateucho reCensetur

292쪽

27o Prodromi ad

fetur et oves vero, dc boues , quamuis a lege veteri pro sacrificio essent destinatis deinde tamen manifestε declarauit Deus per Prophetas, sibi huiusmodi sacrificia per se non placere, sed quatenus erant ab ipso instituta , ut figurae sacrificij Christi: atque ad eci se ea reiecturum. Quamobrem dixit idem , Isai. e cap. I. loquens cum Israelitis: βuo mihi multitudinem victimarum Gesrarum, dicit Dominus ρplenus sum. Holocausta arietum , ct adiapem pinguium , ct sanguinem vitulorum , ct agnorum, is hircorum nolui. osseratis vltra sacriscium stora. Idem repetit per Ieremiam , cap. 6. dicens Iocautomata Vesra non sunt accepta: θ Sictima Sesra non placuerunt mihi. Et rursum per Amos , cap. 3. ds obtuleritis mihi holocautomata, o munera Vesra , noususcipiam : ct vota pinguium Tesrortit' non respiciam. Plura alia sunt in sacris literis loca,in quibus ostendit Deus, se nolle amplius huiusmodi sacrificia,quae pr pterea in noua lege per Christum sublata sunt, ea etiam ex causa , quam supra dixi

293쪽

gna veri'crificii i Christo oblatii de quo

mox dicemus , Quarto, quia cum deessentia sacrifi-ch sit, ut aliquid in selum Dei obsequium

consumatur, vel destruatur : Mahumetani pecudes suas nulla alia ratione destruunt, nisi eas in obsequi vin ventris insumendo. Et quamuis etiam amicis, de

pauperibus aliquid ex illis impertiantur ι hoc tamen non lassicit ad rationem veri sacrifich: non enim fit destructio immediatδ, &formaliter, in selum obsequium Dei: alioqui omnis eleemosyna dici pos.set vere & proprio sacrisicium. Postremo , cum sacrificium institutum sit propter necessitates urgentes, ocad expianda peccata populis eXigit, ut saepe, vel saltem quandocumque neces.sitas urget, a Sacerdotibus offeratur : a que ideo Deus voluit in Pentateucho ,sacrificium perpetuum esse, dc quotidi num . Nulla autem regula melior,& v rior esse potest, quam quae a Deo ipse tradita est, dc di statur a lumine naturae. Quam-

294쪽

27t Prodromi ad

Qu mobrem nulla unquam gens repe ta', quae ferri et tantam in anno sacrificium offerret ; sed omnes iuxta praesentem necessitatem illud offerre consue

uerunt.

Verum superuaeaneum est illud probare Mahumetanis , quod ipsi ultro fatentur . Insignis Doctor , & Alcorani commentator , Ah med Ebno Moham- med Abul-Abbas Thalebiensis , exponens versum I 8 a. Surae 3. di Fami-

Iia , qui est huiusmodi: Mo

295쪽

quod dicitis: quare ergo occidisis eos , se e sveraces ρ haec scribit r-ὼ Adl da

Tixit Calebitis: Reuelata sunt hac verba ,

296쪽

daei venerunt ad Prophetam . Mahumettim o dixerist ei: O Mahumere afferis te missum fulisse ad nos legatum a Deo. Arqvi Deus iam coηtesatus smos in Pentateucho , ne crederemus vlli legato, qui affrreesse a Deo misium fuisse, nis veniret ad nos cum sacriscio, quod ab igne consumeretur. Porro si tu veneris ad nos cum illo, cre- demus tibi . Propterea reuelauit Deus Mahiumeto hunc versiculum. Dixit autemAU.dditis e Deus Excaesus praecepit g νι,

Israel in Pentateucho dicens e Si quis tenerit ad vos , qtii asserat , se est. Prophetam Dei , ne credatis et , donec veniat ad vos cum sacrifcio , quod ab igne consumatur; usqueq/ιὸ Meuiat ad tos Christis Iesusflius Maria, o Mnuietus . Cum autem hi duo venerine ad ves , credite in Utrumque; nam Tterq veniet sne ullo sacriscio Quamuis falsum s t , Deum in Pentateucho hoc praecepiste ; nec minus falsum , Christum venisse sine sacrificio: vltro tamen concedimus , Mahumetum sine sacrificio venisse

