장음표시 사용
331쪽
eorum , qui cum iurassent , se aliquid bo ni facturos; suspicantes deinde aliquid melius esse illo, iterum iurabant se illud aliud facturos: cum secundum hoc iuramentum non sit necessarium . Resert Zamchascerius in hanc rem dictum Mahumeti : ου,-- d is i l du
. . o Dixit Propheta/ Ma humetus Abdal-Rahmano flio Samara e Cum iuraveris te facturum aliquid, ct deinde cognoueris esse aliud melius illo ; fac id, quod es melius , ct libera te ab eo,quod ante te facturum iuraueras. Cum his benignis explicationibus , verba Alcorani nullam videntur mereri censuram, siue in sensu aflirmativo accipiantur , Iiue negativo. Caeterum , Cum praecipit non esse multiplicanda iuramenta, quibus aliquis iurat se non futurum iustum, aut pium, &c. videtur ea V a PrO-
332쪽
probare, vel concedere, si semel , aut bis fiant : tunc enim non multiplicantur. Quemadmodum , cum Deus in Deute- Tonomio cap. II. sancit de Rege , multiplicet sebi equos , neque uxores, non prohibet, ne aliquot equos , & unam saltem uxorem habeat. Quod si, ponere Deum scopum iuramentis iuxta aliorum explicationem, intelligatur pro inmpliciter per Deum iurare: nullum erit malum , imo erit actus religionis , iurare se iuste piεque acturum accipiendo iuXta Zamchascerium verba Alcorani assi r-matiuo vel beneficum in alios futu
obiicient nobis in hoc Mahumetani doctrinam Christi in Evangelio Matth. cap. S. ubi loquens cum Discipulis suis, dixit eis. Audinis quia dictum es antiquis:
Νοn periurabis: reddes autem Domino iura menta tua. Ego autem dico vobis , non iurare omnino. Sit autem sermo veser : EM , est: Non , non. 4uod autem his abundantius es , a malo es. . Respondeo, non intendisse Christum Per
333쪽
per haec verba , damnare iuramentum tamquam illicitum , quando es necessarium , & fit cum debitis circumstantijs: haec enim esset haeresis': sed auferre a suis asseclis, praesertim , qui persectiorem vitam erant professuri, cuiusmodi erant Apostola , prauam consuetudinem iurandi, quae tunc in populo Iudaico vigebat, vocando scilicet Deum, vel aliis 'quid ad Deum peculiariter spectans, in testem pro rebus etiam leuibus ac friuolis. Caeterum non est negandum , iuramentum non selum ad persectionem nopertinere, sed praeterea impersectionem etiam aliquam dicere; non quod malum sit, Deum in testem vocare, sed quod ab hominibus non vocetur nisi ex mala Causa, nempe ex eo quod alij de aliorum veracitate, & fide suspicentur . Quod si omnes probi essent ac veraces, quemadmodum fuissent in statu innocentiae, dierunt in Caelo: superfluum esset omne iuramentum . Volebat igitur Christus sectatores suos ita sinceros esse, & veri dicos , ut nullus ab alio fraudem, vel do-
334쪽
ium suspicaretur. Et ut alius alij fidem haberet, satis esse: es, Uid non, non e idest simplex assirmatio , vel negatio. Propterea addidit: autem his abundantius es, a malo es e id est ab infidelitate, ct fraudolentia, quas alij in alijs experiuntur, vel suspicantur. Porro si hoc idem intendit Mahumetus, cum prohibuit suis asseclis etiam pro rebus phs ac
iustis iuramentum : laudandus est, non damnandus. Ex alijs tamen constat,nullo modo talem in eo mentem fuisse. Secundo , eximit Mahumetus ab omni culpa & pete ira, iuramenta temere,praecipitanter , & inconsideratis prolata , quam tumuis falsa sint , dummodo non sit insis plenus a sensus voluntatis r hoc
enim significant verba illa ita . .' quod lucrata fuerint , vel, acquiperant corda vestra. Verum cum hoc sit, ut minimum , nomen Dei in vanum assumere : repugnat dictum Mahumeti legi Dei, Exodi cap. et O. enim habebit in- sentem Dominus eum, qui a mpserit ηο-men Domiui Teisui tu vanum. Porro in
335쪽
consideratio & praecipitatio in iureiurando , non excusat prorsus a culpa , consequenter neque a parna. Unusquis que enim tenetur cautus esse tam in dictis, quam in factis, ne quid agat, aut dicat temere , & contra rationem , pro sertim vero , ubi agitur de iuramento. Addo , ex verbis Alcorani etiam deduci, iuramentum falsum , ore tantum Prolatum voluntariis, nullum esse peccatum, dummodo non concurrat assensus voluntatis, ita ut interius non intendat veris
iurare ; sed tantsim, id quod falsum est, alijs ut verum persuadere. Nam dietio, Il est id quod verbis prosertur sine mentis asssensu. Tertio : concedit Mahumetus illi,qui iurauerit , semon habiturum rem cum uxore sua, posse frangere iuramentum intra spatium quatuor mensium, atque etiam post illud , donec vXorem repudiet. Hoc vero videtur esse prorsus contra rationem. Nam, vel fuit iuramentum illud iussum, vel iniustum. Si iustum; cogi debet ad illud seruandum.
