Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

mentum odij& vindictae ipsi propinquo. Esto : sed in illius arbitrio ac libertate erat odium , &vindictae appetitum admittere, vel reiicere. Plura enim alia sunt homini incitamenta ad malum,quae ipse nullo modo potest euitare; & tamen tenetur motibus inordinatis, qui ex illis consurgunt, resistere. Nihilominus, ut huiusmodi occasionem propinquo occisi Deus minueret, ilibebat eum statim homicidam iugulare; ne scilicet eum diutius detinendo, ac discruciando, vel lento mortis genere perimendo , posset odium suum rabidius exercere . Non dubito autem , quin plerique ab homine, quamuis inimico , ita in morem pecudis iugulando abhorrerent, prae se Iti In Cum iam ardor irae, ac vindictae furor

deserbuisset Addo . Deum hoc tantummodo in homicidio statuisse , non autem alijs in rebus, in quibus nulli concedebatur vindicem esse propriae iniuriae . At Mahu-

metus priuatam ultionem in omnibus indiscriminatim concedit. Praeterea ple- Ee a rique

462쪽

436 Prodrami ad

rique Doctores sentiunt, hanc fuisse tantummodo permissionem, non autem absolutum praeceptum Dei quemadmodum etiam talionem, usuram, repudium,

ac polygamiam θ propter duritiem illius gentis, ad maiora mala evitanda . Et quicquid sit, non debuit Mahumetus his a Deo potius permissis, ac dissimulatis, quam praeceptis, & per se nullam bonita talem habentibus,ac propterea a sapientibus communiter improbatis , legem suam infarcire, ac centonare: praesertim cum legum omnium perfectissimam , sanctissimam, atque excellentissimam se condere profiteretur. Te

463쪽

De Disputatione eis Religionem.

Caput Vigesimum quintum.

Erissim tim est Claristi

axioma, Ioannis cap. 3. Omnis, qui male agi odit lucem e se non

venit ad lucem, Si non argvanitir opera eiΠs. autem facit Seritatem,venit ad Iticem,Ut manife Ienttir opera eitis,quia in Deo sunt facta. Prima pars axiomatis in Mahumeto,eiusque Alcorano verificatur: secunda , in Christo, at- quo Euangelio illius,ut in boc capite ma

464쪽

4 3 8 Prodromi ad

Mahumetum semper refugisse, atque etiam prohibuisse disputationes circa legem ac religionem suam se omnibus noti stimum esse existimo. Nihilominus li-het ipsius testimonijs hoc comprobare.

i ad ii 'ci re is ratat ciso cinita Et cum audieris eos, qui disputant desgnisnsris Gelaleddinus , d de Alcora- ηο I procul recede ab eis , donec disputent de alia re. βuod si obliuisci fecerit te Satanas hoc quod nunc tibi dico ; saltem ubi recordatus fueris , ne sedeas cum his iniquis .

git sibi , & suis haec a Deo praecipi .

465쪽

qui mos iniuria secerint : nam cum his, ut explicat Gelaleddinus, non verbis, secl

gladio disputandum est ) : sed modestis

terbis dicite illis e Credimus in Alcora mnostrum, in Pentateuchum, sua e- Iitim vestram : θ Deus niner, θ Deus Ueser es unus e ct nos illum denote colimus. Sura 3. di Familia Amran, vers. 79. Nouum modum disputandi de veritate Religionis fingit sibi a Deo sui se dem6stratum, his verbis :-xs αυ

Deus reuelauit tibi veritatem , itaque ne dubites de ea. Si quis vero disputare volue-'

466쪽

44o Prodrami ad

rit tecum de ea, risquam data es tibi solentita illius ι die illi : Venite , advocemus Flios nostros , ct Ilios vestros, ct coniuges notras, ct coniuges vestras , ct nos ipses , O vos

