Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars quarta. In qua ex

발행: 1691년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

perhibent de me. Et cap. Io. II. Si non facio opera Patris mei , nolite credere mihi . Si autem facio , os mihi non Cultis credere, operibus credite; Ut cognoscatis, ct credatis , quia Pater in me es , ct ego iv Patre. Haec autem opera erant praecipue miracula, quae non poterat facere nisi Deus, ac proinde erant certissima argumenta veritatis illius , quam Christus praedicabat. Et quamuis Mahumetus etiam in Alcorano saepe alleget pro se testimonium Sa-Crarum Scripturarum nam miracula uesaltem vera, non poterat allegare manifesti tamen mendac si conuincitur , Cum

nihil in illis habeatur, quod ei possit suffragari, ut iam demonstrauimus.

Sed intelligo , quid pro religione

sua responsuri sint Mahumetani , nimirum i si haec bona & vera non esset, Deus non ita eam dilatasset , ac tot regnis di imperijs auxisset; neque tam diu consistere iam enim supra decem secula Pe seuerat θ& quotidie incrementa maiora su mere pateretur. Nam hoc argumento usus est Gamaliel Doctor Hebraeorimuin

482쪽

4so Prodromi ass

Concilio Synedritico , ut legimus in Retis Apostolorum , cap. s. ad dijudicandrim,vinam Christiana religio, quam Apostoli praedicabant , pro vera habenda esset , nec ne et ita pronuncians: Et nunc itaque dico Nobis, discedite ab homin

bus sis , ct sinite illosi: quoniam s es ex

hominibus consitum hoc , aut o ιs; dissὸluetur. Si vero ex Deo es , non poteritis dissoluere illud o ne forte o Deo re' nare istideamini . Iuxta hanc Gamalielis regulam , necessario fatendum videtur, Mahumetanicam religionem esse a Deo , quae tandiu perseuerauit , neque solum non potuerunt eam homines dissoluere ;sed semper magis creuit , & hodie per totum serε terrarum orbem disseminata est . Haec est consueta cantio Mahumeta-Morum, contra quam supra satis multa diximus: nec est quod lisc ea repetamus .

Nunc satis sit respondere t haec eadem quae pro secta sua adducunt Mahumet ni , etiam in Christianam religionem c imo multo magis ycoouenire . Nam

483쪽

haec septingentos annos stipra illam enumerat: Prouincias, Regna,& Imperia , plura e& ampliora quam illa, per multa

secula possedit: & hodie quoque licet

aliquibus amissis tot possidet , ut omnem Mahumetanorum potentiam longis superet: cum selus Imperator LEOPODD Vs Augustus potuerit sere tota Hungarria Turcas spoliare ; neque solum ex eo Regno, sed ε toto orientali imperio ilialos deturbasset , nisi Christianorum per sidorum armis adiuti fuissent ..Hoc omnes norunt, & fatentur . Per plures prouincias, & maiori nurnero , quaera Mahumeta nos, Christianos hodie dissun. di , Christum multo latius dominari , quam Mahumetum, iam supra demonstrauimus. Cur vero Deus ita Mahumemta nos crescere , ac perseuerare, tantaque tam diuturna felicitate potiri permiserit: non est hominis diuin re , neque indagare. In alijs quoque Gentibus=, quae verum Deum ignorabant, ioc idem,. di aliquid maius , euenisse, certissimum est . Fateor , hoc sanctor ipsos in ma-guam

484쪽

438 Prodromi ad

gnam admirationem , animique suspensionem induxisse . Inter alios Ieremias cap. I a. ita de hoc cum Deo humiliter conqueritur : re via impiorum prο- sperat're bene est omnibus , qui praeuaricantur, o inique agunt Z Plantasi eos, ct radicem miserunt: proiciunt o faciunt fructum: prope es tu ori eorum , o longe a renibus eorum. De hoc eodem conqueritur

David in Psal. 7 a. , his verbis: Mei autem pene moti sunt pedes : pene estus sunt gre sess mei e quia zelauisuper iniquos , parem peccatorum Sidense quia non es respectus morti eortim , o firmamentum in plaga eorum. Et paulo poste Ecce ipsi peccatores, o abundantes in seculo obtim erunt diuitias. Ita etiam Iob cap. a I. fatetur se

obstupescere,&pertimescere, aC terrore concuti ,-omnino ignorare Causam,

quare impi, vitiu1it , subleuati sunt , con-frtutique diuitys P Semen eorum permanet coram eis: opinemnum turba,ct nepotum in conspectu eortim. Domus eorum securae sunt, pacatae , ct non eis tirga Dei super illos. Et multa alia addit ad expressionem sup

485쪽

stuporis sui in hac re .