336쪽
3I 2 Progismi ad si iniussum ; debet iuramentum illud
prorsus irritari. Est vero contra omnem rationem, ut legislator concedat alicui iuramentum iustum violare quandocumque voluerit. Et quidem Mahumetus id concedit suis in Sura 66. quae inscribitur latio, v. a. his verbiS: civicis Iam sanxit Deus vobis dissolutionem iuramentorum vesrorum: ct Deus es Dominus vester o se ipse est sciens , sapiens. Hanctam amplam ac benignam licentiam indulsit suis ex occasione , quam resert Ia-hias , cui alij Expositores consentiunt shis verbis : talal a lat
337쪽
ad vistandum patrem suum: ct reuersa in-tienit Legatum Dei cum Maria matre Ebra. himi ancilla eius in domo sua . Egressa autem Idaria , intrauit Haphsa ad Legatum Dei s ct dixit: ego vidi , quaenam d- set tecum in domo meast Cui Legatus Dei dixit: Per Deum iuro, me complacittirum tibi. Per Detim iuro , me nunquam in pο- serum concubiturum cum ea. α sole sne hoc .vlli manisses. Sed Haphsa pergens ad Afam uxorem aliam Mahumeti ,
retulit ei hoc totum. Addit Zamchasce-vius et propter hoc Mahumetum repudiasse Haphsam , & separasse se ab ux ribus &per mensena in domo Mariae commoratum fuisse. Addunt quidam,ut rem magis gratam faceret Haphsae , & caeteris vYoribus suis , Iegem pro mulgasse, qua vetabat , ne quis cum an cillis ultra rem haberet . Sed descendiLse Gabrielem , & praecepisse Mahumeto, ut Haphsam ad se reduceret. Cum vero
338쪽
Malui meto nimis arduum esset a Mariae commercio abstinere , quemadmodum iurauerat se facturum ; finxit apparuisse sibi Deum, atque 1 iuramento absoluisse : insuper arguisse, quod ea prohiberet , quae Deus concesserat ; ut placeret Haphsa , dc a i ijs uxoribus suis. Et praeterea declarasIe sibi , posse Mosemos per se dis luere iuramenta sua. Ita igitur , Deum sibi in Sura iam allegata dicentem
quare prohibes iriquod Deus concest tibi, ob demerium complaceηdi uxoribus tuis. Sed Deus esintatur θ rnise Veses I. ignoscit tibi, dc condonat hoc peccatum. Iam Deusθηxit, pse a vobis dissolui iuramentam ra : nam ipse es dominus Deser o or ipse insciens ,sapiens. Non mirum , si Mahumetus, cum im--
339쪽
potens esset ad fraenandam libidinem tuam,vietus muliebribus delicijs non sola sese a iuramento absbluerit, sed suis etiam asseclis, iuranienti seluendi amplissimam facultatem concesserit Erubescebat scilicet si solus periurus sui siet et quamobrem voluit in periurio suo socios multos habere. Neque excusat illum,quod Do-etores Mossenii vesint, ita ab eo hanc facultatem Bluendi se a iuramento concessam , ut qui se abseluere vellet, obnoxius esset quibusdam paenis, quas Sura . quae ..Mul Mensa, inscribitur, praescripsit, vers. 9 s. ubi repetens nonnulla ex ijs, quae in Sura a. dixerat , haec habet: QUS OU-o, Nou puniet vos Deus ob di m temere pro-
340쪽
latum in itiramentis vestris I. quod salsum aliquid inconsiderate ac temerhiuraueritis : sed puniet vos propter id, supra quod obfrinxeritis iuramenta I.quod cum intentione ac deliberatione iuraueritis . Itaque expiatio eius I. periurij, vel potius violati iuramenti erit cibare decem
pauperes ex mediocri alimento , quo cibatis familias Sesras: vel vestire eos e Gel redim re captititi m. autem hac praesare noto potuerit , ieiunet tres dies. Hac en expiatio iuramentorum Uesrorum, cum thraueritis addit Gelaleddinus explicationis gratia : θ iuramentum Siolaueritis Et obse nate iuramenta Sesra . Per hae C verba ,
credunt Mostem i, & docet Alcoranus ipse, ut vidimus ) liberum esse sibi iuramenta quaelibet violare,& ut manifeste ex verbis ipsis colligitur ) falsum iu-Tare, cum hoc, quod ex communi, tenuique victu prandium exhibeant decem pauperibus ; vel eos vestiant ir vel captiuum redimant ; vel tres dies ieiunent. In qua satisfactione, vel expiatione, manifeste apparet Mahumeti oscitantia ob