장음표시 사용
431쪽
hvit. Graecus quidam Sciensis , ebrietate oppressus, iurauit se Mahumeto nomen daturum. Iam sobrius, exhorruit, ubi id,quod a se in ebrietate iuratum suerat, resciuit: iuramentum coram Iudicere tractauit, ac detestatus est e facultates suas omnes obtulit , ne fidei laeturam fa-Cere cogeretur et iniquum esse assirmans,
si id quod ebrius promisisset, & cuius ne
recordaretur quidem , seruare cogeretur. Christianum se esse , Christianumque moriturum protestatus est. Nihil lao. . Tum apud Iudicem valuit : statim iubet miserum fuste grauissimh caedi, aliisque modis discruciari; tandemque e patibulo suspensum plumbeis glandibus e tubo hellico explosis interimi. Erant ei tres , vel quatuor filij adhuc paruuli. Hos Ιudex iussit is sinu matris diuesti , atque ad Nahumetismum transferri. Frustra mariter Iudicis impij barbariem lacrymis ac precibus emollire conabatur 'Sed adfuit miserae insperato. auxilium diuinum rnam maritimarum copiarum Imperator adueniens, matris lacrymis, precibusq,
432쪽
permotus, filios eidem liber8 restitui ius-jit. Armenus quidam, panem empturus a Turca , qui per iocum dixerat ei, se illi libenter .venditurum , si Mahumetanus fieret; respondit ec ipse per iocum:Quidni Z At deinde religione tactus, confessus est Sacerdoti hanc suam leuitatem.
Sacerdos imprudenter coegit eum , ut eodem in loco coram omnibus , id quod per iocum dixerat , retractaret. Obediuit statim Armenus. At Iudex, re audita, illum accersitum, frustraque, ut Christianam fidem eiuraret tentatum, ad incendium condemnauit . Puer quidam decennis Christianus,interrogatus a Mahumetanis, utrum literas calleret: se callere re spon di t. Exhibuerunt ei persummam malitiam, schedulam quandam, in qua Mahumetanicae fidei professio scripta erat, ut eam legeret. Legit innocens:
statimque illi in plausus erupere, tanquasi iam Mahumetanus factus fuisset. Ille vero constanter protestatus est, se nihil tale cogitasse. Schedulam quidem , ut se literarum peritum ostenderet, legisse,
433쪽
caeterum , se Christianum esse, Christianumque moriturum . Tunc illi furore succensi , correptum puerum in Mare praecipitauere . Cumque corpus eius 1 fluetibus ad litus reiectum fuisset post truluum , a Chri stianis acceptum , honorifice Constantinopoli nam ibi hoc eu nil sepultum fuit. Omitto alia huiusmodi exempla , cum haec cuilibet satis esse possint, ut intelligat, quantam per vim ac fraudem nitantur Mahumetani impietatem suam propagare, ita I Propheta suo instituti, atque edocti, qui semro atque igni homines ad superstitionem suam cogendos esse decreuit : quamuis
ipsemet in Alcorano Sura γ I. t Prophetae, vers. Io 3. fingat sibi di istum
Et non mis muste, nis tr exhiberes misericordiam omnibus creaturis. Imo Mahum
tant volunt illum absiluth a Deo Nisericordiam appellatum fuisse. At opposita prorsus ratione Christus in lege ac religione sua promulganda aUC c pro
434쪽
propaganda usus est . Non besto aut terro. ret non caedibus aut rapinis; non imp rio aut tyrannide: sed lenitate, humilitate, patientia, paupertate, charitate,
verbi diuini essicacia, ac Spiritus Sancti auxilio, voluit Euangelium suum Gentibus praedicari , & legem suam Mundo vulgari , ac persuaderi. Ita orta est, ita adoleuit, ita per totum terrarum Orbem propagata est Christiana religio. Mahu- metismus alieno sanguine crevit: Christianismus proprior ille per vim ι hic per charitatem inuemis est in Orbem .Duodecim habuit Mahumetus ad sectam sua disseminandam belli Duces , quos .o SiAuxiliatores appellauit. Hi armorum vi Tyrannidem illi, non religionem veram peperere . Duodecim habuit Christus Apostolos, qui unica illius virtute ac spiritu armati, quoad caetera omnia imbecilles, pauperes, ignari, inermes, uniuersum humanum genus fidei ac ditioni illius subegere . Neque tamen per hoc
Christus contra ullum arma mouit: vllum vita, vel facultatibus suis spoliauit:
435쪽
vllum Regno, vel ditione sea expulit. Non enim eripere volebat vel curabat hominibus bona, aut regna terrestria ν- qui ut caeIestia illis largiretur, in terras εcaelo descenderat. Quod vero , ut supra innuimus , asserat Mahumetus, in Pentateucho, uangelio praecipiaDeo, ut ad Religionem suscipiendam , per armorum vim moTtales cogantur, iam dixi, imputantissimum esse mendacium, quod unum satis esset ad Alcoranicam illius Legem penitus Condemnandam . Nusquam in Pentateucho habemus , Deum praecepissa Israelitis, ut alias gentes ad Religionem ac legem suam violenter attraherent , sed volentes tantum , & spontaneos ad eamdem admitterent. Id etiam aperibtestatur R. Moyses Malemonides in Trac. de Regibus, cap. 8. his verbis: Moses Doctor noser non tradidit haereditatem legis, edi praeceptorum, nis Israelitis , iuxta illud Deuter cap. vers q. Legem praecepit nobis uses, haereditatem congregationis Iacob o ct ijs omnibus,qtu volunt Proseirriseri ex