297쪽

nises vr ex eorum testimonio constet, in Secta Mahumetana nullum esse sacrificium , ut iam euidentissimis probo ui

mus. ἰ

Ex hoc autem conuincitur, religionem Mahumetanam non posse esse v iram, cum careat fundamento , seu chamractere illo, sine quo religio vera, & per-ifecta non potest consistere, Nam non solum ex lege Diuina, sed etiam ex omnibus legibus humanis , & ex omnium, gentium tam praeteritarum, qtiam praemsentium usu , manifes 8 habemus , in omni religione reperiri sacrificium, &- templa, dc altaria, & ministros ad illud offerendum . Et hoc manifestε docet Aristoteles in Politicis, lib. 6. his verbis; Alia species Masmatus es circa rem diu

nam, veluti Sacerdotes , ct Editui circo templa e vi conseruentur qua sunt , er er gantur ruinosa aediscia ,-eatera omnim squa pertinent ad diuiuum etilium. Euenit autem alictibi, curam hane se unam, ut

in paruis ciuitatibus d alibi vero plures se paratas a Sacerdotio , visacocis, adimis , S a ct cu-

298쪽

176 Prodromi ad

O eusodes sacrarum neumarum . ' mite consequens est illa , qua circa sacrUcia publi- ea, quodcumque Sacerdotibus lex non committit , sed ex publico sunt. Vocant autem eos,qui sis praesunt , alij Reges sacrorun alν Pont*ces Maximos . decessaria ergo

scia sunt circa hac , ut illa repetamus, cir--, ea rem diuinam,ctc. & lib.7. cap.8. Enumerans ea, quae necessaria sunt in Ciuitate, seu Republica, ponitae primum circa rem diuinam, cultunias, quod vocant sae cium. Et in fine asserit, an Ciuitate bene constituta, necisarios esse Sacerdotes . Intelligunt scilicet omnes, naturae lumine dictante, cum homines nullo alio exteriori obsequio abistute Tecognoscant, di venerentur supremum

Dei dominium , quam sacrificio nulli MippE creaturae sacrificium, de ea quae

ad illud peragendum requiruntur, nem/ Pe templa , altaria, sacerdotes, sed solia eo, incommuni omnium sensu conuentiant, caetera autem, quae Deo exhibentur , ut preces, adorationes, iussi tus, realia huiusmodi , etiam, hominibus tria

299쪽

huuntur ) , nullam esse, vel prorsus inanem , religionem illam, quae huiusmodi supremi Divinar Maiestatis dominij protestatione careat, cuiusmodi est Mahu- metana, in qua non solum sacrificii, sed

ne Sacerdotis quidem, aut altaris nomen auditur.

Hoc vero de Christiana religione dici non pote si , in qua non silum sunt templa, & altaria , de Sacerdotes peculiari ritu consecrati , & a caeteris etiam habitu ipso distincti, sed etiam saerificium

verum, &persectissimum a Christo institutum. Neque enim verum est, illum non venisse cum sacrificior imo hoc ne- cessario ei competebat, cum esset Sacerdos, & Pontifex Maximus in aeter num secundum ordinem Melchisedec rita enim vocat eum Deus in PsaI. IIo. ut Mahumetani ipsi Dodiores fatentur.

Nullum vero aliud obtulit sacrificium , quam semetipsum, offerendo se Deo inara Crucis, ibique se per mortem quQ- dammodo consumendo, ac destruendo, pro aeterna hominum Llute et quemad

300쪽

pro remi ad

modum praeclarissime ostendit S. Paulus in Epist. ad Hebraeos. Idem autem Sa- erificium voluit quotidie offerri a Sace dotibus in religione Christiana , sub speciebus, seu accidentibus, panis&vini, in corpore, &sanguine suo, modo pro

sus ineffabili,sed Deo non impossibili. Et quamuis in hoc sacrificio , quod quotidie

a nobis offertur, non destruatur, seu immoletur Christus per mortem , sicut in Cruce: quia tamen id quod a Sacerdotibus offertur, est illud ipsum verδ, &realiter, quod oblatum fuit in Cruce, & habet eosdem esse itus, & eamdem virtutem; ideo ver8, ct proprie sacrificium appellatur . Praeterea destruuntur species panis, de vini, sub quibus est corpus&sanguis Christi, & censentur nomine ipsius corporis,& sanguinis, cuius utriuiaque quodammodo vices extrinsectis gerunt. Sunt etiam huius rei aliae rationes , quas hic afferre necessarium non

existimo. Porro sacrificii huius veritatem praedixit Malachias Propheta , ca P. I. ubi Deus ipse ita Iudaeorum sacerdo

SEARCH

MENU NAVIGATION