ipses. Deinde oremus Deum, Ut feriat maledictione sua eos ex nobis , qui sunt mendaces, ct aberrant a veritate . Refert in hanc rem Gelaleddinus id, quod habetur in Vita Mahumeti, Anno nono Hegirae et venisse scilicet ad eum Legatos Christianorum Prouinciae Nageranar, cum suo Episcopo Abu-Ηaretha : Cumque hic cum Mahumeto de religione disceptare caepisset; ille eum & caeteros Nageranenses ad causam ea ratione, quam diximus, decidendum prouocauit. At Abu-Η- retha ab huiusmodi conditione acceptanda suos dehortatus est Illi nihilominus postera die conuenere et sed cum vidissent Mahumettim una cum Aly, Pha-tema, dc Ηasiano & Hostino, iam ad maledictionem a Deo contra eos, qui in errore essent, imprecandam orare caepisse: timuerunt: statimque Mahumeto sese de

didereo de tributo illi persoluendo con

467쪽

uenerunt. Sed fabula est haec proculdubio. Caeteritin Deus non reliquit veram Religionem ita probationibus destitutam ; ut necesse sit , vel etiam liceat , ad eam a falsa dignoscendam, per huius, modi , temeraria experimenta Deum

tentare. . ' .

Alia tergiversatione utitur Impostor , ut disceptationes de resigione possit effugere , vel prohibere: Etenim Sura 22. Peregrinatio, vers. 6 s. haec Deum sibi

praecipientem inducit: tata, m

-- : Cuilibet genti constituit Deus ritus religionis, quos exercerent. Ne ergo disceptent tecum de hoc negotio religionis sed inuita eos ad Dominum tuum e certe tu

es in via recta . Euid si tecum diripurar

468쪽

442 Prodromi ad

voluerint, die eis: Deus peritissitne nouit id, quod operamini. Deus litem decidet intertios in dieResurrectionis circa id ,in quo dis repatis inter vos . Similia habet Sura a. Consultatio , vers iq. ubi haec sibi circa religionem Deum pricipientem inistroducit: QUἀU

tb -- Re-igionem inuita alios . ea firmitersa , quemadmodum iusius es o ct ne sequaris desideria eorum, sed die illis: Credo in Libros, quos reuelauit Deus o ct iusius sim inse iudicare inter Ῥοs. Deus es Dominus niner , O Dominusve r o nobis sunt opera mina ,

469쪽

ct vobis sunt opera Vesra e ne si disceptatio inter nos , o inter vos. Detis co=nponet litem inter nos , ct ad elim reuertemur. Atrivero disputauerint de Deo id est de Religione eius in poserum, cum tarn Delis Mahumeto veritatem reuelauit et disputatio eortim vana erit apud Dominum ipsorum: imo Deus irascietur contra eos, ct insiget eis panam vehementem. Haec eadem , vel similia , saepius in Alcorano repetun

tur a

Prohibet igitur Mahumetus suis disceptationes de Religione , praesertim cum Iudaeis, &Christianis r Nam cum Idololatris poterant tutius disputare , non ad probandam Religionem suam, sed ad consutandum errorem manifestis. simum illorum. Cum vero ab initio, illius Assectae cum Iudaeis circa Religionis suae veritatem disserere caepissent ιε atque ab ijsdem manifesti erroris conuincerentur : praecepit eis, ut ab huiusmodi dissertationibus abstinerent: Ea vero , quae a Iudaeis in posterum sibi obhce

470쪽

44 Prodromi ad

rentur; neque approbarent , neque re-Probarent. .

Valde autem leues , seu potius ridiculae , sunt rationes , ob quas prohibet Mahumetus suis, &ipse quoque refugit, de Religione disputare. . Prima ratio est ut vidimus , quia AD sectae sui credunt in eundem Deum, in quem credunt Scripturales nempe I daei, &Christiani & eosdem Sacros libros recipiunt, ac venerantur: eademque bona opera cum illis habent comunia . Ad quid ergo cum illis de Religione digladiari Θ Eodem modo hodie nobis Turcae respondent , cum eos ad Christiana Religionem suscipiendam hortamur: nimirum : Esto tu bonus Christianus; ego vero sim bonus Mahumetanus : Nam Omnes unum Deum , & bonam Religionem habemus. Secunda: Deus unicuiq; Genti nempe Iudaeis, Chrisbanis, Sabaitis, Magis, ct Mahumetanis dedit bonam Religionem, Vt unaquaeque obseruaret illam :Ergo importunum e st, ut una cum alia de

SEARCH

MENU NAVIGATION