436쪽
si ex aliis gentibus , iuxta illud Num. cap. I s. vers I S. Sicut Sos , sic proselytus erit. Verum nemo inuitus cogendos es suscipere lagem, o praecepta. od si Israelitae ius. su Dei contra Chananaeos Ethnicos pugnauere ι hoc non suit, ut eos ad Religionem suam suscipi cndam armis cogerent e sed ut eorum regionem sibi a Deo traditam, occuparent, atque eorumdem Idola destruerent, ne sibi essent occasio eadem colendi, atque Indigenarum superstitionem imitandi. Quod vero addit idem R. Moyses in praedicto Trach. de Regibus,cap.8. MOPlem edoctum a Deo, praecepisse, omnes mortales cogendos esse ad recipienda septem praecepta data filiis Noe: de quibus tamen Doctores Τhalmudici inter se non conueniunt) quicumque vero ea non recepisset, occidendum esset nullum habet fundamentum, neque exemplum in Sacris literis. Imo , si credere licet Hebraeorum Magistris , dc praesertim R. Salomoni lsacensi, vulgo Rasci, '&authoritati Thargum Ierolblymitant; Deus
437쪽
ipse proposuit legem suam libere recipiendam,primo Idumaeis in Monte Seir: deinde Ismaesitis in Monte Pharan: &postremo Israelitis in Monte Syna:& primis duobus eam reiicientibus; hi tantum illam sponte ac libere acceptavere. Incoseques igitur erit, quod Deus praeceperit Israelitis, utilios vi adigerent ad eandem, vel aliam suam Iegem suscipiendam . Et nihilominus non videtur negandum, posse per legitimam potestatem, cogi homines ad acceptandam, scseruandam legem naturalem, quae continebatur etiam in praeceptis traditis filijs Noe ; inter quae praecipuum erat svnum tantum Deum colere. Versim hoc spectat tantummodo ad Supremum, ac
legitimum Principem . Atque ita iure possunt sim ci debent, nisi maius inde timeatur malum Christiani Principes in Terris suis, cogere Ethnicos ad Idolarehcienda, ad unum tanta tm verum Deum colendum : dc Hebraeos ad usuras relinquendas, & ad unam tantum v xΟ-xem habendam. Neque dubium est,quin
438쪽
, ΑΙΣ Prodrami ad possint eosdem adigere ad audienda Christianae religionis dogmata , ut illius
veritatem agnoscere valeant e quamuis ad eandem suscipiendam inuitos compellere non possint . Non loquorde hs, qui veram religionem iam susce. piam deseruere : nam hi possunt& d hent ad eandem iterum recipiendam compelli; dc etiam propter apostasiam suam grauissim ε puniri. At Mahumetus nullam habebat authoritatem supra Arabes Ethnicos ,-mulici minus supra Christianos, &Hebraeos, qui unum tantum Doum verum colebant, ut eos ad
superstitionem suam suscipiendam'Cogere posset : idque ipsemet sexcenties in Alcorano quamdiu scilicet vires non habuit apertissimis verbis protestatus
Obiicient nobis sortas e Mahumetani, Catholicos Hispaniarum Reges , cum a L. sensu Pontificis Maximi , armorum vis& more belli, Christianam religionem - in Occidentales Indias, ic praesertim in Μexicanum Imperium inuexisse.
439쪽
3 Respondeo, verum quidem esse, Porsetificem Maximum Alexandrum Sextum Regiones illas Catholicis Regibus concessisse, eam potissimum ob causam, ut
in illis Christianam fidem , Christique
Euangelium praedicandum Curarent . Non tamen ut armis violenter Incolas cogerent ad eandem fidem suscipiendam: ut patet ex verbis Diplomatis Pon
tificij. Poterant nihilominus Catholici Regis Duces ac Ministri cogere Gentes illas , sibi iam iure subiectas, ad Idola
deserenda , eorumque Aras ac Templa destruenda, vel in honorem unius Dei veri commutanda , eumque Deum tantummodo colendum : atque etiam ad omnia illa, quae saltem primarijs Naturae legibus repugnant, relinquenda, atque euitandat inter quae unum erat, homines sacrificare, dccomedere. Caeterum neque Pontifex Maeximus praecepit,
Gentes illas ad Christianam Religionem suscipiendam violenter compelli: neque Hispani eas ad hoc compulisse leguntur; quamuis ob alias causas, quae ad Religionem
440쪽
nem minime spectabant, Populos illositiortasse seueritis tractauerint. Vtrum vero Pontifex Maximus potuerit hos Populos, qui nunquam Christianos laeserant, semperque Regna sua pacifice possederant, neque ad ovile Christi pertinebant , Christianis Regibus,saltem quoad supremum aliquod dominium , & velut studum nobile, iure concedere, non est illa locus disputandi. Mihi tamen certum est, Gentes illas, cuni serarum more viverent, & Deos illos colerent, qui nullum cultum , sed summam potius abominationem mererentur et di praeterea non modo homines illis immolarent, sed etiam ipsi humanis, carnibus Vescerentur; atque uno verbo, naturae humanae omnes serε leges violarent: potuisse suprema aliqua potestate . quae in terris reperiretur, intra rectae naturae limites per vim coerceri . Porro cum nulla sit in terris potestas maior ea, quam Vicario suo Petro , eiusque successoribus, Deus ipse immediath tradidit, ut omnes Christiani fateri co