. Neque tamen dicendum est , non bene ratiocinatum fuisse Gamalielem snam Christus etiam , Matth. IS. I 3. absolute pronunciauit ; Omnis plantatio , quam non plantavit Pater meus catenis r dicabitur . Sed Deus in eradicandis , dc

dissoluendis impiorum sectis , non ita praeceps est , ut homines putant, & sepe

vellent . Ideo Sanctus Petrus, Epist. 2.C. 3. Commonet primos illos Cliristianos, qui etiam in hac admiratione, vel errore, versabantur: his verbis: Uni Serὸ hoc non lateat Sos, carissmi,quia Gnus dies apud Dominum scut mille anni, mille annis-cut Unus dies . Non tardat Dominus promissonem suam scut quidam exinimantsed patienter agit propter vos , nolens aliquos peri re , sed omnes ad paenitentiam reuerti . Etiam serui ut habetur apud S. Marcum cap. 13. P volebant statim exorta , euellere zizania tritico superseminata . At Dominus eos prohibuit illis verbis: Sinita utraque crescere Usque ad messem . Certis Secta impiorum dc peccatorum , incκ'

486쪽

46o . prodromi ad

pita Cain : & iam per multa annorun millia perseuerauit &perseuerabit usque in finem s & quidem plerumque klix , ac potens : quid mirum, si Mahu- metanorum Sectatam diu, ac tem seli κ& potens perseue-rat. Optabile fuisset, ut quemadmodum Mahutietus in Alcorano, ad dignoscen dam veram religionem a falsa, existim uit necessarium esse aduocari filios , &vxores, & viros utriusque , ad imprecandas diras contra eos, qui falsam sequerentur et ita necessarium existimasset , ut aduocarentur Antistites,Doctores,aC Sapientes ex utraque , ut inter eos pacili ch , dc sine studio partium , disquireretur, aC decideretur, quaenam Vera, &.

quaenam falsa religio esset habenda.Christiani certh, qui in bona sausa se esse coisgnoscunt, nunquam cum Mahumetanis, sue pro Euangelsi veritate asserenda , siue pro Alcorani falsitate demonstranda, tam lingua, quam calamo congredi refugient, quemadmodum cum caeteris,

487쪽

siue Ethnicis , siue Haereticis aduersariis nunquam refugerunt . Idemne Mahu- metahi facient Θ Vtinam i Verum, ut iam dixi ; agit, odit lucem e ct non venit

ad lucem , ut nou . . Orguantur ope-

488쪽

Alia quadam ex Alcorano sanctiones censeria vim ga cursim castigantur. Caput Vigesimum sextum.

tum in Alcorano praeposteram libidinem suis Concedere. Neque opianio haec falsa est , si de coniugatis loquamur : etenim luculentissimis verbis concedit, imo praecipit viris, quomodocumque , & undecumque velint, cum vXoribus

489쪽

hus suis coire. Non est quod verba illius hic repetam; tantummodo Leet rem moneo, Maliti metum pleraque spumca atque obseena suae legis ab Hae braeorum Thalmu distarum dici plina hausisse: cuiusmodi est nefarius hic concubitus cum uxoribus. Nam in Thalmude, Ord. q. Neeta hin. Cod. S. pag. 8. quemadmmodum refert eruditissimus vir D. Iulius Bartoloccius alias a me laudatus, in sua Bibliotheca Rabbinica, p. 3. Pag. 86, Dixit R. Euazar o Dixit R. Chanis o F

lius Noe abutitur uxore extra viam suam, condemnandus es: S. D. Gens .a .

θ adhaerebit uxori sua e sed non contra vaturam. Dixit Raua: suid P anne es at quid, ob quod Israel reus non existimettir , ct Gentilis sit condemnuntas P Sed disit Ratia et Filius Noe, qui ingreditur ad uxorem proximi sui, sed non sectindum viam smua liber es idest reus non esti nullam committit culpam ). uanam es ratio,

quod in uxore sua si reus' Respondet: βuia dicitur pari, o adhaerebit uxori sua scilicet secundum viam suam I ut gesar

490쪽

464 Prodromi ad. liberos. Igitur licebit Israelitae, id quod non licet filio Noe r. Gentili et nempe

rem habere cum uxore sua non secun- .

dum viam, id est praeposteris, ac nefari ε. Hoc clarius patet in Tosaphoth , ubi itai legimus: Hi ne aliquid quod permittatur Israelitis, ct prohibeatur Gentilibus 2 Ut que : quia Israelitis licitum es Sti uxoreo , monsecundum Uiam suam . . Et ibidem addituri: Hoc non esse prohibitum nis illis ,

qui hanc viam continuὸ exercent , ne Uxor concipiat, o pulcrittidinem amittat . Sed s usus vimur plurimum si secundum viam Ordinariam , ct aliquando , ct per accidens ei appetitus excitetur non secundum Uiam ordinariam ; licitum es . Quamobrem cum farmina quaedam de hoc coram quodam Rabbino conquereretur, dicens honestioribus verbis: Rabbi e paraui mensam meam marito meo, ct ipse invertit eam:

Respondit ei Rabbinus: Filia mea , Lex et id permittit. Vides igitur , Lector, eX qua cloaca Mahumetus eruerit faetidissimam legem suam, quam etsi Mostem iviolentis atque improprijs expositionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION